Augustinus
Joos van Wassenhove, 1474


LIBER XI

Schöpfungsbeginn, Autorität der Bibel, Gottesbegriff, Ewigkeit, Dreieinigkeit,

Erschaffung und Abfall der Engel, Teufel, Schönheit der Schöpfung

Augustinus wird von Ambrosius getauft
Marchigianaschule (15. Jhdt.)
Ursprung der beiden Staaten in der Engelwelt

De civitate Dei, Liber XI, [I]

1. Einleitung zum zweiten Teil des Werkes

Civitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae dispositione providentiae super omnes omnium gentium litteras omnia sibi genera ingeniorum humanorum divina excellens auctoritate subiecit. Ibi quippe scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei; et in alio psalmo legitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius, dilatans exultationes universae terrae et paulo post in eodem psalmo: Sicut audivimus, ita et vidimus, in civitate domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum; item in alio: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus; Deus in medio eius non commovebitur.

His atque huius modi testimoniis, quae omnia commemorare nimis longum est, didicimus esse quandam civitatem Dei, cuius cives esse concupivimus illo amore, quem nobis illius conditor inspiravit. Huic conditori sanctae civitatis cives terrenae civitatis deos suos praeferunt ignorantes eum esse Deum deorum, non deorum falsorum, hoc est impiorum et superborum, qui eius incommutabili omnibusque communi luce privati et ob hoc ad quandam egenam potestatem redacti suas quodam

modo privatas potentias consectantur honoresque divinos a deceptis subditis quaerunt; sed deorum piorum atque sanctorum, qui potius se ipsos uni subdere quam multos sibi, potiusque Deum colere quam pro Deo coli delectantur.

Sed huius sanctae civitatis inimicis decem superioribus libris, quantum potuimus, domino et rege nostro adiuvante respondimus. Nunc vero quid a me iam expectetur agnoscens meique non inmemor debiti de duarum civitatum, terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim saeculo perplexas quodam modo diximus invicemque permixtas, exortu et excursu et debitis finibus, quantum valuero, disputare eius ipsius domini et regis nostri ubique opitulatione fretus adgrediar, primumque dicam, quem ad modum exordia duarum istarum civitatum in angelorum diversitate praecesserint.

Der Gottesstaat gründet auf der Liebe, die Gott seinen Bürgern eingeflößt hat. didicimus esse quandam civitatem Dei, cuius cives esse concupivimus illo amore, quem nobis illius conditor inspiravit.

Die ersten 10 Bücher antworten den Feinden des Gottesstaates Sed huius sanctae civitatis inimicis decem superioribus libris, quantum potuimus, domino et rege nostro adiuvante respondimus.

Staatliche Gegensätze : sanctae civitatis cives terrenae civitatis

Bücher 11-22 zeigen, wie der Gottesstaat mit den Erdenreichen vermischt ist. de duarum civitatum, terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim saeculo perplexas quodam modo diximus invicemque permixtas,

Bücher 11-14 = Enstehung = exortu

Bücher 15-18 = Fortgang = excursu

Bücher 19-22 = Ende = debitis finibus

De civitate Dei, Liber XI, [II]

2. Der Gottmensch als Weg und Ziel der Gotteserkenntnis

Magnum est et admodum rarum universam creaturam corpoream et incorpoream consideratam compertamque mutabilem intentione mentis excedere atque ad incommutabilem Dei substantiam pervenire et illic discere ex ipso, quod cunctam naturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse. Sic enim Deus cum homine non per aliquam creaturam loquitur corporalem, corporalibus instrepens auribus, ut inter sonantem et audientem aeria spatia verberentur, neque per eius modi spiritalem, quae corporum similitudinibus figuratur, sicut in somnis vel quo alio tali modo (nam et sic velut corporis auribus loquitur, quia velut per corpus loquitur et velut interposito corporalium locorum interuallo; multum enim similia sunt talia visa corporibus); sed loquitur ipsa veritate, si quis sit idoneus ad audiendum mente, non corpore. Ad illud enim hominis ita loquitur, quod in homine ceteris, quibus homo constat, est melius, et quo ipse Deus solus est melior. Cum enim homo rectissime intellegatur vel, si hoc non potest, saltem credatur factus ad imaginem Dei: profecto ea sui parte est propinquior superiori Deo, qua superat inferiores suas, quas etiam cum pecoribus communes habet. Sed quia ipsa mens, cui ratio et intellegentia naturaliter inest, vitiis quibusdam tenebrosis et veteribus invalida est, non solum ad inhaerendum fruendo, verum etiam ad perferendum incommutabile lumen, donec de die in diem renovata atque sanata fiat tantae felicitatis capax, fide primum fuerat inbuenda atque purganda. In qua ut fidentius ambularet ad veritatem, ipsa veritas, Deus Dei filius, homine adsumpto, non Deo consumpto, eandem constituit et fundavit fidem, ut ad hominis Deum iter esset homini per hominem Deum. Hic est enim mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Per hoc enim mediator, per quod homo, per hoc et via. Quoniam si inter eum qui tendit et illud quo tendit via media est, spes est perveniendi; si autem desit aut ignoretur qua eundum sit, quid prodest nosse quo eundum sit? Sola est autem adversus omnes errores via munitissima, ut idem ipse sit Deus et homo; quo itur Deus, qua itur homo.

Vernunft und Glaube führen zur Erkenntnis, daß Christus, Mittler, Mensch und Gott, Ziel und Weg ist. Sola est autem adversus omnes errores via munitissima, ut idem ipse sit Deus et homo; quo itur Deus, qua itur homo.

De civitate Dei, Liber XI, [III]

3. Die Autorität der Heiligen Schrift

Hic prius per prophetas, deinde per se ipsum, postea per apostolos, quantum satis esse iudicavit, locutus etiam scripturam condidit, quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis, cui fidem habemus de his rebus, quas ignorare non expedit nec per nos ipsos nosse idonei sumus. Nam si ea sciri possunt testibus nobis, quae remota non sunt a sensibus nostris sive interioribus sive etiam exterioribus (unde et praesentia nuncupantur, quod ita ea dicimus esse prae sensibus, sicut prae oculis quae praesto sunt oculis): profecto ea, quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus eisque credimus, a quorum sensibus remota esse vel fuisse non credimus. Sicut ergo de visibilibus, quae non vidimus, eis credimus, qui viderunt, atque ita de ceteris, quae ad suum quemque sensum corporis pertinent: ita de his, quae animo ac mente sentiuntur (quia et ipse rectissime dicitur sensus, unde et sententia vocabulum accepit), hoc est de invisibilibus quae a nostro sensu interiore remota sunt, his nos oportet credere, qui haec in illo incorporeo lumine disposita didicerunt vel manentia contuentur.

Der hl. Schrift muß man Glauben schenken. cui fidem habemus

De civitate Dei, Liber XI, [IV]

4. Die zeitliche Weltschöpfung und Gottes Unwandelbarkeit

Visibilium omnium maximus mundus est, invisibilium omnium maximus Deus est. Sed mundum esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod autem Deus fecerit mundum, nulli tutius credimus quam ipsi Deo. Ubi eum audivimus? Nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: In principio fecit Deus caelum et terram. Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit Deus caelum et terram? Non; sed ibi fuit sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas sanctas etiam se transfert, amicos Dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. Loquuntur eis quoque angeli Dei, qui semper vident faciem Patris voluntatemque eius quibus oportet adnuntiant. Ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: In principio fecit Deus caelum et terram. Qui tam idoneus testis est, per quem Deo credendum sit, ut eodem spiritu Dei, quo haec sibi revelata cognovit, etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante praedixerit.

Sed quid placuit aeterno Deo tunc facere caelum et terram, quae antea non fecisset? Qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo initio et ideo nec a Deo factum videri volunt, nimis aversi sunt a veritate et letali morbo impietatis insaniunt. Exceptis enim propheticis vocibus mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate et visibilium omnium pulcherrima specie quodam modo tacitus et factum se esse et non nisi a Deo ineffabiliter atque invisibiliter magno et ineffabiliter atque invisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat. Qui autem a Deo quidem factum fatentur, non tamen eum temporis volunt habere, sed suae creationis initium, ut modo quodam vix intellegibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid, unde sibi Deum videntur velut a fortuita temeritate defendere, ne subito illi venisse credatur in mentem, quod numquam ante venisset, facere mundum, et accidisse illi voluntatem novam, cum in nullo sit omnino mutabilis; sed non video quo modo eis possit in ceteris rebus ratio ista subsistere maximeque in anima, quam si Deo coaeternam esse contenderint, unde illi acciderit nova miseria, quae numquam antea per aeternum, nullo modo poterunt explicare. Si enim alternasse semper eius miseriam et beatitudinem dixerint, necesse est dicant etiam semper alternaturam; unde illa eos sequetur absurditas, ut etiam cum beata dicitur in hoc utique non sit beata, si futuram suam miseriam et turpitudinem praevidet; si autem non praevidet nec se turpem ac miseram fore, sed beatam semper existimat. falsa opinione sit beata; quo dici stultius nihil potest. Si autem semper quidem per saecula retro infinita cum beatitudine alternasse animae miseriam putant, sed nunc iam de cetero, cum fuerit liberata, ad miseriam non esse redituram, nihilo minus convincuntur numquam eam fuisse vere beatam, sed deinceps esse incipere nova quadam nec fallaci beatitudine. ac per hoc fatebuntur accidere illi aliquid novi, et hoc magnum atque praeclarum, quod numquam retro per aeternitatem accidisset. Cuius novitatis causam si Deum negabunt in aeterno habuisse consilio, simul eum negabunt beatitudinis eius auctorem, quod nefandae impietatis est; si autem dicent etiam ipsum novo consilio excogitasse, ut de cetero sit anima in aeternum beata, quo modo eum alienum ab ea, quae illis quoque displicet, mutabilitate monstrabunt? Porro si ex tempore creatam, sed nullo ulterius tempore perituram, tamquam numerum, habere initium, sed non habere finem fatentur, et ideo semel expertam miserias, si ab eis fuerit liberata, numquam miseram postea futuram: non utique dubitabunt hoc fieri manente incommutabilitate consilii Dei, Sic ergo credant et mundum ex tempore fieri potuisse, nec tamen ideo Deum in eo faciendo aeternum consilium voluntatemque mutasse.

Gott und Welt, Sein und Werden. Die Welt ist nach ihrer Erschaffung durch Gott stetigen Wandlungen unterworfen.

De civitate Dei, Liber XI, [V]

5. Die Frage nach der endlosen Zeit vor der Welt pariert durch die Gegenfrage nach dem endlosen Raum außerhalb der Welt.

Deinde videndum est, isti, qui Deum conditorem mundi esse consentiunt et tamen quaerunt de mundi tempore quid respondeamus, quid ipsi respondeant de mundi loco. Ita enim quaeritur, cur potius tunc et non antea factus sit, quem ad modum quaeri potest, cur hic potius ubi est et non alibi. Nam si infinita spatia temporis ante mundum cogitant, in quibus eis non videtur Deus ab opere cessare potuisse, similiter cogitent extra mundum infinita spatia locorum, in quibus si quisquam dicat non potuisse vacare Omnipotentem, nonne consequens erit, ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare cogantur (ea tantum differentia, quod eos ille fortuitis motibus atomorum gigni asserit et resolvi, isti autem opere Dei factos dicturi sunt), si eum per interminabilem inmensitatem locorum extra mundum circumquaque patentium vacare noluerint, nec eosdem mundos, quod etiam de isto sentiunt, ulla causa posse dissolvi? Cum his enim agimus, qui et Deum incorporeum et omnium naturarum, quae non sunt quod ipse, creatorem nobiscum sentiunt; alios autem nimis indignum est ad istam disputationem religionis admittere, maxime quod apud eos, qui multis diis sacrorum obsequium deferendum putant, isti philosophos ceteros nobilitate atque auctoritate vicerunt, non ob aliud, nisi quia longo quidem interuallo, verum tamen reliquis propinquiores sunt veritati. An forte substantiam Dei, quam nec includunt nec determinant nec distendunt loco, sed eam, sicut de Deo sentire dignum est, fatentur incorporea praesentia ubique totam, a tantis locorum extra mundum spatiis absentem esse dicturi sunt, et uno tantum atque in comparatione illius infinitatis tam exiguo loco, in quo mundus est, occupatam? Non opinor eos in haec vaniloquia progressuros. Cum igitur unum mundum ingenti quidem mole corporea, finitum tamen et loco suo determinatum et operante Deo factum esse dicant: quod respondent de infinitis extra mundum locis, cur in eis ab opere Deus cesset, hoc sibi respondeant de infinitis ante mundum temporibus, cur in eis ab opere Deus cessaverit. Et sicut non est consequens, ut fortuito potius quam ratione divina Deus non alio, sed isto in quo est loco mundum constituerit, cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamvis eandem divinam rationem, qua id factum est nulla possit humana conprehendere: ita non est consequens, ut Deo aliquid existimemus accidisse fortuitum, quod illo potius quam anteriore tempore condidit mundum, cum aequaliter anteriora tempora per infinitum retro spatium praeterissent nec fuisset aliqua differentia, unde tempus tempori eligendo praeponeretur. Quod si dicunt inanes esse hominum cogitationes, quibus infinita imaginantur loca, cum locus nullus sit praeter mundum: respondetur eis isto modo inaniter homines cogitare praeterita tempora vacationis Dei, cum tempus nullum sit ante mundum.

A. postuliert für Gott zeitliche Ewigkeit und unbegrenzten Raum. Er ist in jeder Hinsicht grenzenlos. incorporea praesentia ubique totam

De civitate Dei, Liber XI, [VI]

6. Die Welt nicht in der Zeit, sondern mit der Zeit erschaffen

Si enim recte discernuntur aeternitas et tempus, quod tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio est: quis non videat, quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione mutaret, cuius motionis et mutationis cum aliud atque aliud, quae simul esse non possunt, cedit atque succedit, in brevioribus vel productioribus morarum interuallis tempus sequeretur? Cum igitur Deus, in cuius aeternitate nulla est omnino mutatio, creator sit temporum et ordinator: quo modo dicatur post temporum spatia mundum creasse non video, nisi dicatur ante mundum iam aliquam fuisse creaturam, cuius motibus tempora currerent. Porro si litterae sacrae maximeque veraces ita dicunt, in principio fecisse Deum caelum et terram, ut nihil antea fecisse intellegatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur, si quid fecisset ante cetera cuncta quae fecit: procul dubio non est mundus factus in tempore, sed cum tempore. Quod enim fit in tempore, et post aliquod fit et ante aliquod tempus; post id quod praeteritum est, ante id quod futurum est; nullum autem posset esse praeteritum, quia nulla erat creatura, cuius mutabilibus motibus ageretur. Cum tempore autem factus est mundus, si in eius conditione factus est mutabilis motus, sicut videtur se habere etiam ordo ille primorum sex vel septem dierum, in quibus et mane et vespera nominantur, donec omnia, quae his diebus Deus fecit, sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio Dei vacatio commendatur. Qui dies cuius modi sint, aut perdifficile nobis aut etiam inpossibile est cogitare, quanto magis dicere.

Zeit verändert sich dauernd, Ewigkeit ist unwandelbar. quod tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio est:

Die Welt, Einheit aus Raum und Zeit

De civitate Dei, Liber XI, [VII]

7. Die Schöpfungstage und ihr Morgen und Abend

Videmus quippe istos dies notos non habere vesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur. Et primitus quidem lux verbo Dei facta atque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur et eandem lucem vocasse diem, tenebras autem noctem; sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque vesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris, nec ita ut est intellegi a nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. Aut enim aliqua lux corporea est, sive in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris sive unde sol postmodum accensus est; aut lucis nomine significata est sancta civitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: Quae sursum est Hierusalem, mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et vesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere valeamus. Quoniam scientia creaturae in comparatione scientiae Creatoris quodam modo vesperascit, itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem vergitur, ubi non Creator creaturae dilectione relinquitur. Denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit vocabulum noctis. Non enim ait alicubi: Facta est nox; sed: Facta est vespera et factum est mane dies unus. Ita dies secundus et ceteri. Cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, velut in arte qua facta est. Ideo vespera quam nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et amandum refertur Creatorem, recurrit in mane. Et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continvata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque volatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius hominis, dies sextus.

Die 3 ersten Schöpfungstage hatten keinen Sonnenaufgang und -untergang. Die 7 Schöpfungstage kannten keine Nächte.

De civitate Dei, Liber XI, [VIII]

8. Was unter der Ruhe Gottes zu verstehen ist.

Cum vero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam Deus laboraverit operando, qui dixit et facta sunt verbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et temporali. Sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum, qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit. Quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur (sicut "theatra plaudunt, prata mugiunt", cum in illis homines plaudunt, in his boves mugiunt); sed etiam illo, quo significatur per efficientem id quod efficitur; sicut laeta epistula dicitur, significans eorum laetitiam, quos legentes efficit laetos. Convenientissime itaque, cum Deum requievisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum, qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis et per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista vita per fidem quodam modo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam. Hoc enim et sabbati vacatione ex praecepto legis in vetere Dei populo figuratum est, unde suo loco diligentius arbitror disserendum.

Die Ruhe Gottes am 7. Tag bedeutet die Ruhe derer, die in Gott ruhen. Sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in Deo.

De civitate Dei, Liber XI, [IX]

9. Von der Erschaffung der Engel im göttlichen Sechstagewerk

Nunc, quoniam de sanctae civitatis exortu dicere institui et prius quod ad sanctos angelos adtinet dicendum putavi, quae huius civitatis et magna pars est et eo beatior, quod numquam peregrinata, quae hinc divina testimonia suppetant, quantum satis videbitur, Deo largiente explicare curabo. Ubi de mundi constitutione sacrae litterae loquuntur, non evidenter dicitur, utrum vel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, vel caeli nomine, ubi dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, vel potius lucis huius, de qua loquor, significati sunt. Non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est, requievisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber ipse ita sit exorsus: In principio fecit Deus caelum et terram; ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse videatur. Cum ergo a caelo et terra coeperit, atque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter eloquitur, invisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est), deinde omnia creando disposita sint, quae per sex dies consummata narrantur: quo modo angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus Dei, a quibus in die septimo requievit? Opus autem Dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen evidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima voce testatur. Nam et in hymno trium in camino virorum cum praedictum esset: Benedicite omnia opera Domini Dominum, in executione eorundem operum etiam angeli nominati sunt; et in psalmo canitur: Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius, laudate eum omnes virtutes eius; laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt. ipse mandavit, et creata sunt. Etiam hic apertissime a Deo factos esse angelos divinitus dictum est, cum eis inter cetera caelestia commemoratis infertur ad omnia: Ipse dixit, et facta sunt. Quis porro audebit opinari post omnia ista, quae sex diebus enumerata sunt, angelos factos? Sed etsi quisquam ita desipit, redarguit istam vanitatem illa scriptura paris auctoritatis, ubi Deus dicit: Quando facta sunt sidera, laudaverunt me voce magna omnes angeli mei. Iam ergo erant angeli, quando facta sunt sidera. Facta sunt autem quarto die. Numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promptu est enim, quid illo die factum sit. Ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumpserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. Numquidnam secundo? Ne hoc quidem. Tunc enim firmamentum factum est inter aquas superiores et inferiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. Nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit, cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus. Nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri; sed idem ipse unus ad inplendum senarium vel septenarium numerum repetitus est propter septenariam cognitionem; senariam scilicet operum, quae fecit Deus, et septimam quietis Dei. Cum enim dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, si recte in hac luce creatio intellegitur angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum Dei filium; ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et vocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est verbum Dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. Lumen quippe verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in Deo; a quo si avertitur angelus, fit inmundus; sicut sunt omnes, qui vocantur inmundi spiritus, nec iam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, privati participatione lucis aeternae. Mali enim nulla natura est; sed amissio boni mali nomen accepit.

Engel sind Lichtgestalten, wurden gleich zu Anfang mit dem Licht erschaffen, haben Anteil am unwandelbaren Licht, dem Wort Gottes.

Das Böse hat kein Wesen; es wird vielmehr Verlust des Guten genannt. Mali enim nulla natura est; sed amissio boni mali nomen accepit.

De civitate Dei, Liber XI, [X]

10. Von der Einfachheit des dreieinigen göttlichen Wesens

Est itaque bonum solum simplex et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus. Ab hoc bono creata sunt omnia bona, sed non simplicia et ob hoc mutabilia. Creata sane, inquam, id est facta, non genita. Quod enim de simplici bono genitum est, pariter simplex est et hoc est quod illud de quo genitum est; quae duo Patrem et Filium dicimus; et utrumque hoc.cum spiritu suo unus Deus est; qui spiritus Patris et Filii Spiritus sanctus propria quadam notione huius nominis in sacris litteris nuncupatur. Alius est autem quam Pater et Filius, quia nec Pater est nec Filius; sed "alius" dixi, non "aliud", quia et hoc pariter simplex pariterque incommutabile bonum est et coaeternum. Et haec trinitas unus est Deus; nec ideo non simplex, quia trinitas. Neque enim propter hoc naturam istam boni simplicem dicimus, quia Pater in ea solus aut solus Filius aut solus Spiritus sanctus, aut vero sola est ista nominis trinitas sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani haeretici putaverunt; sed ideo simplex dicitur, quoniam quod habet hoc est, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur. Nam utique Pater habet Filium, nec tamen ipse est Filius, et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater&lg. In quo ergo ad semet ipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet; sicut ad se ipsum dicitur vivus habendo utique vitam, et eadem vita ipse est.

Propter hoc itaque natura dicitur simplex, cui non sit aliquid habere, quod vel possit amittere; vel aliud sit habens, aliud quod habet; sicut vas aliquem liquorem aut corpus colorem aut aer lucem sive feruorem aut anima sapientiam. Nihil enim horum est id quod habet; nam neque vas liquor est nec corpus color nec aer lux sive feruor neque anima sapientia est. Hinc est quod etiam privari possunt rebus, quas habent, et in alios habitus vel qualitates verti atque mutari, ut et vas evacuetur umore quo plenum est, et corpus decoloretur et aer tenebrescat sive frigescat et anima desipiat. Sed etsi sit corpus incorruptibile, quale sanctis in resurrectione promittitur, habet quidem ipsius incorruptionis inamissibilem qualitatem, sed manente substantia corporali non hoc est, quod ipsa incorruptio. Nam illa etiam per singulas partes corporis tota est nec alibi maior, alibi minor; neque enim ulla pars est incorruptior quam altera; corpus vero ipsum maius est in toto quam in parte; et cum alia pars est in eo amplior, alia minor, non ea quae amplior est incorruptior quam quae minor. Aliud est itaque corpus, quod non ubique sui totum est, alia incorruptio, quae ubique eius tota est, quia omnis pars incorruptibilis corporis etiam ceteris inaequalis aequaliter incorrupta est. Neque enim verbi gratia, quia digitus minor est quam tota manus, ideo incorruptibilior manus quam digitus. Ita cum sint inaequales manus et digitus, aequalis est tamen incorruptibilitas manus et digiti. Ac per hoc quamvis a corpore incorruptibili inseparabilis incorruptibilitas sit, aliud est tamen substantia, qua corpus dicitur, aliud qualitas eius, qua incorruptibile nuncupatur. Et ideo etiam sic non hoc est quod habet. Anima quoque ipsa, etiamsi semper sit sapiens, sicut erit cum liberabitur in aeternum, participatione tamen incommutabilis sapientiae sapiens erit, quae non est quod ipsa. Neque enim si aer infusa luce numquam deseratur, ideo non aliud est ipse, aliud lux qua inluminatur. Neque hoc ita dixerim, quasi aer sit anima, quod putaverunt quidam qui non potuerunt incorpoream cogitare naturam. Sed habent haec ad illa etiam in magna disparilitate quandam similitudinem, ut non inconvenienter dicatur sic inluminari animam incorpoream luce incorporea simplicis sapientiae Dei, sicut inluminatur aeris corpus luce corporea; et sicut aer tenebrescit ista luce desertus (nam nihil sunt aliud quae dicuntur locorum quorumque corporalium tenebrae quam aer carens luce), ita tenebrescere animam sapientiae luce privatam.

Secundum hoc ergo dicuntur illa simplicia, quae principaliter vereque divina sunt, quod non aliud est in eis qualitas, aliud substantia, nec aliorum participatione vel divina vel sapientia vel beata sunt. Ceterum dictus est in scripturis sanctis Spiritus sapientiae multiplex, eo quod multa in sese habeat; sed quae habet, haec et est, et ea omnia unus est. Neque enim multae, sed una sapientia est, in qua sunt infiniti quidam eique finiti thensauri rerum intellegibilium, in quibus sunt omnes invisibiles atque incommutabiles rationes rerum etiam visibilium et mutabilium, quae per ipsam factae sunt. Quoniam Deus non aliquid nesciens fecit, quod nec de quolibet homine artifice recte dici potest; porro si sciens fecit omnia, ea utique fecit quae noverat. Ex quo occurrit animo quiddam mirum, sed tamen verum, quod iste mundus nobis notus esse non posset, nisi esset; Deo autem nisi notus esset, esse non posset.

Das Wesen der Dreieinigkeit quae duo Patrem et Filium dicimus; et utrumque hoc.cum spiritu suo unus Deus est;

Die unkörperliche Seele wird vom unkörperlichen Licht (Gott) so erleuchtet, wie die Luftkörper vom körperlichen Licht. Es gibt auch Dunkelheit der Seele. ut non inconvenienter dicatur sic inluminari animam incorpoream luce incorporea simplicis sapientiae Dei, sicut inluminatur aeris corpus luce corporea; et sicut aer tenebrescit ista luce desertus (nam nihil sunt aliud quae dicuntur locorum quorumque corporalium tenebrae quam aer carens luce), ita tenebrescere animam sapientiae luce privatam.

De civitate Dei, Liber XI, [XI]

11. Waren die später abgefallenen Engel vor ihrem Falle selig?

Quae cum ita sint, nullo modo quidem secundum spatium aliquod temporis prius erant spiritus illi tenebrae, quos angelos dicimus; sed simul ut facti sunt, lux facti sunt; non tamen tantum ita creati, ut quoquo modo essent et quoquo modo viverent; sed etiam inluminati, ut sapienter beateque viverent. Ab hac inluminatione aversi quidam angeli non obtinverunt excellentiam sapientis beataeque vitae, quae procul dubio non nisi aeterna est aeternitatisque suae certa atque secura; sed rationalem vitam licet insipientem sic habent, ut eam non possint amittere, nec si velint. Quatenus autem, antequam peccassent, illius sapientiae fuerint participes, definire quis potest? In eius tamen participatione aequales fuisse istos illis, qui propterea vere pleneque beati sunt, quoniam nequaquam de suae beatitudinis aeternitate falluntur, quo modo dicturi sumus? quando quidem si aequales in ea fuissent, etiam isti in eius aeternitate mansissent pariter beati, quia pariter certi. Neque enim sicut vita, quamdiucumque fuerit, ita aeterna vita veraciter dici poterit, si finem habitura sit; si quidem vita tantummodo vivendo, aeterna vero finem non habendo nominata est. Quapropter quamvis non, quidquid aeternum, continvo beatum sit (dicitur enim etiam poenalis ignis aeternus): tamen si vere perfecteque beata vita non nisi aeterna est, non erat talis istorum, quandoque desitura et propterea non aeterna, sive id scirent, sive nescientes aliud putarent; quia scientes timor, nescientes error beatos esse utique non sinebat. Si autem hoc ita nesciebant, ut falsis incertisue non fiderent, sed utrum sempiternum an quandoque finem habiturum esset bonum suum, in neutram partem firma adsensione ferrentur: ipsa de tanta felicitate cunctatio eam beatae vitae plenitudinem, quam in sanctis angelis esse credimus, non habebat. Neque enim beatae vitae vocabulum ita contrahimus ad quasdam significationis angustias, ut solum Deum dicamus beatum; qui tamen vere ita beatus est, ut maior beatitudo esse non possit, in cuius comparatione, quod angeli beati sunt summa quadam sua beatitudine, quanta esse in angelis potest, quid aut quantum est?

Im Vergleich zu der ewigen Glückseligkeit Gottes ist die der Engel kaum der Rede wert.

De civitate Dei, Liber XI, [XII]

12. Über die Glückseligkeit der ersten Menschen im Paradiese und der Gläubigen während des Erdenlebens

Nec ipsos tantum, quod adtinet ad rationalem vel intellectualem creaturam, beatos nuncupandos putamus. Quis enim primos illos homines in paradiso negare audeat beatos fuisse ante peccatum, quamvis sua beatitudo quam diuturna vel utrum aeterna esset incertos (esset autem aeterna, nisi peccassent), cum hodie non inpudenter beatos vocemus, quos videmus iuste ac pie cum spe futurae inmortalitatis hanc vitam ducere sine crimine vastante conscientiam, facile inpetrantes peccatis huius infirmitatis divinam misericordiam. Qui licet de suae perseverantiae praemio certi sint, de ipsa tamen perseverantia sua reperiuntur incerti. Quis enim hominum se in actione provectuque iustitiae perseveraturum usque in finem sciat, nisi aliqua revelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem fallit? Quantum itaque pertinet ad delectationem praesentis boni, beatior erat primus homo in paradiso, quam quilibet iustus in hac infirmitate mortali; quantum autem ad spem futuri, beatior quilibet in quibuslibet cruciatibus corporis, cui non opinione, sed certa veritate manifestum est, sine fine se habiturum omni molestia carentem societatem angelorum in participatione summi Dei, quam erat ille homo sui casus incertus in magna illa felicitate paradisi.

Die zukünftige Glückseligkeit derjenigen, die das Volk Gottes erwartet, ist höher als die Glückseligkeit Adams.

De civitate Dei, Liber XI, [XIII]

13. Wie stand es um das Vorherwissen der Engel vor dem Abfall eines Teiles von ihnen?

Quocirca cuivis iam non difficulter occurrit utroque coniuncto effici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis natura desiderat, hoc est, ut et bono incommutabili, quod Deus est, sine ulla molestia perfruatur et in eo se in aeternum esse mansurum nec ulla dubitatione cunctetur nec ullo errore fallatur. Hanc habere angelos lucis pia fide credimus; hanc nec antequam caderent habuisse angelos peccatores, qui sua pravitate illa luce privati sunt, consequenti ratione colligimus; habuisse tamen aliquam, etsi non praesciam, beatitudinem, si vitam egerunt ante peccatum, profecto credendi sunt. Aut si durum videtur, quando facti sunt angeli, alios credere ita factos ut non acciperent praescientiam vel perseverantiae vel casus sui, alios autem ita ut veritate certissima aeternitatem suae beatitudinis nossent, sed aequalis felicitatis omnes ab initio creati sunt, et ita fuerunt, donec isti, qui nunc mali sunt, ab illo bonitatis lumine sua voluntate cecidissent: procul dubio multo est durius nunc putare angelos sanctos aeternae suae beatitudinis incertos, et ipsos de semet ipsis ignorare, quod nos de illis per scripturas sanctas nosse potuimus. Quis enim catholicus Christianus ignorat nullum nouum" diabolum ex bonis angelis ulterius futurum, sicut nec istum in societatem bonorum angelorum ulterius rediturum? Veritas quippe in evangelio sanctis fidelibusque promittit, quod erunt aequales angelis Dei; quibus etiam promittitur, quod ibunt in vitam aeternam. Porro autem si nos certi sumus numquam nos ex illa inmortali felicitate casuros, illi vero certi non sunt: iam potiores, non aequales eis erimus. Sed quia nequaquam Veritas fallit et aequales eis erimus, profecto etiam ipsi certi sunt suae felicitatis aeternae. Cuius illi alii quia certi non fuerunt (non enim erat eorum aeterna felicitas cuius certi essent, quae finem fuerat habitura), restat, ut aut inpares fuerint, aut, si pares fuerunt, post istorum ruinam illis certa scientia suae sempiternae felicitatis accesserit. Nisi forte quis dicat id, quod Dominus ait de diabolo in evangelio: Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit, sic esse accipiendum, ut non solum homicida fuerit ab initio, id est initio humani generis, ex quo utique homo factus est, quem decipiendo posset occidere, verum etiam ab initio suae conditionis in veritate non steterit et ideo numquam beatus cum sanctis angelis fuerit, suo recusans esse subditus creatori et sua per superbiam velut privata potestate laetatus, ac per hoc falsus et fallax, quia nec quisquam potestatem Omnipotentis evadit, et qui per piam subiectionem noluit tenere quod vere est, adfectat per superbam elationem simulare quod non est, ut sic intellegatur etiam quod beatus Iohannes apostolus ait: Ab initio diabolus peccat, hoc est, ex quo creatus est, iustitiam recusavit, quam nisi pia Deoque subdita voluntas habere non posset. Huic sententiae quisquis adquiescit, non cum illis haereticis sapit, id est Manichaeis, et si quae aliae pestes ita sentiunt, quod suam quandam propriam tamquam ex adverso quodam principio diabolus habeat naturam mali; qui tanta vanitate desipiunt, ut, cum verba ista evangelica in auctoritate nobiscum habeant, non adtendant non dixisse Dominum: A veritate alienus fuit; sed: In veritate non stetit, ubi a veritate lapsum intellegi voluit, in qua utique si stetisset, eius particeps factus beatus cum sanctis angelis permaneret.

Die Ursünde des Teufels besteht darin, daß er von Anfang an die Gerechtigkeit verschmäht, daß alles so auf Ungerechtigkeit gründet. Ab initio diabolus peccat, hoc est, ex quo creatus est, iustitiam recusavit, quam nisi pia Deoque subdita voluntas habere non posset.

De civitate Dei, Liber XI, [XIV]

14. Zur Auslegung von Joh. 8,44

Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in veritate non steterit, atque ait: Quia non est veritas in eo. Esset autem in eo, si.in illa stetisset. Locutione autem dictum est minus usitata. Sic enim videtur sonare: In veritate non stetit, quia veritas non est in eo, tamquam ea sit causa, ut in veritate non steterit, quod in eo veritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in eo veritas non sit, quod in veritate non stetit. Ista locutio est et in psalmo: Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus; cum dicendum fuisse videatur: Exaudisti me Deus, quoniam clamavi. Sed cum dixisset: "Ego clamavi", tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab effectu exauditionis Dei clamoris sui ostendit affectum; tamquam diceret: "Hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me."

Im Teufel ist keine Wahrheit.

De civitate Dei, Liber XI, [XV]

15. Zur Auslegung von 1. Joh.3,8

Illud etiam, quod ait de diabolo Iohannes: Ab initio diabolus peccat, non intellegunt, si natura talis est, nullo modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis, sive quod ait Esaias sub figurata persona principis Babyloniae diabolum notans: Quo modo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur. sive quod Hiezechiel: In deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es? Ubi intellegitur fuisse aliquando sine peccato. Nam expressius ei paulo post dicitur: Ambulasti in diebus tuis sine vitio. Quae si aliter convenientius intellegi nequeunt, oportet etiam illud, quod dictum est: In veritate non stetit, sic accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non permanserit; et illud, quod ab initio diabolus peccat, non ab initio, ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum. Nec illud, quod scriptum est in libro Iob, cum de diabolo sermo esset: Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ad inludendum ab angelis suis (cui consonare videtur et psalmus, ubi legitur: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei), sic intellegendum est, ut existimemus talem ab initio creatum, cui ab angelis inluderetur, sed in hac poena post peccatum ordinatum. Initium ergo eius figmentum est Domini; non enim est ulla natura etiam in extremis infimisque bestiolis, quam non ille constituit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus nihil rerum inveniri vel cogitari potest; quanto magis angelica creatura, quae omnia cetera, quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit!

Der Teufel sündigt von Anfang an.

De civitate Dei, Liber XI, [XVI]

16. Von der Stufenordnung der Wesen und dem anzulegenden Maßstab

In his enim, quae quoquo modo sunt et non sunt quod Deus est a quo facta sunt, praeponuntur viventia non viventibus, sicut ea, quae habent vim gignendi vel etiam appetendi, his, quae isto motu carent; et in his, quae vivunt, praeponuntur sentientia non sentientibus, sicut arboribus animalia; et in his, quae sentiunt, praeponuntur intellegentia non intellegentibus, sicut homines pecoribus; et in his, quae intellegunt, praeponuntur inmortalia mortalibus, sicut angeli hominibus. Sed ista praeponuntur naturae ordine; est autem alius atque alius pro suo cuiusque usu aestimationis modus, quo fit, ut quaedam sensu carentia quibusdam sentientibus praeponamus, in tantum, ut si potestas esset ea prorsus de natura rerum auferre vellemus, sive quem in ea locum habeant ignorantes, sive etiamsi sciamus nostris ea commodis postponentes. Quis enim non domvi suae panem habere quam mures, nummos quam pulices malit? Sed quid mirum, cum in ipsorum etiam hominum aestimatione, quorum certe natura tantae est dignitatis, plerumque carius comparetur equus quam servus, gemma quam famula? Ita libertate iudicandi plurimum distat ratio considerantis a necessitate indigentis seu voluptate cupientis, cum ista quid per se ipsum in rerum gradibus pendat, necessitas autem quid propter quid expetat cogitat, et ista quid verum luci mentis appareat, voluptas vero quid iucundum corporis sensibus blandiatur spectat. Sed tantum valet in naturis rationalibus quoddam veluti pondus voluntatis et amoris, ut, cum ordine naturae angeli hominibus, tamen lege iustitiae boni homines malis angelis praeferantur.

Es gibt eine natürliche Rangfolge aller Geschöpfe und eine Einstufung nach Wert. So sind gerechte Menschen höher zu bewerten als böse Engel. cum ordine naturae angeli hominibus, tamen lege iustitiae boni homines malis angelis praeferantur.

De civitate Dei, Liber XI, [XVII]

17. Des Teufels gute Natur durch bösen Willen verderbt

Propter naturam igitur, non propter malitiam diaboli, dictum recte intellegimus: Hoc est initium figmenti Domini. Quia sine dubio, ubi est vitium malitiae, natura non vitiata praecessit. Vitium autem ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset vitium recedere a Deo, nisi naturae, cuius id vitium est, potius competeret esse cum Deo. Quapropter etiam voluntas mala grande testimonium est naturae bonae. Sed Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum voluntatum iustissimus ordinator; ut, cum illae male utuntur naturis bonis, ipse bene utatur etiam voluntatibus malis. Itaque fecit, ut diabolus institutione illius bonus, voluntate sua malus, in inferioribus ordinatus inluderetur ab angelis eius, id est, ut prosint temptationes eius sanctis, quibus eas obesse desiderat. Et quoniam Deus, cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat utique ignarus et.praevidebat quae bona de malo eius esset ipse facturus: propterea psalmus ait: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, ut in eo ipso quod eum finxit, licet per suam bonitatem bonum, iam per suam praescientiam praeparasse intellegatur quo modo illo uteretur et malo.

Böser Wille macht schlecht.

De civitate Dei, Liber XI, [XVIII]

18. Die Schönheit des Weltalls mit seinen Antithesen

Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, sed vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret atque ita ordinem saeculorum tamquam pulcherrimum carmen etiam ex quibusdam quasi antithetis honestaret. Antitheta enim quae appellantur in ornamentis elocutionis sunt decentissima, quae Latine ut appellentur opposita, vel, quod expressius dicitur, contraposita, non est apud nos huius vocabuli consuetudo, cum tamen eisdem ornamentis locutionis etiam sermo Latinus utatur, immo linguae omnium gentium. His antithetis et Paulus apostolus in secunda ad Corinthios epistula illum locum suaviter explicat, ubi dicit: Per arma iustitiae dextra et sinistra: per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces, ut qui ignoramur et cognoscimur. quasi morientes, et ecce vivimus, ut coherciti et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes, sicut egeni, multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Sicut ergo ista contraria contrariis opposita sermonis pulchritudinem reddunt: ita quadam n on verborum, sed rerum eloquentia contrariorum oppositione saeculi pulchritudo componitur. Apertissime hoc positum est in libro ecclesiastico isto modo: Contra malum bonum est et contra mortem vita; sic contra pium peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, bina bina, unum contra unum.

Trotz aller von Gott gewollten Antithesen ist die Welt schön.

De civitate Dei, Liber XI, [XIX]

19. Von der Scheidung zwischen Licht und Finsternis, nämlich den heiligen und unreinen Engeln

Quamvis itaque divini sermonis obscuritas etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias veritatis parit et in lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intellegit (ita tamen ut, quod in obscuro loco intellegitur, vel adtestatione rerum manifestarum vel aliis locis minime dubiis asseratur; sive, cum multa tractantur, ad id quoque perveniatur, quod sensit ille qui scripsit, sive id lateat, sed ex occasione tractandae profundae obscuritatis alia quaedam vera dicantur): non mihi videtur ab operibus Dei absurda sententia, si, cum lux prima illa facta est, angeli creati intelleguntur, inter sanctos angelos et inmundos fuisse discretum, ubi dictum est: Et divisit Deus inter lucem et tenebras; et vocavit Deus lucem diem et tenebras vocavit noctem. Solus quippe ille ista discernere potuit, qui potuit etiam priusquam caderent praescire casuros et privatos lumine veritatis in tenebrosa superbia remansuros. Nam inter istum nobis notissimum diem et noctem, id est inter hanc lucem et has tenebras, vulgatissima sensibus nostris luminaria caeli ut dividerent imperavit: Fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et dividant inter diem et noctem; et paulo post: Et fecit, inquit, Deus duo luminaria magna, luminare maius in principia diei, et luminare minus in principia noctis, et stellas; et posuit illa Deus in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et dividere inter lucem et tenebras. Inter illam vero lucem, quae sancta societas angelorum est inlustratione veritatis intellegibiliter fulgens, et ei contrarias tenebras, id est malorum angelorum aversorum a luce iustitiae taeterrimas mentes, ipse dividere potuit, cui etiam futurum non naturae, sed voluntatis malum occultum aut incertum esse non potuit.

Erschaffung von Licht und Dunkel ist die Erschaffung guter und böser Engel.

De civitate Dei, Liber XI, [XX]

20. Von dieser Scheidung spricht Gen. 1,4

Denique nec illud est praetereundum silentio, quod, ubi dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, continvo subiunctum est; Et vidit Deus lucem quia bona est f non postea quam separavit inter lucem et tenebras et vocavit lucem diem et tenebras noctem, ne simul cum luce etiam talibus tenebris testimonium placiti sui perhibuisse videretur. Nam ubi tenebrae inculpabiles sunt, inter quas et lucem istam his oculis conspicuam luminaria caeli dividunt, non ante, sed post infertur: Et vidit Deus quia bonum est. Posuit illa, inquit, in firmamento caeli lucere super terram et pracesse diei et nocti et separare inter lucem et tenebras. Et vidit Deus quia bonum est. Utrumque placuit, quia utrumque sine peccato est. Ubi autem dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et vidit Deus lucem quia bona est; et postmodum infertur: Et separavit Deus inter lucem et tenebras; et vocavit Deus lucem diem et tenebras vocavit noctem: non hoc loco additum est: Et vidit Deus quia bonum est, ne utrumque appellaretur bonum, cum esset horum alterum malum, vitio proprio, non natura. Et ideo sola ibi lux placuit Conditori: tenebrae autem angelicae, etsi fuerant ordinandae, non tamen fuerant adprobandae.

Bewertung von Licht und Dunkel : gut und böse

De civitate Dei, Liber XI, [XXI]

21. Gottes schöpferisches Wissen und Wirken

Quid est enim aliud intellegendum in eo, quod per omnia dicitur: Vidit Deus quia bonum est, nisi operis adprobatio secundum artem facti, quae sapientia Dei est? Deus autem usque adeo non, cum factum est, tunc didicit bonum, ut nihil eorum fieret, si ei fuisset incognitum. Dum ergo videt quia bonum est, quod, nisi vidisset antequam fieret, non utique fieret: docet bonum esse, non discit. Et Plato quidem plus ausus est dicere, elatum esse scilicet Deum gaudio mundi universitate perfecta. Ubi et ipse non usque adeo desipiebat, ut putaret Deum sui operis novitate factum beatiorem; sed sic ostendere voluit artifici suo placuisse iam factum, quod placuerat in arte faciendum; non quod ullo modo Dei scientia varietur, ut aliud in ea faciant quae nondum sunt, aliud quae iam sunt, aliud quae fuerunt; non enim more nostro ille vel quod futurum est prospicit, vel quod praesens est aspicit, vel quod praeteritum est respicit; sed alio modo quodam a nostrarum cogitationum consuetudine longe alteque diverso. Ille quippe non ex hoc in illud cogitatione mutata, sed omnino incommutabiliter videt; ita ut illa quidem, quae temporaliter fiunt, et futura nondum sint et praesentia iam sint et praeterita iam non sint, ipse vero haec omnia stabili ac sempiterna praesentia conprehendat; nec aliter oculis, aliter mente; non enim ex animo constat et corpore; nec aliter nunc et aliter antea et aliter postea; quoniam non sicut nostra, ita eius quoque scientia trium temporum, praesentis videlicet et praeteriti vel futuri, varietate mutatur, apud quem non est inmutatio nec momenti obumbratio. Neque enim eius intentio de cogitatione in cogitationem transit, in cuius incorporeo contuitu simul adsunt cuncta quae novit; quoniam tempora ita novit nullis suis temporalibus notionibus, quem ad modum temporalia movet nullis suis temporalibus motibus. Ibi ergo vidit bonum esse quod fecit, ubi bonum esse vidit ut faceret; nec quia factum vidit scientiam duplicavit vel ex aliqua parte auxit, tamquam minoris scientiae fuerit priusquam faceret quod videret, qui tam perfecte non operare-, nisi tam perfecta scientia, cui nihil ex eius operibus adderetur. Quapropter, si tantummodo nobis insinvandum esset quis fecerit lucem, sufficeret dicere, fecit Deus lucem; si autem non solum quis fecerit, verum etiam per quid fecerit, satis esset ita enuntiari: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; ut non tantum Deum, sed etiam per Verbum lucem fecisse nossemus. Quia vero tria quaedam maxime scienda de creatura nobis oportuit intimari, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit: Dixit Deus, inquit: Fiat lux, et facta est lux. Et vidit Deus lucem quia bona est. Si ergo quaerimus, quis fecerit: Deus est, si per quid fecerit: Dixit: Fiat, et facta est; si quare fecerit: Quia bona est. Nec auctor est excellentior Deo, nec ars efficacior Dei verbo, nec causa melior quam ut bonum crearetur a Deo bono. Hanc etiam Plato causam condendi mundi iustissimam dicit, ut a bono Deo bona opera fierent; sive ista legerit, sive ab his qui legerant forte cognoverit; sive acerrimo ingenio invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspexerit, sive ab his qui ista conspexerant et ipse didicerit.

Der gute Gott schafft nur gute Werke.

De civitate Dei, Liber XI, [XXII]

22. Alles in der Welt ist an seinem Platze gut.

Hanc tamen causam, id est ad bona creanda bonitatem Dei, hanc, inquam, causam tam iustam atque idoneam, quae diligenter considerata et pie cogitata omnes controversias quaerentium mundi originem terminat, quidam haeretici non viderunt, quia egenam carnis huius fragilemque mortalitate.m iam de iusto supplicio venientem, dum ei non conveniunt, plurima offendunt, sicut ignis aut frigus aut fera bestia aut qquid eius modi; nec adtendunt, quam vel in suis locis naturisque vigeant pulchroque ordine disponantur, quantumque universitati rerum pro suis portionibus decoris tamquam in communem rem publicam conferant vel nobis ipsis, si eis congruenter atque scienter utamur, commoditatis adtribuant, ita ut venena ipsa, quae per inconvenientiam perniciosa sunt, convenienter adhibita in salubria medicamenta vertantur; quamque a contrario etiam haec, quibus delectantur, sicut cibus et potus et ista lux, inmoderato et inopportuno usu noxia sentiantur. Unde nos admonet divina providentia non res insipienter vituperare, sed utilitatem rerum diligenter inquirere, et ubi nostrum ingenium vel infirmitas deficit, ita credere occultam, sicut erant quaedam, quae vix potuimus invenire; quia et ipsa utilitatis occultatio aut humilitatis exercitatio est aut elationis adtritio; cum omnino natura nulla sit malum nomenque hoc non sit nisi privationis boni. Sed a terrenis usque ad caelestia et a visibilibus usque ad invisibilia sunt aliis alia bona meliora, ad hoc inaequalia, ut essent omnia; Deus autem ita est artifex magnus in magnis, ut minor non sit in parvis; quae parva non sua granditate (nam nulla est), sed artificis sapientia metienda sunt; sicut in specie visibilis hominis, si unum radatur supercilium, quam propemodum nihil corpori, et quam multum detrahitur pulchritudini, quoniam non mole constat, sed parilitate ac dimensione membrorum! Nec sane multum mirandum est, quod hi, qui nonnullam malam putant esse naturam suo quodam contrario exortam propagatamque principio, nolunt accipere istam causam creationis rerum, ut bonus Deus conderet bona, credentes eum potius ad haec mundana molimina rebellantis adversum se mali repellendi extrema necessitate perductum suamque naturam bonam malo cohercendo superandoque miscuisse, quam turpissime pollutam et crudelissime captivatam et oppressam labore magno vix mundet ac liberet; non tamen totam, sed quod eius non potuerit ab illa inquinatione purgari, tegmen ac vinculum futurum hostis victi et inclusi. Sic autem Manichaei non desiperent vel potius insanirent, si Dei naturam, sicuti est, incommutabilem atque omnino incorruptibilem crederent, cui nocere nulla res possit; animam vero, quae voluntate mutari in deterius et peccato corrumpi potuit atque ita incommutabilis veritatis luce privari, non Dei partem nec eius naturae, quae Dei est, sed ab illo conditam longe inparem Conditori Christiana sanitate sentirent.

In allem Geschaffenen ist etwas Gutes, auch wenn es nicht sofort bemerkt wird.

De civitate Dei, Liber XI, [XXIII]

23. Gegen des Origenes falsche Weltschöpfungslehre

Sed multo est mirandum amplius, quod etiam quidam, qui unum nobiscum credunt omnium rerum esse principium, ullamque naturam, quae non est quod Deus est, nisi ab illo conditore esse non posse, noluerunt tamen istam causam fabricandi mundi tam bonam ac simplicem bene ac simpliciter credere, ut Deus bonus conderet bona et essent post Deum quae non essent quod est Deus, bona tamen, quae non faceret nisi bonus Deus; sed animas dicunt, non quidem partes Dei, sed factas a Deo, peccasse a Conditore recedendo et diversis progressibus pro diversitate peccatorum a caelis usque ad terras diversa corpora quasi vincula meruisse, et hunc esse mundum eamque causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala cohiberentur. Hinc Origenes iure culpatur. In libris enim quos appellat peri\ a)rxw=n, id est de principiis, hoc sensit, hoc scripsit. Ubi plus quam dici potest miror hominem in ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum non adtendisse, primum quam hoc esset contrarium scripturae huius tantae auctoritatis intentioni, quae per omnia opera Dei subiungens: Et vidit Deus, quia bonum est, completisque omnibus inferens: Et vidit Deus omnia, quae fecit, et ecce bona valde, nullam aliam causam faciendi mundi intellegi voluit, nisi ut bona fierent a bono Deo. Ubi si nemo peccasset, tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus et plenus; et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt impleta peccatis, cum bonorum longe maior numerus in caelestibus suae naturae ordinem servet; nec mala voluntas, quia naturae ordinem servare noluit, ideo iusti Dei leges omnia bene ordinantis effugit; quoniam sicut pictura cum colore nigro loco suo posito, ita universitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est, quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet.

Deinde videre debuit Origenes et quicumque ista sapiunt, si haec opinio vera esset, mundum ideo factum, ut animae pro meritis peccatorum suorum tamquam ergastula, quibus poenaliter includerentur, corpora acciperent, superiora et leviora quae minus, inferiora vero et graviora quae amplius peccaverunt, daemones, quibus deterius nihil est, terrena corpora, quibus inferius et gravius nihil est, potius quam homines etiam bonos habere debuisse. Nunc vero, ut intellegeremus animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda, aerium pessimus daemon, homo autem, et nunc licet malus longe minoris mitiorisque malitiae, et certe ante peccatum, tamen luteum corpus accepit. Quid autem stultius dici potest, quam istum solem, ut in uno mundo unus esset, non decori pulchritudinis vel etiam saluti rerum corporalium consuluisse artificem Deum, sed hoc potius evenisse, quia una anima sic peccaverat, ut tali corpore mereretur includi? ac per hoc si contigisset, ut non una, sed duae; immo non duae, sed decem vel centum similiter aequaliterque peccassent, centum soles haberet hic mundus? Quod ut non fieret, non opificis provisione mirabili ad rerum corporalium salutem decoremque consultum est, sed contigit.potius tanta unius animae progressione peccantis, ut sola corpus tale mereretur. Non plane animarum, de quibus nesciunt quid loquantur, sed eorum ipsorum, qui talia sapiunt multum longe a veritate, (et) merito est cohercenda progressio. Haec ergo tria, quae superius commendavi, cum in unaquaque creatura requirantur, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit, ut respondeatur "Deus, per Verbum, quia bona est", utrum altitudine mystica nobis ipsa trinitas intimetur, hoc est Pater et Filius et Spiritus sanctus, an aliquid occurrat, quod hoc loco scripturarum id accipiendum esse prohibeat, multi sermonis est quaestio, nec omnia uno volumine ut explicemus urgendum est.

Position gegen Origines. Der Kosmos ist schön wie ein großes Gemälde, daß auch schwarze und dunkle Flecken hat. quoniam sicut pictura cum colore nigro loco suo posito, ita universitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est, quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet.

De civitate Dei, Liber XI, [XXIV]

24. Die göttliche Dreieinigkeit im Schöpfungsbericht angedeutet

Credimus et tenemus et fideliter praedicamus, quod Pater genverit Verbum, hoc est sapientiam, per quam facta sunt omnia, unigenitum Filium, unus unum, aeternus coaeternum, summe bonus aequaliter bonum; et quod Spiritus sanctus simul et Patris et Filii sit Spiritus et ipse consubstantialis et coaeternus ambobus; atque hoc totum et trinitas sit propter proprietatem personarum et unus Deus propter inseparabilem divinitatem, sicut unus Omnipotens propter inseparabilem omnipotentiam; ita tamen, ut etiam cum de singulis quaeritur unusquisque eorum et Deus et omnipotens esse respondeatur; cum vero de omnibus simul, non tres dii vel tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens; tanta ibi est in tribus inseparabilis unitas, quae sic se voluit praedicari. Utrum autem boni Patris et boni Filii Spiritus sanctus, quia communis ambobus est, recte bonitas dici possit amborum, non audeo temerariam praecipitare sententiam; verum tamen amborum eum dicere sanctitatem facilius ausus fuero, non amborum quasi qualitatem, sed ipsum quoque substantiam et tertiam in trinitate personam. Ad hoc enim me probabilius ducit, quod, cum sit et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, proprie tamen ipse vocatur Spiritus sanctus tamquam sanctitas substantialis et consubstantialis amborum. Sed si nihil est aliud bonitas divina quam sanctitas, profecto et illa diligentia rationis est, non praesumptionis audacia, ut in operibus Dei secreto quodam loquendi modo, quo nostra exerceatur intentio, eadem nobis insinvata intellegatur trinitas, unamquamque creaturam quis fecerit, per quid fecerit, propter quid fecerit. Pater quippe intellegitur Verbi, qui dixit ut fiat; quod autem illo dicente factum est, procul dubio per Verbum factum est; in eo vero quod dicitur: Vidit Deus, quia bonum est, satis significatur Deum nulla necessitate, nulla suae cuiusquam utilitatis indigentia, sed sola bonitate fecisse quod factum est, id est, quia bonum est; quod ideo postea quam factum est dicitur, ut res, quae facta est, congruere bonitati, propter quam facta est, indicetur. Quae bonitas si Spiritus sanctus recte intellegitur, universa nobis trinitas in suis operibus intimatur. Inde est civitatis sanctae, quae in sanctis angelis sursum est, et origo et informatio et beatitudo. Nam si quaeratur unde sit: Deus eam condidit; si unde sit sapiens: a Deo inluminatur; si unde sit felix: Deo fruitur; subsistens modificatur, contemplans inlustratur, inhaerens iucundatur; est, videt, amat; in aeternitate Dei viget, in veritate Dei lucet, in bonitate Dei gaudet.

Die heilige Stadt, die droben bei den hl. Engeln ist, wurde durch den dreieinigen Gott begründet.

De civitate Dei, Liber XI, [XXV]

25. Die Dreiteilung der Philosophie ein Hinweis auf die Trinität

Quantum intellegi datur, hinc philosophi sapientiae disciplinam tripertitam esse voluerunt, immo tripertitam esse animadvertere potuerunt (neque enim ipsi instituerunt ut ita esset, sed ita esse potius invenerunt), cuius una pars appellaretur physica, altera logica, tertia ethica (quarum nomina Latina iam multorum litteris frequentata sunt, ut naturalis, rationalis moralisque vocarentur; quas etiam in octavo libro breviter strinximus); non quo sit consequens, ut isti in his tribus aliquid secundum Deum de trinitate cogitaverint, quamvis Plato primus istam distributionem repperisse et commendasse dicatur, cui neque naturarum omnium auctor nisi Deus visus est neque intellegentiae dator neque amoris, quo bene beateque vivitur, inspirator. Sed certe cum et de natura rerum et de ratione indagandae veritatis et de boni fine, ad quem cuncta quae agimus referre debemus, diversi diversa sentiant: in his tamen tribus magnis et generalibus quaestionibus omnis eorum versatur intentio. Ita cum in unaquaque earum quid quisque sectetur multiplex discrepantia sit opinionum, esse tamen aliquam naturae causam, scientiae formam, vitae summam nemo cunctatur. Tria etiam sunt, quae in unoquoque homine artifice spectantur, ut aliquid efficiat: natura, doctrina, usus; natura ingenio, doctrina scientia, usus fructu diiudicandus est. Nec ignoro, quod proprie fructus fruentis, usus utentis sit, atque hoc interesse videatur, quod ea re frui dicimur, quae nos non ad aliud referenda per se ipsa delectat; uti vero ea re, quam propter aliud quaerimus (unde temporalibus magis utendum est, quam fruendum, ut frui mereamur aeternis; non sicut perversi, qui frui volunt nummo, uti autem Deo; quoniam non nummum propter Deum inpendunt, sed Deum propter nummum colunt); verum tamen eo loquendi modo, quem pius obtinvit consuetudo, et fructibus utimur et usibus fruimur; nam et fructus iam proprie dicuntur agrorum, quibus utique omnes temporaliter utimur. Hoc itaque more usum dixerim in his tribus, quae in homine spectanda commonvi, quae sunt natura, doctrina, usus. Ex his propter obtinendam beatam vitam tripertita, ut dixi, a philosophis inventa est disciplina, naturalis propter naturam, rationalis propter doctrinam, moralis propter usum. Si ergo natura nostra esset a nobis, profecto et nostram nos genvissemus sapientiam nec eam doctrina, id est aliunde discendo, percipere curaremus; et noster amor a nobis profectus et ad nos relatus et ad beate vivendum sufficeret nec bono alio quo frueremur ullo indigeret; nunc vero quia natura nostra, ut esset, Deum habet auctorem, procul dubio ut vera sapiamus ipsum debemus habere doctorem, ipsum etiam ut beati simus suavitatis intimae largitorem.

Die Einteilung der Philosophie in Physik, Logik und Ethik ist ein Abbild der Dreieinigkeit.

De civitate Dei, Liber XI, [XXVI]

26. Das Abbild der Trinität im Wesen des Menschen Felsengrund der Gewissheit

Et nos quidem in nobis, tametsi non aequalem, immo valde longeque distantem, neque coaeternam et, quo brevius totum dicitur, non eiusdem substantiae, cuius Deus est, tamen qua Deo nihil sit in rebus ab eo factis natura propinquius, imaginem Dei, hoc est illius summae trinitatis, agnoscimus, adhuc reformatione perficiendam, ut sit etiam similitudine proxima. Nam et sumus et nos esse novimus et id esse ac nosse diligimus. In his autem tribus, quae dixi, nulla nos falsitas veri similis turbat. Non enim ea sicut illa, quae foris sunt, ullo sensu corporis tangimus, velut colores videndo, sonos audiendo, odores olfaciendo, sapores gustando, dura et mollia contrectando sentimus, quorum sensibilium etiam imagines eis simillimas nec iam corporeas cogitatione versamus, memoria tenemus et per ipsas in istorum desideria concitamur; sed sine ulla phantasiarum vel phantasmatum imaginatione ludificatoria mihi esse me idque nosse et amare certissimum est. Nulla in his veris Academicorum argumenta formido dicentium: Quid si falleris? Si enim fallor, sum. Nam qui non est, utique nec falli potest; ac per hoc sum, si fallor. Quiargo sum si fallor, quo modo esse me fallor, quando certum est me esse, si fallor? Quia igitur essem qui fallerer, etiamsi fallerer, procul dubio in eo, quod me novi esse, non fallor. Consequens est autem, ut etiam in eo, quod me novi nosse, non fallar. Sicut enim novi esse me, ita novi etiam hoc ipsum, nosse me. Eaque duo cum amo, eundem quoque amorem quiddam tertium nec inparis aestimationis eis quas novi rebus adiungo. Neque enim fallor amare me, cum in his quae amo non fallar; quamquam etsi illa falsa essent, falsa me amare verum esset. Nam quo pacto recte reprehenderer et recte prohiberer ab amore falsorum, si me illa amare falsum esset? Cum vero et illa vera atque certa sint, quis dubitet quod eorum, cum amantur, et ipse amor verus et certus est? Tam porro nemo est qui esse se nolit, quam nemo est qui non esse beatus velit. Quo modo enim potest beatus esse, si nihil sit?

Der Mensch ist (Physik), weiß, daß er ist (Logik) und liebt dieses sein Sein und Wissen (Ethik). Nam et sumus et nos esse novimus et id esse ac nosse diligimus. In his autem tribus, quae dixi, nulla nos falsitas veri similis turbat.

De civitate Dei, Liber XI, [XXVII]

27. Von der Liebe zum Sein und Wissen

Ita vero vi quadam naturali ipsum esse iucundum est, ut non ob aliud et hi qui miseri sunt nolint interire et, cum se miseros esse sentiant, non se ipsos de rebus, sed miseriam suam potius auferri velint. Illis etiam, qui et sibi miserrimi apparent et plane sunt et non solum a sapientibus, quoniam stulti, verum et ab his, qui se beatos putant, miseri iudicantur, quia pauperes atque mendici sunt, si quis inmortalitatem daret, qua nec ipsa miseria moreretur, proposito sibi quod, si in eadem miseria semper esse nollent, nulli et nusquam essent futuri, sed omni modo perituri, profecto exultarent laetitia et sic semper eligerent esse quam omnino non esse. Huius rei testis est notissimus sensus illorum. Unde enim mori metuunt et malunt in illa aerumna vivere, quam eam morte finire, nisi quia satis apparet quam refugiat natura non esse? Atque ideo cum se noverint esse morituros, pro magno beneficio sibi hanc inpendi misericordiam desiderant, ut aliquanto productius in eadem miseria vivant tardiusque moriantur. Procul dubio ergo indicant, inmortalitatem, saltem talem quae non habeat finem mendicitatis, quanta gratulatione susciperent. Quid? animalia omnia etiam inrationalia, quibus datum non est ista cogitare, ab inmensis draconibus usque ad exiguos vermiculos nonne se esse velle atque ob hoc interitum fugere omnibus quibus possunt motibus indicant? Quid? arbusta omnesque frutices, quibus nullus est sensus ad vitandam manifesta motione perniciem, nonne ut in auras tutum cacuminis germen emittant, aliud terrae radicis adfigunt, quo alimentum trahant atque ita suum quodam modo esse conservent? Ipsa postremo corpora, quibus non solum sensus, sed nec ulla saltem seminalis est vita, ita tamen vel exiliunt in superna vel in ima descendunt vel librantur in mediis, ut essentiam suam, ubi secundum naturam possunt esse, custodiant.

Iam vero nosse quantum ametur quamque falli nolit humana natura, vel hinc intellegi potest, quod lamentari quisque sana mente mavult quam laetari in amentia. Quae vis magna atque mirabilis mortalibus praeter homini animantibus nulla est, licet eorum quibusdam ad istam lucem contuendam multo quam nobis sit acrior sensus oculorum; sed lucem illam incorpoream contingere nequeunt, qua mens nostra quodam modo radiatur, ut de his omnibus recte iudicare possimus. Nam in quantum eam capimus, in tantum id possumus. Verum tamen inest in sensibus inrationalium animantium, etsi scientia nullo modo, at certe quaedam scientiae similitudo; cetera autem rerum corporalium, non quia sentiunt, sed quia sentiuntur, sensibilia nuncupata sunt. Quorum in arbustis hoc simile est sensibus, quod aluntur et gignunt. Verum tamen et haec et omnia corporalia latentes in natura causas habent; sed formas suas, quibus mundi huius visibilis structura formosa est, sentiendas sensibus praebent, ut pro eo, quod nosse non possunt, quasi innotescere velle videantur. Sed nos ea sensu corporis ita capimus, ut de his non sensu corporis iudicemus. Habemus enim alium interioris hominis sensum isto longe praestantiorem, quo iusta et iniusta sentimus, iusta per intellegibilem speciem, iniusta per eius privationem. Ad huius sensus officium non acies pupulae, non foramen auriculae, non spiramenta narium, non gustus faucium, non ullus corporeus tactus accedit. Ibi me et esse et hoc nosse certus sum, et haec amo atque amare me similiter certus sum.

Die Liebe zum Sein und zum Wissen ist der Kern des Selbsterhaltungstriebes.

De civitate Dei, Liber XI, [XXVIII]

28. Auch die Liebe wird geliebt.

Sed de duobus illis, essentia scilicet et notitia, quantum amentur in nobis, et quem ad modum etiam in ceteris rebus, quae infra sunt, eorum reperiatur, etsi differens, quaedam tamen similitudo, quantum suscepti huius operis ratio visa est postulare, satis diximus; de amore autem, quo amantur, utrum et ipse amor ametur, non dictum est. Amatur autem; et hinc probamus, quod in hominibus, qui rectius amantur, ipse magis amatur. Neque enim vir bonus merito dicitur qui scit quod bonum est, sed qui diligit. Cur ergo et in nobis ipsis non et ipsum amorem nos amare sentimus, quo amamus quidquid boni amamus? Est enim et amor, quo amatur et quod amandum non est, et istum amorem odit in se, qui illum diligit, quo id amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse in uno homine, et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene vivimus iste deficiat quo male vivimus, donec ad perfectum sanetur et in bonum commutetur omne quod vivimus. Si enim pecora essemus, carnalem vitam et quod secundum sensum eius est amaremus idque esset sufficiens bonum nostrum et secundum hoc, cum esset nobis bene, nihil aliud quaereremus. Item si arbores essemus, nihil quidem sentiente motu amare possemus, verum tamen id quasi adpetere videremur, quo feracius essemus uberiusque fructuosae. Si essemus lapides aut fluctus aut ventus aut flamma vel quid huius modi, sine ullo quidem sensu atque vita, non tamen nobis deesset quasi quidam nostrorum locorum atque ordinis adpetitus. Nam velut amores corporum momenta sunt ponderum, sive deorsum gravitate sive sursum levitate nitantur. Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. Quoniam igitur homines sumus ad nostri creatoris imaginem creati, cuius est vera aeternitas, aeterna veritas, aeterna et vera caritas, estque ipse aeterna et vera et cara trinitas neque confusa neque separata: in his quidem rebus, quae infra nos sunt, quoniam et ipsa nec aliquo modo essent nec aliqua specie continerentur nec aliquem ordinem vel adpeterent vel tenerent, nisi ab illo facta essent, qui summe est, qui summe sapiens est, qui summe bonus est, tamquam per omnia, quae fecit mirabili stabilitate, currentes quasi quaedam eius alibi magis, alibi minus inpressa vestigia colligamus; In nobis autem ipsis eius imaginem contuentes tamquam minor ille evang icus filius ad nosmet ipsos reversi surgamus et ad illum redeamus, a quo peccando recesseramus. Ibi esse nostrum non habebit mortem, ibi nosse nostrum non habebit errorem, ibi amare nostrum non habebit offensionem. Nunc autem tria ista nostra quamvis certa teneamus nec aliis ea credamus testibus, sed nos ipsi praesentia sentiamus atque interiore veracissimo cernamus aspectu, tamen, quamdiu futura vel utrum numquam defutura et quo si male, quo autem si bene agantur perventura sint, quoniam per nos ipsos nosse non possumus, alios hinc testes vel quaerimus vel habemus; de quorum fide cur nulla debeat esse dubitatio, non est iste, sed posterior erit diligentius disserendi locus. In hoc autem libro de civitate Dei, quae non peregrinatur in huius vitae mortalitate, sed inmortalis semper in caelis est, id est de angelis sanctis Deo cohaerentibus, qui nec fuerunt umquam nec futuri sunt desertores, inter quos et illos, qui aeternam lucem deserentes tenebrae facti sunt, Deum primitus divisisse iam diximus, illo adiuvante quod coepimus ut possumus explicemus.

In Buch 11 will A. über den Gottestaat schreiben, der nicht in der Sterblcikeit dieses Erdenlebens pilgert, über den, der unsterblich im Himmel ist, über die hl. Engel. In hoc autem libro de civitate Dei, quae non peregrinatur in huius vitae mortalitate, sed inmortalis semper in caelis est, id est de angelis sanctis Deo cohaerentibus, qui nec fuerunt umquam nec futuri sunt desertores, inter quos et illos, qui aeternam lucem deserentes tenebrae facti sunt, Deum primitus divisisse iam diximus, illo adiuvante quod coepimus ut possumus explicemus.

De civitate Dei, Liber XI, [XXIX]

29. Über die Erkenntnis der Engel

Illi quippe angeli sancti non per verba sonantia Deum discunt, sed per ipsam praesentiam inmutabilis veritatis, hoc est Verbum eius unigenitum, et ipsum Verbum et Patrem et eorum Spiritum sanctum, eamque esse inseparabilem trinitatem singulasque in ea personas esse substantiam, et tamen omnes non tres deos esse, sed unum Deum, ita noverunt, ut eis magis ista, quam nos ipsi nobis cogniti simus. Ipsam quoque creaturam melius ibi, hoc est in sapientia Dei, tamquam in arte, qua facta est, quam in ea ipsa sciunt; ac per hoc et se ipsos ibi melius quam in se ipsis, verum tamen et in se ipsis. Facti sunt enim et aliud sunt quam ille qui fecit. Ibi ergo tamquam in diurna cognitione, in se ipsis autem tamquam in vespertina, sicut iam supra diximus. Multum enim differt, utrum in ea ratione cognoscatur aliquid, secundum quam factum est, an in se ipso; sicut aliter scitur rectitudo linearum seu veritas figurarum, cum intellecta conspicitur, aliter cum in pulvere scribitur; et aliter iustitia in veritate incommutabili, aliter in anima iusti. Sic deinde cetera, sicut firmamentum inter aquas superiores et inferiores, quod caelum vocatum est; sicut deorsum aquarum congeries terraeque nudatio et herbarum institutio atque lignorum; sicut solis ac lunae stellarumque conditio; sicut ex aquis animalium, volucrum scilicet atque piscium beluarumque natantium; sicut quorumque in terra gradientium atque repentium et ipsius hominis, qui cunctis in terra rebus excelleret. Omnia haec aliter in Verbo Dei cognoscuntur ab angelis, ubi habent causas rationesque suas, id est secundum quas facta sunt, incommutabiliter permanentes, aliter in se ipsis; illa clariore, hac obscuriore cognitione, velut artis atque operum; quae tamen opera cum ad ipsius Creatoris laudem venerationemque referuntur, tamquam mane lucescit in mentibus contemplantium.

Erkenntnis Gottes und Erkenntnis der Engel verhalten sich wie Licht und Dunkelheit.

De civitate Dei, Liber XI, [XXX]

30. Die Bedeutung der Sechszahl für das Schöpfungswerk

Haec autem propter senarii numeri perfectionem eodem die sexiens repetito sex diebus perfecta narrantur, non quia Deo fuerit necessaria mora temporum, quasi qui non potuerit creare omnia simul, quae deinceps congruis motibus peragerent tempora; sed quia per senarium numerum est operum significata perfectio. Numerus quippe senarius primus completur suis partibus, id est sexta sui parte et tertia et dimidia, quae sunt unum et duo et tria, quae in summam ducta sex fiunt. Partes autem in hac consideratione numerorum illae intellegendae sunt, quae quotae sint dici potest; sicut dimidia, tertia, quarta et deinceps ab aliquo numero denominatae. Neque enim exempli gratia quia in novenario numero quattuor pars aliqua eius est, ideo dici potest quota eius sit; unum autem potest, nam nona eius est; et tria potest, nam tertia eius est. Coniunctae vero istae duae partes eius, nona scilicet atque tertia, id est unum et tria, longe sunt a tota summa eius, quod est novem. Itemque in denario quaternarius est aliqua pars eius; sed quota sit dici non potest; unum autem potest; nam decima pars eius est. Habet et quintam, quod sunt duo; habet et dimidiam, quod sunt quinque. Sed hae tres partes eius, decima et quinta et dimidia, id est unum et duo et quinque, simul ductae non complent decem; sunt enim octo. Duodenarii vero numeri partes in summam ductae transeunt eum; habet enim duodecimam, quod est unum; habet sextam, quae sunt duo; habet quartam, quae sunt tria; habet tertiam, quae sunt quattuor; habet et dimidiam, quae sunt sex; unum autem et duo et tria et quattuor et sex non duodecim, sed amplius, id est sedecim, fiunt. Hoc breviter commemorandum putavi ad commendandam senarii numeri perfectionem, qui primus, ut dixi, partibus suis in summam redactis ipse perficitur; in quo perfecit Deus opera sua. Unde ratio numeri contemnenda non est, quae in multis sanctarum scripturarum locis quam magni aestimanda sit elucet diligenter intuentibus. Nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.

Zahlenmystik um die Bedeutung der "6" und anderer Zahlen.

De civitate Dei, Liber XI, [XXXI]

31. Was die Ruhe Gottes am siebten Tage bedeutet.

In septimo autem die, id est eodem die septiens repetito, qui numerus etiam ipse alia ratione perfectus est, Dei requies commendatur, in qua primum sanctificatio sonat. Ita Deus noluit istum diem in ullis suis operibus sanctificare, sed in requie sua, quae non habet vesperam; neque enim ulla creatura est, ut etiam ipsa aliter in Dei Verbo, aliter in se cognita faciat aliam velut diurnam, aliam velut vespertinam notitiam. De septenarii porro numeri perfectione dici quidem plura possunt; sed et liber iste iam prolixus est, et vereor ne occasione comperta scientiolam nostram leviter magis quam utiliter iactare velle videamur. Habenda est itaque ratio moderationis atque gravitatis, ne forte, cum de numero multum loquimur, mensuram et pondus neglegere iudicemur. Hoc itaque satis sit admonere, quod totus inpar primus numerus ternarius est, totus par quaternarius; ex quibus duobus septenarius constat. Ideo pro universo saepe ponitur, sicuti est: Septiens cadet iustus, et resurget; id est: Quotienscumque ceciderit, non peribit; quod non de iniquitatibus, sed de tribulationibus ad humilitatem perducentibus intellegi voluit; et: Septiens in die laudabo te; quod alibi alio modo dictum est: Semper laus eius in ore meo; et multa huius modi in divinis auctoritatibus reperiuntur, in quibus septenarius numerus, ut dixi, pro cuiusque rei universitate poni solet. Propter hoc eodem saepe numero significatur Spiritus sanctus, de quo Dominus ait: Docebit vos omnem veritatem. Ibi requies Dei, qua requiescitur in Deo. In toto quippe, id est in plena perfectione, requies; in parte autem labor. Ideo laboramus, quamdiu ex parte scimus, sed cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Hinc est quod etiam scripturas istas cum labore rimamur. Sancti vero angeli, quorum societati et congregationi in hac peregrinatione laboriosissima suspiramus, sicut habent permanendi aeternitatem, ita cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem. Sine difficultate quippe nos adiuvant, quoniam spiritalibus motibus puris et liberis non laborant.

Zahlenmystik um die Bedeutung der "7". Unser Ziel ist es , uns durch unsere mühevolle Pilgerschaft ihnen den Engeln zugesellen zu können. Sancti vero angeli, quorum societati et congregationi in hac peregrinatione laboriosissima suspiramus, sicut habent permanendi aeternitatem, ita cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem.

De civitate Dei, Liber XI, [XXXII]

32. Wann die Engel erschaffen wurden, mag dahingestellt bleiben.

Ne quis autem contendat et dicat non sanctos angelos esse significatos in eo quod scriptum est: Fiat lux, et facta est lux, sed quamlibet lucem tunc primum factam esse corpoream aut opinetur aut doceat; angelos autem prius esse factos non tantum ante firmamentum, quod inter aquas et aquas factum appellatum est caelum, sed ante illud de quo dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram; atque illud, quod dictum est: In principio, non ita dictum tamquam primum hoc factum sit, cum ante fecerit angelos, sed quia omnia in sapientia fecit, quod est Verbum eius et ipsum scriptura principium nominavit (sicut ipse in evangelio Iudaeis quaerentibus quis esset respondit se esse principium): non e contrario referam contentionem, maxime quia hoc me delectat plurimum, quod etiam in summo exordio sancti libri geneseos trinitas commendatur. Cum enim ita dicitur: In principio fecit Deus caelum et terram, ut Pater fecisse intellegatur in Filio, sicut adtestatur psalmus, ubi legitur: Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: convenientissime paulo post commemoratur etiam Spiritus sanctus. Cum enim dictum esset, qualem terram Deus primitus fecerit, vel quam molem materiamve futurae constructionis mundi caeli et terrae nomine nuncupaverit subiciendo et addendo: Terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum: mox ut trinitatis commemoratio compleretur: Et spiritus, inquit, Dei superferebatur super aquam. Proinde ut volet quisque accipiat, quod ita profundum est, ut ad exercitationem legentium a fidei regula non abhorrentes plures possit generare sententias, dum tamen angelos sanctos in sublimibus sedibus non quidem Deo coaeternos, sed tamen de sua sempiterna et vera felicitate securos et certos esse nemo ambigat. Ad quorum societatem pertinere parvulos suos Dominus docens non solum illud ait: Erunt aequales angelis Dei; verum ipsi quoque angeli qua contemplatione fruantur ostendit, ubi ait: Videte, ne contemnatis unum ex pusillis istis, dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.

Letztlich unerheblich, wann die Engel geschaffen wurden.

De civitate Dei, Liber XI, [XXXIII]

33. Die beiden Engelscharen, die lichte und die finstere

Peccasse autem quosdam angelos et in huius mundi ima detrusos, qui eis velut carcer est, usque ad futuram in die iudicii ultimam damnationem apostolus Petrus apertissime ostendit dicens, quod Deus angelis peccantibus non pepercerit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradiderit in iudicio puniendos reservari. Inter hos ergo et illos Deum vel praescientia vel opere divisisse quis dubitet? illosque lucem merito appellari quis contradicat? quando quidem nos adhuc in fide viventes et eorum aequalitatem adhuc sperantes, utique nondum tenentes iam lux dicti ab apostolo sumus: Fuistis enim, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Istos vero desertores tenebras aptissime nuncupari profecto advertunt, qui peiores esse hominibus infidelibus sive intellegunt sive credunt. Quapropter, etsi alia lux in isto huius libri loco intellegenda est, ubi legimus: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, et aliae tenebrae significatae sunt in eo quod scriptum est: Divisit Deus inter lucem et tenebras: nos tamen has duas angelicas societates, unam fruentem Deo, alteram tumentem typho; unam cui dicitur: Adorate eum omnes angeli eius, aliam cuius princeps dicit: Haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me; unam Dei sancto amore flagrantem, alteram propriae celsitudinis inmundo amore fumantem; et quoniam, sicut scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, illam in caelis caelorum habitantem, istam inde deiectam in hoc infimo aerio caelo tumultuantem; illam luminosa pietate tranquillam, istam tenebrosis cupiditatibus turbulentam; illam Dei nutu clementer subuenientem, iuste ulciscentem, istam suo fastu subdendi et nocendi libidine exaestuantem; illam, ut quantum vult consulat, Dei bonitati ministram, istam, ne quantum vult noceat, Dei potestate frenatam; illam huic inludentem, ut nolens prosit persecutionibus suis, hanc illi invidentem, cum peregrinos colligit suos, -- nos ergo has duas societates angelicas inter se dispares atque contrarias, unam et natura bonam et voluntate rectam, aliam vero natura bonam, sed voluntate perversam, aliis manifestioribus divinarum scripturarum testimoniis declaratas quod etiam in hoc libro, cui nomen est genesis, lucis tenebrarumque vocabulis significatas existimavimus, etiamsi aliud hoc loco sensit forte qui scripsit, non est inutiliter obscuritas huius pertractata sententiae, quia, etsi voluntatem auctoris libri huius indagare nequivimus, a regula tamen fidei, quae per alias eiusdem auctoritatis sacras litteras satis fidelibus nota est, non abhorruimus. Etsi enim corporalia hic commemorata sunt opera Dei, habent procul dubio nonnullam similitudinem spiritalium, secundum quam dicit apostolus: Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum. Si autem hoc sensit etiam ille qui scripsit, ad perfectiorem disputationis finem nostra pervenit intentio, ut homo Dei tam eximiae divinaeque sapientiae, immo per eum Spiritus Dei in commemorandis operibus Dei, quae omnia sexto die dicit esse perfecta, nullo modo angelos praetermisisse credatur, sive in principio, quia primo fecit, sive, quod convenientius intellegitur, in principio, quia in Verbo unigenito fecit, scriptum sit: In principio fecit Deus caelum et terram; quibus nominibus universalis est significata creatura, vel spiritalis et corporalis, quod est credibilius, vel magnae duae mundi partes, quibus omnia quae creata sunt continentur, ut primitus eam totam proponeret ac deinde partes eius secundum mysticum dierum numerum exsequeretur.

Die gute Engel werden Licht, die abtrünnigen Finsternis genannt.

De civitate Dei, Liber XI, [XXXIV]

34. Ob unter den Wassern des Schöpfungsberichts die Engel zu verstehen sind.

Quamquam nonnulli putaverint aquarum nomine significatos quodam modo populos angelorum et hoc esse quod dictum est: Fiat firmamentum inter aquam et aquam, ut supra firmamentum angeli intellegantur, infra vero vel aquae istae visibiles vel malorum angelorum multitudo vel omnium hominum gentes. Quod si ita est, non illic apparet ubi facti sint angeli, sed ubi discreti; quamvis et aquas, quod perversissimae atque impiae vanitatis est, negent quidam factas a Deo, quoniam nusquam scriptum est: Dixit Deus: Fiant aquae. Quod possunt simili vanitate etiam de terra dicere; nusquam enim legitur: Dixit Deus: Fiat terra. Sed, inquiunt, scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram. Illic ergo et aqua intellegenda est; uno enim nomine utrumque conprehensum est. Nam ipsius est mare, sicut in psalmo legitur, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. Sed hi, qui in nomine aquarum, quae super caelos sunt, angelos intellegi volunt, ponderibus elementorum moventur et ideo non putant aquarum fluvidam gravemque naturam in superioribus mundi locis potuisse constitui; qui secundum rationes suas, si ipsi hominem facere possent, non ei pituitam, quod Graece fle/gma dicitur et tamquam in elementis corporis nostri aquarum vicem obtinet, in capite ponerent. Ibi enim sedes est phlegmatis, secundum Dei opus utique aptissime, secundum istorum autem coniecturam tam absurde, ut, si hoc nesciremus et in hoc libro similiter scriptum esset, quod Deus umorem fluvidum et frigidum ac per hoc gravem in superiore omnibus ceteris humani corporis parte posuerit, isti trutinatores elementorum nequaquam crederent, et si auctoritati eiusdem scripturae subditi essent, aliquid aliud ex hoc intellegendum esse censerent. Sed quoniam, si diligenter singula scrutemur atque tractemus, quae in illo divino libro de constitutione mundi scripta sunt, et multa dicenda et a proposito instituti operis longe digrediendum est, iamque de duabus istis diversis inter se atque contrariis societatibus angelorum, in quibus sunt quaedam exordia duarum etiam in rebus humanis civitatum, de quibus deinceps dicere institui, quantum satis esse visum est, disputavimus: hunc quoque librum aliquando claudamus.

Buch 11 handelt von der Erschaffung der Welt und von den guten und bösen Engeln, die gewissermaßen für die Anfänge der beiden irdischen Staaten stehen. iamque de duabus istis diversis inter se atque contrariis societatibus angelorum, in quibus sunt quaedam exordia duarum etiam in rebus humanis civitatum, de quibus deinceps dicere institui, quantum satis esse visum est, disputavimus.




Augustinus

Augustinus und das Kind am Meeresstrand,
Wallfahrtskirche Maria Sand in Herbolzheim (H.-J. G. 2007)



Liber XI
Textbearbeitung, Zusammenfassungen: Hans-Jürgen Günther
Textüberschriften: nach der Übersetzung von W. Thimme
Letzte Aktualisierung: 03. Januar 2024
 
zurück

Zurück zur Hauptseite