Augustinus
Joos van Wassenhove, 1474


LIBER XIII

Augustinus wird von Valerius zum Priester geweiht;
O. Nelli, (1375-1444)
Der Abfall des Menschen und seine Strafe, der Tod

De civitate Dei, Liber XIII, [I]

1. Ausblick auf das Folgende

Expeditis de nostri saeculi exortu et de initio generis humani difficillimis quaestionibus nunc iam de lapsu primi hominis, immo primorum hominum, et de origine ac propagine mortis humanae disputationem a nobis institutam rerum ordo deposcit. Non enim eo modo, quo angelos, condiderat Deus homines, ut etiam si peccassent mori omnino non possent; sed ita ut perfunctos oboedientiae munere sine interuentu mortis angelica inmortalitas et beata aeternitas sequeretur; inoboedientes autem mors plecteret damnatione iustissima; quod etiam in libro superiore iam diximus.

De civitate Dei, Liber XIII, [II]

2. Die Arten des Todes

Sed de ipso genere mortis video mihi paulo diligentius disserendum. Quamvis enim anima humana veraciter inmortalis perhibeatur, habet tamen quandam etiam ipsa mortem suam. Nam ideo dicitur inmortalis, quia modo quodam quantulocumque non desinit vivere atque sentire; corpus autem ideo mortale, quoniam deseri omni vita potest nec per se ipsum aliquatenus vivit. Mors igitur animae fit, cum eam deserit Deus, sicut corporis, cum id deserit anima. Ergo utriusque rei, id est totius hominis, mors est, cum anima Deo deserta deserit corpus. Ita enim nec ex Deo vivit ipsa nec corpus ex ipsa. Huius modi autem totius hominis mortem illa sequitur, quam secundam mortem divinorum eloquiorum appellat auctoritas. Hanc Salvator significavit, ubi ait: Eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehenna. Quod cum ante non fiat, quam cum anima corpori sic fuerit copulata, ut nulla diremptione separentur: mirum videri potest quo modo corpus ea morte dicatur occidi, qua non anima deseritur, sed animatum sentiensque cruciatur. Nam in illa ultima poena ac sempiterna, de qua suo loco diligentius disserendum est, recte mors animae dicitur, quia non vivit ex Deo; mors autem corporis quonam modo, cum vivat ex anima? Non enim aliter potest ipsa corporalia, quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta. An quia vita qualiscumque aliquod bonum est, dolor autem malum, ideo nec vivere corpus dicendum est, in quo anima non vivendi causa est, sed dolendi? Vivit itaque anima ex Deo, cum vivit bene; non enim potest bene vivere nisi Deo in se operante quod bonum est; vivit autem corpus ex anima, cum anima vivit in corpore, seu vivat ipsa seu non vivat ex Deo. Impiorum namque in corporibus vita non animarum, sed corporum vita est; quam possunt eis animae etiam mortuae, hoc est Deo desertae, quantulacumque propria vita, ex qua et inmortales sunt, non desistente, conferre. Verum in damnatione novissima quamvis homo sentire non desinat, tamen, quia sensus ipse nec voluptate suavis nec quiete salubris, sed dolore poenalis est, non inmerito mors est potius appellata quam vita. Ideo autem secunda, quia post illam primam est, qua fit cohaerentium diremptio naturarum, sive Dei et animae sive animae et corporis. De prima igitur corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala; secunda vero sine dubio sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.

De civitate Dei, Liber XIII, [III]

3. Ist der Tod auch für die Frommen Strafe?

Non autem dissimulanda nascitur quaestio, utrum re vera mors, qua separantur anima et corpus, bonis sit bona; quia si ita est, quo modo poterit obtineri, quod etiam ipsa sit poena peccati? Hanc enim primi homines, nisi peccavissent, perpessi utique non fuissent. Quo pacto igitur bona esse possit bonis, quae accidere non posset nisi malis? Sed rursus si non nisi malis posset accidere, non deberet bonis bona esse, sed nulla. Cur enim esset ulla poena in quibus non essent ulla punienda? Quapropter fatendum est primos quidem homines ita fuisse institutos, ut, si non peccassent, nullum mortis experirentur genus; sed eosdem primos peccatores ita fuisse morte multatos, ut etiam quidquid (de&lg) eorum stirpe esset exortum eadem poena teneretur obnoxium. Non enim aliud ex eis, quam quod ipsi fuerant, nasceretur. Pro magnitudine quippe culpae illius naturam damnatio mutavit in peius, ut, quod poenaliter praecessit in peccantibus hominibus primis, etiam naturaliter sequeretur in nascentibus ceteris. Neque enim ita homo ex homine, sicut homo ex pulvere. Pulvis namque homini faciendo materies fuit; homo autem homini gignendo parens. Proinde quod est terra, non hoc est caro, quamvis ex terra facta sit caro; quod est autem parens homo, hoc est et proles homo. In primo igitur homine per feminam in progeniem transiturum universum genus humanum fuit, quando illa coniugum copula divinam sententiam suae damnationis excepit; et quod homo factus est, non cum crearetur, sed cum peccaret et puniretur, hoc genvit, quantum quidem adtinet ad peccati et mortis originem. Non enim ad infantilem hebetudinem et infirmitatem animi et corporis, quam videmus in parvulis, peccato vel poena ille redactus est (quae Deus voluit esse tamquam primordia catulorum, quorum parentes in bestialem vitam mortemque deiecerat; sicut enim scriptum est: Homo in honore cum esset, non intellexit; comparatus est pecoribus non intellegentibus et similis factus est eis; nisi quod infantes infirmiores etiam cernimus in usu motuque membrorum et sensu adpetendi atque vitandi, quam sunt aliorum tenerrimi fetus animalium; tamquam se tanto adtollat excellentius supra cetera animantia vis humana, quanto magis impetum suum, velut sagitta cum arcus extenditur, retrorsum reducta distulerit); - non ergo ad ista infantilia rudimenta praesumptione inlicita et damnatione iusta prolapsus vel inpulsus est primus homo; sed hactenus in eo natura humana vitiata atque mutata est, ut repugnantem pateretur in membris inoboedientiam concupiscendi et obstringeretur necessitate moriendi, atque ita id, quod vitio poenaque factus est, id est obnoxios peccato mortique generaret. A quo peccati vinculo si per Mediatoris Christi gratiam soluuntur infantes, hanc solam mortem perpeti possunt, quae animam seiungit a corpore; in secundam vero illam sine fine poenalem liberati a peccati obligatione non transeunt.

De civitate Dei, Liber XIII, [IV]

4. Warum müssen auch die Frommen sterben?

Si quem vero movet, cur vel ipsam patiantur, si et ipsa peccati poena est, quorum per gratiam reatus aboletur: iam ista quaestio in alio nostro opere, quod scripsimus de baptismo parvulorum, tractata ac soluta est; ubi dictum est ad hoc relinqui animae experimentum separationis a corpore, quamvis ablato iam criminis nexu, quoniam, si regenerationis sacramentum continvo sequeretur inmortalitas corporis, ipsa fides eneruaretur, quae tunc est fides, quando expectatur in spe, quod in re nondum videtur. Fidei autem robore atque certamine, in maioribus dumtaxat aetatibus, etiam mortis fuerat superandus timor, quod in sanctis martyribus maxime eminvit; cuius profecto certaminis esset nulla victoria, nulla gloria (quia nec ipsum omnino posset esse certamen), si post lavacrum regenerationis iam sancti non possent mortem perpeti corporalem. Cum parvulis autem baptizandis quis non ad Christi gratiam propterea potius curreret, ne a corpore solveretur? Atque ita non invisibili praemio probaretur fides, sed iam nec fides esset, confestim sui operis quaerendo et sumendo mercedem. Nunc vero maiore et mirabiliore gratia Salvatoris in usus iustitiae peccati poena conversa est. Tunc enim dictum est homini: Morieris, si peccaveris: nunc dicitur martyri: Morere, ne pecces. Tunc dictum est: Si mandatum transgressi fueritis, morte moriemini; nunc dicitur: Si mortem recusaveritis, mandatum transgrediemini. Quod tunc timendum fuerat, ut non peccaretur, nunc suscipiendum est, ne peccetur. Sic per ineffabilem Dei misericordiam et ipsa poena vitiorum transit in arma virtutis, et fit iusti meritum etiam supplicium peccatoris. Tunc enim mors est adquisita peccando, nunc inpletur iustitia moriendo. Verum hoc in sanctis martyribus, quibus alterutrum a persecutore proponitur, ut aut deserant fidem aut sufferant mortem. Iusti enim malunt credendo perpeti, quod sunt primi iniqui non credendo perpessi. Nisi enim peccassent illi, non morerentur; peccabunt autem isti, nisi moriantur. Mortui sunt ergo illi, quia peccaverunt; non peccant isti, quia moriuntur. Factum est per illorum culpam, ut veniretur in poenam; fit per istorum poenam, ne veniatur in culpam; non quia mors bonum aliquod facta est, quae antea malum fuit; sed tantam Deus fidei praestitit gratiam, ut mors, quam vitae constat esse contrariam, instrumentum fieret, per quod transiretur ad vitam.

De civitate Dei, Liber XIII, [V]

5. Das gute Gesetz als Unheil der Bösen, der üble Tod als Heil der Guten

Apostolus cum vellet ostendere, quantum peccatum gratia non subueniente ad nocendum valeret, etiam ipsam legem, qua prohibetur peccatum, non dubitavit dicere virtutem esse peccati. Aculeus, inquit, mortis est peccatum, virtus autem peccati lex. Verissime omnino. Auget enim prohibitio desiderium operis inliciti, quando iustitia non sic diligitur, ut peccandi cupiditas eius delectatione vincatur. Ut autem diligatur et delectet vera iustitia, non nisi divina subuenit gratia. Sed ne propterea lex putaretur malum, quoniam virtus est dicta peccati: ideo ipse alio loco versans huius modi quaestionem: Itaque, inquit, lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum. Super modum dixit, quia etiam praevaricatio additur, cum peccandi aucta libidine etiam lex ipsa contemnitur. Cur hoc commemorandum putavimus? Quia scilicet, sicut lex non est malum, quando auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quando auget patientium gloriam, cum vel illa pro iniquitate deseritur et efficit praevaricatores, vel ista pro veritate suscipitur et efficit martyres. Ac per hoc lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati; mors autem mala, quia stipendium est peccati; sed quem ad modum iniustitia male utitur non tantum malis, verum etiam bonis: ita iustitia bene non tantum bonis, sed etiam malis. Hinc fit, ut et mali male lege utantur, quamvis sit lex bonum, et boni bene moriantur, quamvis sit mors malum.

De civitate Dei, Liber XIII, [VI]

6. Der Tod an sich bleibt Pein und Strafe.

Quapropter quod adtinet ad corporis mortem, id est separationem animae a corpore, cum eam patiuntur, qui morientes appellantur, nulli bona est. Habet enim asperum sensum et contra naturam vis ipsa, qua utrumque divellitur, quod fuerat in vivente coniunctum atque consertum, quamdiu moratur, donec omnis adimatur sensus, qui ex ipso inerat animae carnisque complexu. Quam totam molestiam nonnumquam unus ictus corporis vel animae raptus intercipit nec eam sentiri praeveniente celeritate permittit. Quidquid tamen illud est in morientibus, quod cum gravi sensu adimit sensum, pie fideliterque tolerando auget meritum patientiae, non aufert vocabulum poenae. Ita cum ex hominis primi perpetuata propagine procul dubio sit mors poena nascentis, tamen si pro pietate iustitiaque pendatur, fit gloria renascentis; et cum sit mors peccati retributio, aliquando inpetrat, ut nihil retribuatur peccato.

De civitate Dei, Liber XIII, [VII]

7. Der Märtyrertod reinigt von Sünden.

Nam quicumque etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, alia sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego (&lg) eum coram Patre meo qui in caelis est; et alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Hinc est quod scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Quid enim pretiosius quam mors, per quam fit ut et delicta omnia dimittantur et merita cumulatius augeantur? Neque enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non possent, baptizati sunt deletisque omnibus peccatis ex hac vita emigrarunt, quanti sunt hi, qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt Christum confitendo finire vitam quam eum negando ad eius baptismum pervenire. Quod utique si fecissent, etiam hoc eis in illo lavacro dimitteretur, quod timore mortis negaverant Christum, in quo lavacro et illis facinus tam inmane dimissum est, qui occiderant Christum. Sed quando sine abundantia gratiae Spiritus illius, qui ubi vult spirat, tantum Christum amare possent, ut eum in tanto vitae discrimine sub tanta spe veniae negare non possent? Mors igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia est praemissa et praerogata mors Christi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur inpendere, in eos usus redactum esse monstravit, quod ad poenam peccati antea fuerat constitutum, ut inde iustitiae fructus uberior nasceretur. Mors ergo non ideo bonum videri debet, quia in tantam utilitatem non vi sua, sed divina opitulatione conversa est, ut, quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum committeretur, nunc suscipienda proponatur, ut peccatum non committatur commissumque deleatur magnaeque victoriae debita iustitiae palma reddatur.

De civitate Dei, Liber XIII, [VIII]

8. Der halbe, der ganze und der ewige Tod

Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro veritate fideliter et laudabiliter moritur, mors cavetur. Ideo quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda insuper, quae numquam finiatur, accedat. Suscipitur enim animae a corpore separatio, ne Deo ab anima separato etiam ipsa separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte completa secunda excipiat sempiterna. Quocirca mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleratur pro tenendo vel adipiscendo bono; cum vero in ea sunt, qui iam mortui nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala et bonis bona. In requie sunt enim animae piorum a corpore separatae, impiorum autem poenas luunt, donec istarum ad aeternam vitam, illarum vero ad aeternam mortem, quae secunda dicitur, corpora revivescant.

De civitate Dei, Liber XIII, [IX]

9. Der Tod als Grenzbegriff und die Zeit

Sed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in bonis sunt aut in malis, utrum post mortem potius an in morte dicendum est? Si enim post mortem est, iam non ipsa mors, quae transacta atque praeterita est, sed post eam vita praesens animae bona seu mala est. Mors autem tunc eis mala erat, quando erat, hoc est quando eam patiebantur, cum morerentur, quoniam gravis et molestus eius inerat sensus; quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo vel bona vel mala est, quae iam non est? Porro si adhuc diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius gravem ac molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu enim sentiunt, adhuc utique vivunt, et si adhuc vivunt, ante mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia illa, cum venerit, aufert omnem corporis sensum, qui ea propinquante molestus est. Ac per hoc quo modo morientes dicamus eos, qui nondum mortui sunt, sed inminente morte iam extrema et mortifera adflictione iactantur, explicare difficile est, etiamsi recte isti appellantur morientes, quia, cum mors quae iam inpendet advenerit, non morientes, sed mortui nuncupantur. Nullus est ergo moriens nisi vivens, quoniam, cum in tanta est extremitate vitae, in quanta sunt quos agere animam dicimus, profecto qui nondum anima caruit adhuc vivit. Idem ipse igitur simul et moriens est et vivens, sed morti accedens, vita cedens; adhuc tamen in vita, quia inest anima corpori; nondum autem in morte, quia nondum abscessit a corpore. Sed si, cum abscesserit, nec tunc in morte, sed post mortem potius erit: quando sit in morte quis dixerit? Nam neque ullus moriens erit, si moriens et vivens simul esse nullus potest. Quamdiu quippe anima in corpore est, non possumus negare viventem. Aut si moriens potius dicendus est, in cuius iam corpore agitur ut moriatur, nec simul quisquam potest esse vivens et moriens: nescio quando sit vivens.

De civitate Dei, Liber XIII, [X]

10. Des Menschen Leben ein tägliches Sterben

Ex quo enim quisque in isto corpore morituro esse coeperit, numquam in eo non agitur ut mors veniat. Hoc enim agit eius mutabilitas toto tempore vitae huius (si tamen vita dicenda est), ut veniatur in mortem. Nemo quippe est, qui non ei post annum sit, quam ante annum fuit, et cras quam hodie, et hodie quam heri, et paulo post quam nunc, et nunc quam paulo ante propinquior; quoniam, quidquid temporis vivitur, de spatio vivendi demitur, et cotidie fit minus minusque quod restat, ut omnino nihil sit aliud tempus vitae huius, quam cursus ad mortem, in quo nemo vel paululum stare vel aliquanto tardius ire permittitur; sed urgentur omnes pari motu nec diverso inpelluntur accessu. Neque enim, cui vita brevior fuit, celerius diem duxit quam ille, cui longior; sed cum aequaliter et aequalia momenta raperentur ambobus, alter habuit propius, alter remotius, quo non inpari velocitate ambo currebant. Aliud est autem amplius viae peregisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora spatia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit. Porro si ex illo quisque incipit mori, hoc est esse in morte, ex quo in illo agi coeperit ipsa mors, id est vitae detractio (quia, cum detrahendo finita fuerit, post mortem iam erit, non in morte): profecto, ex quo esse incipit in hoc corpore, in morte est. Quid enim aliud diebus horis momentisque singulis agitur, donec ea consumpta mors, quae agebatur, impleatur, et incipiat iam tempus esse post mortem, quod, cum vita detraheretur, erat in morte? Numquam igitur in vita homo est, ex quo est in isto corpore moriente potius quam vivente, si et in vita et in morte simul non potest esse. An potius et in vita et in morte simul est; in vita scilicet, in qua vivit, donec tota detrahatur; in morte autem, quia iam moritur, cum vita detrahitur? Si enim non est in vita, quid est quod detrahitur, donec eius fiat perfecta consumptio? Si autem non est in morte, quid est vitae ipsa detractio? Non enim frustra, cum vita fuerit corpori tota detracta, post mortem iam dicitur, nisi quia mors erat, cum detraberetur. Nam si ea detracta non est homo in morte, sed post mortem: quando, nisi cum detrahitur, erit in morte?

De civitate Dei, Liber XIII, [XI]

11. Was heißt das: "sterben" und "im Tod'?

Si autem absurdum est, ut hominem, antequam ad mortem perveniat, iam esse dicamus in morte (cui enim propinquat peragendo vitae suae tempora, si iam in illa est?), maxime quia nimis est insolens, ut simul et vivens esse dicatur et moriens, cum vigilans et dormiens simul esse non possit: quaerendum est quando erit moriens. Etenim antequam mors veniat, non est moriens, sed vivens; cum vero mors venerit, mortuus erit, non moriens. Illud ergo est adhuc ante mortem, hoc iam post mortem. Quando ergo in morte? Tunc enim est moriens, ut, quem ad modum tria sunt cum dicimus "ante mortem, in morte, post mortem", ita tria singulis singula "vivens, moriens mortuusque" reddantur. Quando itaque sit moriens, id est in morte, ubi neque sit vivens, quod est ante mortem, neque mortuus, quod est post mortem, sed moriens, id est in morte, difficillime definitur. Quamdiu quippe est anima in corpore, maxime si etiam sensus adsit, procul dubio vivit homo, qui constat ex anima et corpore, ac per hoc adhuc ante mortem, non in morte esse dicendus est; cum vero anima abscesserit omnemque abstulerit corporis sensum, iam post mortem mortuusque perhibetur. Perit igitur inter utrumque, quo moriens vel in morte sit; quoniam si adhuc vivit, ante mortem est; si vivere destitit, iam post mortem est. Numquam ergo moriens, id est in morte, esse conprehenditur. Ita etiam in transcursu temporum quaeritur praesens, nec invenitur, quia sine ullo spatio est, per quod transitur ex futuro in praeteritum. Nonne ergo videndum est, ne ista ratione mors corporis nulla esse dicatur? Si enim est, quando est, quae in ullo et in qua ullus esse non potest? Quando quidem si vivitur, adhuc non est, quia hoc ante mortem, non in morte; si autem vivere iam cessatum est, iam non est, quia et hoc post mortem est, non in morte. Sed rursus si nulla mors est ante quid vel post, quid est quod dicitur ante mortem sive post mortem? Nam et hoc inaniter dicitur, si mors nulla est. Atque utinam in paradiso bene vivendo egissemus, ut re vera nulla mors esset. Nunc autem non solum est, verum etiam tam molesta est, ut nec ulla explicari locutione possit nec ulla ratione vitari.

Loquamur ergo secundum consuetudinem (non enim aliter debemus) et dicamus "ante mortem", priusquam mors accidat; sicut scriptum est: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Dicamus etiam cum acciderit: Post mortem illius vel illius factum est illud aut illud. Dicamus et de praesenti tempore ut possumus, velut cum ita loquimur: Moriens ille testatus est, et: Illis atque illis illud atque illud moriens dereliquit; quamvis hoc nisi vivens omnino facere non posset et potius hoc ante mortem fecerit, non in morte. Loquamur etiam sicut loquitur scriptura divina, quae mortuos quoque non post mortem, sed in morte esse non dubitat dicere. Hinc enim est illud: Quoniam non est in morte, qui memor sit tui. Donec enim revivescant, recte esse dicuntur in morte, sicut in somno esse quisque, donec evigilet, dicitur; quamvis in somno positos dicamus dormientes, nec tamen eo modo possumus dicere eos, qui iam sunt mortui, morientes. Non enim adhuc moriuntur, qui, quantum adtinet ad corporis mortem, de qua nunc disserimus, iam sunt a corporibus separati. Sed hoc est, quod dixi explicari aliqua locutione non posse, quonam modo vel morientes dicantur vivere vel iam mortui etiam post mortem adhuc esse dicantur in morte. Quo modo enim post mortem, si adhuc in morte ? praesertim cum eos nec morientes dicamus, sicuti eos, qui in somno sunt, dicimus dormientes, et qui in languore, languentes, et qui in dolore, utique dolentes, et qui in vita, viventes; at vero mortui, priusquam resurgant, esse dicuntur in morte, nec tamen possunt appellari morientes. Unde non inportune neque incongrue arbitror accidisse, etsi non humana industria, iudicio fortasse divino, ut hoc verbum, quod est moritur, in Latina lingua nec grammatici declinare potuerint ea regula qua cetera talia declinantur. Namque ab eo quod est oritur, fit verbum praeteriti temporis "ortus est"; et si qua similia sunt, per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo vero, quod est moritur, si quaeramus praeteriti temporis verbum, responderi adsolet "mortuus est", u littera geminata. Sic enim dicitur mortuus, quo modo fatuus, arduus, conspicuus et si qua similia, quae non sunt praeteriti temporis, sed quoniam nomina sunt, sine tempore declinantur. Illud autem, quasi ut declinetur, quod declinari non potest, pro participio praeteriti temporis ponitur nomen. Convenienter itaque factum est, ut, quem ad modum id quod significat non potest agendo, ita ipsum verbum non posset loquendo declinari. Agi tamen potest in adiutorio gratiae Redemptoris nostri, ut saltem secundam mortem declinare possimus. Illa est enim gravior et omnium malorum pessima, quae non fit separatione animae et corporis, sed in aeternam poenam potius utriusque complexu. Ibi e contrario non erunt homines ante mortem atque post mortem, sed semper in morte; ac per hoc numquam viventes, numquam mortui, sed sine fine morientes. Numquam enim erit homini peius in morte, quam ubi erit mors ipsa sine morte.

De civitate Dei, Liber XIII, [XII]

12. Welchen Tod Gott dem ersten Menschen angedroht

Cum ergo requiritur, quam mortem Deus primis hominibus fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum nec oboedientiam custodirent, utrum animae an corporis an totius hominis an illam quae appellatur secunda: respondendum est: Omnes. Prima enim constat ex duabus, (secunda) ex omnibus tota. Sicut enim universa terra ex multis terris et universa ecclesia ex multis constat ecclesiis: sic universa mors ex omnibus. Quoniam prima constat ex duabus, una animae, altera corporis; ut sit prima totius hominis mors, cum anima sine Deo et sine corpore ad tempus poenas luit; secunda vero, ubi anima sine Deo cum corpore poenas aeternas luit. Quando ergo dixit Deus primo illi homini, quem in paradiso constituerat, de cibo vetito: Quacumque die ederitis ex illo, morte moriemini s non tantum primae mortis partem priorem, ubi anima privatur Deo, nec tantum posteriorem, ubi corpus privatur anima, nec solam ipsam totam primam, ubi anima et a Deo et.a corpore separata punitur; sed quidquid mortis est usque ad novissimam, quae secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa complexa est.

De civitate Dei, Liber XIII, [XIII]

13. Folgen der ersten Sünde

Nam postea quam praecepti facta transgressio est, confestim gratia deserente divina de corporum suorum nuditate confusi sunt. Unde etiam foliis ficulneis, quae forte a perturbatis prima comperta sunt, pudenda texerunt; quae prius eadem membra erant, sed pudenda non erant. Senserunt ergo nouum motum inoboedientis carnis suae, tamquam reciprocam poenam inoboedientiae suae. Iam quippe anima libertate in perversum propria delectata et Deo dedignata servire pristino corporis servitio destituebatur, et quia superiorem dominum suo arbitrio deseruerat, inferiorem famulum ad suum arbitrium non tenebat, nec omni modo habebat subditam carnem, sicut semper habere potuisset, si Deo subdita ipsa mansisset. Tunc ergo coepit caro concupiscere adversus spiritum, cum qua controversia nati sumus, trahentes originem mortis et in membris nostris vitiataque natura contentionem eius sive victoriam de prima praevaricatione gestantes.

De civitate Dei, Liber XIII, [XIV]

14. Die Erbsünde

Deus enim creavit hominem rectum, naturarum auctor, non utique vitiorum; sed sponte depravatus iusteque damnatus depravatos damnatosque generavit. Omnes enim fuimus in illo uno, quando omnes fuimus ille unus, qui per feminam lapsus est in peccatum, quae de illo facta est ante peccatum. Nondum erat nobis singillatim creata et distributa forma, in qua singuli viveremus; sed iam erat natura seminalis, ex qua propagaremur; qua scilicet propter peccatum vitiata et vinculo mortis obstricta iusteque damnata non alterius condicionis homo ex homine nasceretur. Ac per hoc a liberi arbitrii malo usu series calamitatis huius exorta est, quae humanum genus origine depravata, velut radice corrupta, usque ad secundae mortis exitium, quae non habet finem, solis eis exceptis qui per Dei gratiam liberantur, miseriarum conexione perducit.

De civitate Dei, Liber XIII, [XV]

15. Was unter dem den Sündern angedrohten Tode zu verstehen ist.

Quam ob rem etiamsi in eo quod dictum est: Morte moriemini, quoniam non est dictum: Mortibus, eam solam intellegamus, quae fit cum anima deseritur sua vita, quod illi Deus est (non enim deserta est ut desereret, sed ut desereretur deseruit; ad malum quippe eius prior est voluntas eius; ad bonum vero eius prior est voluntas Creatoris eius; sive ut eam faceret, quae nulla erat, sive ut reficiat, quia lapsa perierat), -- etiamsi ergo hanc intellegamus Deum denuntiasse mortem in eo quod ait: Qua die ederitis ex illo, morte moriemini; tamquam diceret: Qua die me deserueritis per inoboedientiam, deseram vos per iustitiam: profecto in ea morte etiam ceterae denuntiatae sunt, quae procul dubio fuerant secuturae. Nam in eo, quod inoboediens motus in carne animae inoboedientis exortus est, propter quem pudenda texerunt, sensa est mors una, in qua deseruit animam Deus. Ea significata est verbis eius, quando timore dementi sese abscondenti homini dixit: Adam, ubi es? non utique ignorando quaerens, sed increpando admonens, ut adtenderet ubi esset, in quo Deus non esset. Cum vero corpus anima ipsa deseruit aetate corruptum et senectute confectum, venit in experimentum mors altera, de qua Deus peccatum adhuc puniens homini dixerat: Terra es et in terram ibis; ut ex his duabus mors illa prima, quae totius est hominis, compleretur, quam secunda in ultimo sequitur, nisi homo per gratiam liberetur. Neque enim corpus, quod de terra est, rediret in terram nisi sua morte, quae illi accidit, cum deseritur sua vita, id est anima. Unde constat inter Christianos veraciter catholicam tenentes fidem etiam ipsam nobis corporis mortem non lege naturae, qua nullam mortem homini Deus fecit, sed merito inflictam esse peccati, quoniam peccatum vindicans Deus dixit homini, in quo tunc omnes eramus: Terra es et in terram ibis.

De civitate Dei, Liber XIII, [XVI]

16. Der leibliche Tod als Strafe gegen die Platoniker verteidigt

Sed philosophi, contra quorum calumnias defendimus civitatem Dei, hoc est eius ecclesiam, sapienter sibi videntur inridere, quod dicimus animae a corpore separationem inter poenas eius esse deputandam, quia videlicet eius perfectam beatitudinem tunc illi fieri existimant, cum omni prorsus corpore exuta ad Deum simplex et sola et quodam modo nuda redierit. Ubi si nihil, quo ista refelleretur opinio, in eorum litteris invenirem, operosius mihi disputandum esset, quo demonstrarem non corpus esse animae, sed corruptibile corpus onerosum. Unde illud est quod de scripturis nostris in superiore libro commemoravimus: Corpus enim corruptibile adgravat animam. Addendo utique corruptibile non qualicumque corpore, sed quale factum est ex peccato consequente vindicta, animam perhibuit adgravari. Quod etiamsi non addidisset, nihil aliud intellegere deberemus. Sed cum apertissime Plato deos a summo Deo factos habere inmortalia corpora praedicet eisque ipsum Deum, a quo facti sunt, inducat pro magno beneficio pollicentem, quod in aeternum cum suis corporibus permanebunt nec ab eis ulla morte solventur: quid est quod isti ad exagitandam Christianam fidem fingunt se nescire quod sciunt, aut etiam sibi repugnantes adversum se ipsos malunt dicere, dum nobis non desinant contradicere? Nempe Platonis haec verba sunt, sicut ea Cicero in Latinum vertit, quibus inducit summum deum deos quos fecit adloquentem ac dicentem: "Vos, qui deorum satu orti estis, adtendite: quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissolubilia me invito, quamquam omne conligatum solvi potest; sed haudquaquam bonum est ratione vinctum velle dissolvere. Sed quoniam estis orti, inmortales vos quidem esse et indissolubiles non potestis; ne utiquam tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment, nec erunt valentiora quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa quibus estis (tum), cum gignebamini, (lg) conligati." Ecce deos Plato dicit et corporis animaeque conligatione mortales, et tamen inmortales dei a quo facti sunt voluntate atque consilio. Si ergo animae poena est in qualicumque corpore conligari, quid est quod eos adloquens deus tamquam sollicitos, ne forte moriantur, id est dissolvantur a corpore, de sua facit inmortalitate securos; non propter eorum naturam, quae sit compacta, non simplex, sed propter suam invictissimam voluntatem, qua potens est facere, ut nec orta occidant nec conexa solvantur, sed incorruptibiliter perseverent?

Et hoc quidem utrum Plato verum de sideribus dicat, alia quaestio est. Neque enim ei continvo concedendum est globos istos luminum sive orbiculos luce corporea super terras seu die seu nocte fulgentes suis quibusdam propriis animis vivere eisque intellectualibus et beatis, quod etiam de ipso universo mundo, tamquam uno animali maximo, quo cuncta cetera continerentur animalia, instanter adfirmat. Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, quam nunc discutiendam non suscepimus. Hoc tantum contra istos commemorandum putavi, qui se Platonicos vocari vel esse gloriantur, cuius superbia nominis erubescunt esse Christiani, ne commune illis cum vulgo vocabulum vilem faciat palliatorum tanto magis inflatam, quanto magis exiguam paucitatem; et quaerentes, quid in doctrina Christiana reprehendant, exagitant aeternitatem corporum, tamquam haec sint inter se contraria, ut et beatitudinem quaeramus animae et eam semper esse velimus in corpore, velut aerumnoso vinculo conligatam; cum eorum auctor et magister Plato donum a deo summo diis ab illo factis dicat esse concessum, ne aliquando moriantur, id est a corporibus, quibus eos conexvit, separentur.

De civitate Dei, Liber XIII, [XVII]

17. Auch irdische Leiber können unsterblich sein:

Contendunt etiam isti terrestria corpora sempiterna esse non posse cum ipsam universam terram dei sui, non quidem summi, sed tamen magni, id est totius huius mundi, membrum in medio positum et sempiternum esse non dubitent. Cum ergo deus ille summus fecerit eis alterum quem putant deum, id est istum mundum, ceteris diis, qui infra eum sunt, praeferendum, eundemque esse existiment animantem, anima scilicet, sicut asserunt, rationali vel intellectuali in tam magna mole corporis eius inclusa, ipsiusque corporis tamquam membra locis suis posita atque digesta quattuor constituerit elementa, quorum iuncturam, ne umquam deus eorum tam magnus moriatur, insolubilem ac sempiternam velint: quid causae est, ut in corpore maioris animantis tamquam medium membrum aeterna sit terra, et aliorum animantium terrestrium corpora, si Deus sicut illud velit, aeterna esse non possint? Sed terrae, inquiunt, terra reddenda est, unde animalium terrestria sumpta sunt corpora; ex quo fit, inquiunt, ut ea sit necesse dissolvi et emori et eo modo terrae stabili ac sempiternae, unde fuerant sumpta, restitui. Si quis hoc et iam de igne similiter adfirmet et dicat reddenda esse universo igni corpora, quae inde sumpta sunt, ut caelestia fierent animalia: nonne inmortalitas, quam talibus diis, velut deo summo loquente, promisit Plato, tamquam violentia disputationis huius intercidet? An ibi propterea non fit, quia Deus non vult, cuius voluntatem, ut ait Plato, nulla vis vincit? Quid ergo prohibet, ut hoc etiam de terrestribus corporibus Deus possit efficere, quandoquidem, ut nec ea quae orta sunt occidant nec ea quae sunt vincta solvantur nec ea quae sunt ex elementis sumpta reddantur atque ut animae in corporibus constitutae nec umquam ea deserant et cum eis inmortalitate ac sempiterna beatitudine perfruantur, posse Deum facere confitetur Plato? Cur ergo non possit, ut nec terrestria moriantur? An Deus non est potens quo usque Christiani credunt, sed quo usque Platonici volunt? Nimirum quippe consilium Dei et potestatem potuerunt philosophi, nec potuerunt nosse prophetae; cum potius e contrario Dei prophetas ad enuntiandam eius, quantum dignatus est, voluntatem Spiritus eius docuerit, philosophos autem in ea cognoscenda coniectura humana deceperit.

Verum non usque adeo decipi debuerunt, non solum ignorantia, verum etiam peruicacia, ut et sibi apertissime refragentur magnis disputationum viribus adserentes animae, ut beata esse possit, non terrenum tantum, sed omne corpus esse fugiendum, et deos rursus dicentes habere beatissimas animas et tamen aeternis corporibus inligatas, caelestes quidem igneis, Iovis autem ipsius animam, quem mundum istum volunt, omnibus omnino corporeis elementis, quibus haec tota moles a terra in caelum surgit, inclusam. Hanc enim animam Plato ab intimo terrae medio, quod geometrae centron vocant, per omnes partes eius usque ad caeli summa et extrema diffundi et extendi per numeros musicos opinatur, ut sit iste mundus animal maximum beatissimum sempiternum, cuius anima et perfectam sapientiae felicitatem teneret et corpus proprium non relinqueret, cuiusque corpus et in aeternum ex illa viveret et eam quamvis non simplex, sed tot corporibus tantisque conpactum hebetare atque tardare non posset. Cum igitur suspicionibus suis ista permittant, cur nolunt credere, divina voluntate atque potentia inmortalia corpora fieri posse terrena, in quibus animae nulla ab eis morte separatae, nullis eorum oneribus adgravatae sempiterne ac feliciter vivant, quod deos suos posse adserunt in corporibus igneis Iovemque ipsum eorum regem in omnibus corporeis elementis? Nam si animae, ut beata sit, corpus est omne fugiendum, fugiant dii eorum de globis siderum, fugiat Iuppiter de caelo et terra; aut si non possunt, miseri iudicentur. Sed neutrum isti volunt, qui neque a corporibus separationem audent dare diis suis, ne illos mortales colere videantur, nec beatitudinis privationem, ne infelices eos esse fateantur. Non ergo ad beatitudinem consequendam omnia fugienda sunt corpora; sed corruptibilia molesta, gravia moribunda; non qualia fecit primis hominibus bonitas Dei, sed qualia esse compulit poena peccati.

De civitate Dei, Liber XIII, [XVIII]

18. Die Schwere der irdischen Leiber ist kein Gegengrund:

Sed necesse est, inquiunt, ut terrena corpora naturale pondus vel in terra teneat vel cogat ad terram et ideo in caelo esse non possint. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa atque fructuosa, quae paradisi nomen obtinvit; sed quia et ad hoc respondendum est vel propter Christi corpus cum quo ascendit in caelum vel propter sanctorum qualia in resurrectione futura sunt, intueantur paulo adtentius pondera ipsa terrena. Si enim ars humana efficit, ut ex metallis, quae in aquis posita continvo submerguntur, quibusdam modis vasa fabricata etiam natare possint: quanto credibilius et efficacius occultus aliquis modus operationis Dei, cuius omnipotentissima voluntate Plato dicit nec orta interire nec conligata posse dissolvi, cum multo mirabilius incorporea corporeis quam quaecumque corpora quibuscumque corporibus copulentur, potest molibus praestare terrenis, ut nullo in ima pondere deprimantur, ipsisque animis perfectissime beatis, ut quamvis terrena, tamen incorruptibilia iam corpora ubi volunt ponant et quo volunt agant, situ motuque facillimo! An vero si hoc angeli faciant et quaelibet animalia terrestria rapiant unde libet constituantque ubi libet, aut eos non posse aut onera sentire credendum est? Cur ergo sanctorum perfectos et beatos divino munere spiritus sine ulla difficultate posse ferre quo voluerint et sistere ubi voluerint sua corpora non credamus? Nam cum terrenorum corporum, sicut onera in gestando sentire consuevimus, quanto maior est quantitas, tanto sit maior et gravitas, ita ut plura pondo quam pauciora plus premant: membra tamen suae carnis leviora portat anima cum in sanitate robusta sunt quam in languore cum macra sunt. Et cum aliis gestantibus onerosior sit saluus et validus quam exilis et morbidus, ipse tamen ad suum corpus movendum atque portandum agilior est, cum in bona valetudine plus habet molis, quam cum in peste vel fame minimum roboris. Tantum valet in habendis etiam terrenis corporibus, quamvis adhuc corruptibilibus atque mortalibus, non quantitatis pondus, sed temperationis modus. Et quis verbis explicat, quantum distet inter praesentem quam dicimus sanitatem et inmortalitatem futuram? Non itaque nostram fidem redarguunt philosophi de ponderibus corporum. Nolo enim quaerere, cur non credant terrenum esse posse corpus in caelo, cum terra universa libretur in nihilo. Fortassis enim de ipso medio mundi loco, eo quod in eum coeant quaeque graviora, etiam argumentatio veri similior habeatur. Illud dico: Si dii minores, quibus inter animalia terrestria cetera etiam hominem faciendum commisit Plato, potuerunt, sicut dicit, ab igne removere urendi qualitatem, lucendi relinquere quae per oculos emicaret: itane Deo summo concedere dubitabimus, cuius ille voluntati potestatique concessit, ne moriantur quae orta sint, et tam diversa, tam dissimilia, id est corporea et incorporea, sibimet conexa nulla possint dissolutione seiungi, ut de carne hominis, cui donat inmortalitatem, corruptionem auferat, naturam relinquat, congruentiam figurae membrorumque detineat, detrahat ponderis tarditatem? Sed de fide resurrectionis mortuorum, et de corporibus eorum inmortalibus diligentius, si Deus voluerit, in fine huius operis disserendum est.

De civitate Dei, Liber XIII, [XIX]

19. Über den Leib der ersten Menschen sowie den Auferstehungsleib, gegen die Platoniker

Nunc de corporibus primorum hominum quod instituimus explicemus; quoniam nec mors ista, quae bona perbibetur bonis nec tantum paucis intellegentibus sive credentibus, sed omnibus nota est, qua fit animae a corpore separatio, qua certe corpus animantis, quod evidenter vivebat, evidenter emoritur, eis potuisset accidere, nisi peccati meritum sequeretur. Licet enim iustorum ac piorum animae defunctorum quod in requie vivant dubitare fas non sit, usque adeo tamen eis melius esset cum suis corporibus bene valentibus vivere, ut etiam illi, qui omni modo esse sine corpore beatissimum existimant, hanc opinionem suam sententia repugnante convincant. Neque enim quisquam audebit illorum sapientes homines, sive morituros sive iam mortuos, id est aut carentes corporibus aut corpora relicturos, diis inmortalibus anteponere, quibus Deus summus apud Platonem munus i ngens, indissolubilem scilicet vitam, id est aeternum cum suis corporibus consortium, pollicetur. Optime autem cum hominibus agi arbitratur idem Plato, si tamen hanc vitam pie iusteque peregerint, ut a suis corporibus separati in ipsorum deorum, qui sua corpora numquam deserunt, recipiantur sinum,

Scilicet inmemores supera ut convexa revisant

Rursus et incipiant in corpora velle reverti; quod Vergilius ex Platonico dogmate dixisse laudatur (ita quippe animas mortalium nec in suis corporibus semper esse posse existimat, sed mortis necessitate dissolvi, nec sine corporibus durare perpetuo, sed alternantibus vicibus indesinenter vivos ex mortuis et ex vivis mortuos fieri putat); ut a ceteris hominibus hoc videantur differre sapientes, quod post mortem feruntur ad sidera, ut aliquanto diutius in astro sibi congruo quisque requiescat atque inde rursus miseriae pristinae oblitus et cupiditate habendi corporis victus redeat ad labores aerumnasque mortalium; illi vero, qui stultam duxerint vitam, ad corpora suis meritis debita sive hominum sive bestiarum de proximo revolvantur. In hac itaque durissima condicione constituit etiam bonas atque sapientes animas, quibus non talia corpora distributa sunt, cum quibus semper atque inmortaliter viverent, ut neque in corporibus permanere neque sine his possint in aeterna puritate durare. De quo Platonico dogmate iam in libris superioribus diximus Christiano tempori erubuisse Porphyrium et non solum ab, animis humanis removisse corpora bestiarum, verum etiam sapientium animas ita voluisse de corporeis nexibus liberari, ut corpus omne fugientes beatae apud Patrem sine fine teneantur. Itaque ne a Christo vinci videretur vitam sanctis pollicente perpetuam, etiam ipse purgatas animas sine ullo ad miserias pristinas reditu in aeterna felicitate constituit; et ut Christo adversaretur, resurrectionem incorruptibilium corporum negans non solum sine terrenis, sed sine ullis omnino corporibus eas adseruit in sempiternum esse victuras. Nec tamen ista qualicumque opinione praecepit saltem ne diis corporatis religionis obsequio subderentur. Quid ita, nisi quia eas, quamvis nulli corpori sociatas, non credidit illis esse meliores? Quapropter, si non audebunt isti, sicut eos ausuros esse non arbitror, diis beatissimis et tamen in aeternis corporibus constitutis humanas animas anteponere: cur eis videtur absurdum, quod fides Christiana praedicat, et primos homines ita fuisse conditos, ut, si non peccassent, nulla morte a suis corporibus solverentur, sed pro meritis oboedientiae custoditae inmortalitate donati cum eis viverent in aeternum; et talia sanctos in resurrectione habituros ea ipsa, in quibus hic laboraverunt, corpora, ut nec eorum carni aliquid corruptionis vel difficultatis nec eorum beatitudini aliquid doloris et infelicitatis possit accidere?

De civitate Dei, Liber XIII, [XX]

20. Der Leib der Seeligen dem der ersten Menschen noch überlegen

Proinde nunc sanctorum animae defunctorum ideo non habent gravem mortem, qua separatae sunt a corporibus suis quia caro eorum requiescit in spe, quaslibet sine ullo iam sensu contumelias accepisse videatur. Non enim, sicut Platoni visum est, corpora oblivione desiderant, sed potius, quia meminerunt quid sibi ab eo sit promissum, qui neminem fallit, qui eis etiam de capillorum suorum integritate securitatem dedit, resurrectionem corporum, in quibus multa dura perpessi sunt, nihil in eis ulterius tale sensuri desiderabiliter et patienter expectant. Si enim carnem suam non oderant, quando eam suae menti infirmitate resistentem spiritali iure cohercebant, quanto magis eam diligunt etiam ipsam spiritalem futuram! Sicut enim spiritus carni serviens non incongrue carnalis, ita caro spiritui serviens recte appellabitur spiritalis, non quia in spiritum convertetur, sicut nonnulli putant ex eo quod scriptum est: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, sed quia spiritui summa et mirabili obtemperandi facilitate subdetur usque ad implendam inmortalitatis indissolubilis securissimam voluntatem, omni molestiae sensu, omni corruptibilitate et tarditate detracta. Non solum enim non erit tale, quale nunc est in quavis optima valetudine, sed nec tale quidem, quale fuit in primis hominibus ante peccatum, qui licet morituri non essent, nisi peccassent, alimentis tamen ut homines utebantur, nondum spiritalia, sed adhuc animalia corpora terrena gestantes. Quae licet senio non veterescerent, ut necessitate perducerentur ad mortem (qui status eis de ligno vitae, quod in medio paradiso cum arbore vetita simul erat, mirabili Dei gratia praestabatur), tamen et alios sumebant cibos praeter unam arborem, quae fuerat interdicta, non quia ipsa erat malum, sed propter commendandum purae et simplicis oboedientiae bonum, quae magna virtus est rationalis creaturae sub Creatore Domino constitutae. Nam ubi nullum malum tangebatur, profecto, si prohibitum tangeretur, sola inoboedientia peccabatur. Agebatur ergo aliis quae sumebant, ne animalia corpora molestiae aliquid esuriendo ac sitiendo sentirent; de ligno autem vitae propterea gustabatur, ne mors eis undecumque subreperet vel senectute confecta decursis temporum spatiis interirent; tamquam cetera essent alimento, illud sacramento; ut sic fuisse accipiatur lignum vitae in paradiso corporali, sicut in spiritali, hoc est intellegibili, paradiso sapientia Dei, de qua scriptum est: Lignum vitae est amplectentibus eam.

De civitate Dei, Liber XIII, [XXI]

21. Die Paradiesgeschichte kann allegorisch, muss aber auch historisch verstanden werden.

Unde nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines parentes generis humani sanctae scripturae veritate fuisse narrantur, ad intellegibilia referunt arboresque illas et ligna fructifera in virtutes vitae moresque convertunt; tamquam visibilia et corporalia illa non fuerint, sed intellegibilium significandorum causa eo modo dicta vel scripta sint. Quasi propterea non potuerit esse paradisus corporalis, quia potest etiam spiritalis intellegi; tamquam ideo non fuerint duae mulieres, Agar et Sarra, et ex eis duo filii Abrahae, unus de ancilla, alius de libera, quia duo testamenta in eis figurata dicit apostolus; aut ideo de nulla petra Moyse percutiente aqua defluxerit, quia potest illic figurata significatione etiam Christus intellegi, eodem apostolo dicente: Petra autem erat Christus.

Nemo itaque prohibet intellegere paradisum vitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor virtutes, prudentiam, fortitudinem, temperantiam atque iustitiam, et ligna eius omnes utiles disciplinas et lignorum fructus mores piorum et lignum vitae ipsam bonorum omnium matrem sapientiam et lignum scientiae boni et mali transgressi mandati experimentum.

Poenam enim peccatoribus bene utique, quoniam iuste, constituit Deus, sed non suo bono experitur homo. Possunt haec etiam in ecclesia intellegi, ut ea melius accipiamus tamquam prophetica indicia praecedentia futurorum;

paradisum scilicet ipsam eccesiam, sicut de illa legitur in cantico canticorum; quattuor autem paradisi flumina quattuor evangelia, ligna fructifera sanctos, fructus autem eorum opera eorum, lignum vitae sanctum sanctorum utique Christum, lignum scientiae boni et mali proprium voluntatis arbitrium. Nec se ipso quippe homo divina voluntate contempta nisi perniciose uti potest atque ita discit, quid intersit, utrum inhaereat communi omnibus bono an proprio delectetur.

Se quippe amans donatur sibi, ut inde timoribus maeroribusque ompletus cantet in psalmo, si tamen mala sua sentit: Ad me ipsum turbata est anima mea; correctusque iam dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam. Haec et si qua alia commodius dici possunt de intellegendo spiritaliter paradiso nemine prohibente dicantur, dum tamen et illius historiae veritas fidelissima rerum gestarum narratione commendata credatur.

1. Allegorie: Vergleich des Paradieses mit dem Leben der Seligen: Nemo itaque prohibet intellegere paradisum vitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor virtutes, prudentiam, fortitudinem, temperantiam atque iustitiam, et ligna eius omnes utiles disciplinas et lignorum fructus mores piorum et lignum vitae ipsam bonorum omnium matrem sapientiam et lignum scientiae boni et mali transgressi mandati experimentum.

2. Allegorie: Vergleich des Paradieses mit der Kirche paradisum scilicet ipsam ecclesiam, sicut de illa legitur in cantico canticorum; quattuor autem paradisi flumina quattuor evangelia, ligna fructifera sanctos, fructus autem eorum opera eorum, lignum vitae sanctum sanctorum utique Christum, lignum scientiae boni et mali proprium voluntatis arbitrium.

De civitate Dei, Liber XIII, [XXII]

22. Über die Leiber der Heiligen nach der Auferstehung

Corpora ergo iustorum, quae in resurrectione futura sunt, neque ullo ligno indigebunt, quo fiat ut nullo morbo vel senectute inveterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus alimentis, quibus esuriendi ac sitiendi qualiscumque molestia devitetur; quoniam certo et omni modo inviolabili munere inmortalitatis induentur, ut non nisi velint, possibilitate, non necessitate vescantur. Quod angeli quoque visibiliter et tractabiliter adparentes, non quia indigebant, sed quia volebant et poterant, ut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt (neque enim in phantasmate angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt), quamvis utrum angeli essent ignorantibus simili nobis indigentia vesci viderentur. Unde est quod ait angelus in libro Tobiae: Videbatis me manducare, sed visu vestro videbatis; id est necessitate reficiendi corporis, sicut vos facitis, me cibum sumere putabatis. Sed si forte de angelis aliud credibilius disputari potest, certe fides Christiana de ipso Salvatore non dubitat, quod etiam post resurrectionem, iam quidem in spiritali carne, sed tamen vera, cibum ac potum cum discipulis sumpsit. Non enim potestas, sed egestas edendi ac bibendi talibus corporibus auferetur. Unde et spiritalia erunt, non quia corpora esse desistent, sed quia spiritu vivificante subsistent.

De civitate Dei, Liber XIII, [XXIII]

23. Von dem beseelten Leibe Adams und dem geistlichen Leibe der Auferstandenen

Nam sicut ista, quae habent animam viventem, nondum spiritum vivificantem, animalia dicuntur corpora, nec tamen animae sunt, sed corpora: ita illa spiritalia vocantur corpora; absit tamen ut spiritus ea credamus futura, sed corpora carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionemque carnalem spiritu vivificante passura. Tunc iam non terrenus, sed caelestis homo erit; non quia corpus, quod de terra factum est, non ipsum erit; sed quia dono caelesti iam tale erit, ut etiam caelo incolendo non amissa natura, sed mutata qualitate conveniat. Primus autem homo de terra terrenus in animam viventem factus est, non in spiritum vivificantem, quod ei post oboedientiae meritum servabatur. Ideo corpus eius, quod cibo ac potu egebat, ne fame adficeretur ac siti, et non inmortalitate illa absoluta atque indissolubili, sed ligno vitae a mortis necessitate prohibebatur atque in iuventutis flore tenebatur, non spiritale, sed animale fuisse non dubium est, nequaquam tamen moriturum, nisi in Dei praedicentis minantisque sententiam delinquendo conruisset et alimentis quidem etiam extra paradisum non negatis, a ligno tamen vitae prohibitus traditus esset tempori vetustatique finiendus, in ea dumtaxat vita, quam in corpore licet animali, donec spiritale oboedientiae merito fieret, posset in paradiso nisi peccasset habere perpetuam. Quapropter etiamsi mortem istam manifestam, qua fit animae a corpore separatio, intellegamus simul significatam in eo quod Deus dixerat: Qua die ederitis ex illo, morte moriemini: non ideo debet absurdum videri, quia non eo prorsus die a corpore sunt soluti, quo cibum interdictum mortiferumque sumpserunt. Eo quippe die mutata in deterius vitiataque natura atque a ligno vitae separatione iustissima mortis in eis etiam corporalis necessitas facta est, cum qua nos necessitate nati sumus. Propter quod apostolus non ait: Corpus quidem moriturum est propter peccatum; sed ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Deinde subiunxit: Si autem spiritus eius, quo suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum eius in vobis. Tunc ergo erit corpus in spiritum vivificantem, quod nunc est in animam viventem; et tamen mortuum dicit apostolus, quia iam moriendi necessitate constrictum est. Tunc autem (ita&lg) erat in animam viventem, quamvis non in spiritum vivificantem, ut tamen mortuum dici non recte posset, quia nisi perpetratione peccati necessitatem moriendi habere non posset. Cum vero Deus et dicendo: Adam, ubi es? mortem significaverit animae, quae facta est illo deserente, et dicendo: Terra es et in terram ibis mortem significaverit corporis, quae illi fit anima discedente: propterea de morte secunda nihil dixisse credendus est, quia occultam esse voluit propter dispensationem testamenti novi, ubi secunda mors apertissime declaratur; ut prius ista mors prima, quae communis est omnibus, proderetur ex illo venisse peccato, quod in uno commune factum est omnibus; mors vero secunda non utique communis est omnibus propter eos, qui secundum propositum vocati sunt, quos ante praescivit et praedestinavit, sicut ait apostolus, conformes imagines filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos a secunda morte per Mediatorem Dei gratia liberavit.

In corpore ergo animali primum hominem factum sic apostolus loquitur. Volens enim ab spiritali, quod in resurrectione futurum est, hoc quod nunc est animale discernere: Seminatur, inquit, in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Deinde ut hoc probaret: Si est, inquit, corpus animale, est et spiritale. Et ut quid esset animale corpus ostenderet: Sic, inquit, (et&lg) scriptum est: Factus est primus homo in animam viventem. Isto igitur modo voluit ostendere quid sit corpus animale, quamvis scriptura non dixerit de homine primo, qui est appellatus Adam, quando illi anima flatu Dei creata est: Et factus est homo in corpore animali; sed: Factus est homo in animam viventem. In eo ergo quod scriptum est: Factus est primus homo in animam viventem, voluit apostolus intellegi corpus hominis animale. Spiritale autem quem ad modum intellegendum esset, ostendit addendo: Novissimus Adam in spiritum vivificantem, procul dubio Christum significans, qui iam ex mortuis ita resurrexit, ut mori deinceps omnino non possit. Denique sequitur et dicit: Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Ubi multo apertius declaravit se animale corpus insinvasse in eo quod scriptum est factum esse primum hominem in animam viventem, spiritale autem in eo quod ait: Novissimus Adam in spiritum vivificantem. Prius est enim animale corpus, quale habuit primus Adam, quamvis non moriturum, nisi peccasset; quale nunc habemus et nos, hactenus eius mutata vitiataque natura, quatenus in illo, postea quam peccavit, effectum est, unde haberet iam moriendi necessitatem (tale pro nobis etiam Christus primitus habere dignatus est, non quidem necessitate, sed potestate); postea vero spiritale, quale iam praecessit in Christo tamquam in capite nostro, secuturum est autem in membris eius ultima resurrectione mortuorum.

Adiungit deinde apostolus duorum istorum hominum evidentissimam differentiam dicens: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. Et quo modo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius, qui de caelo est. Hoc apostolus ita posuit, ut nunc quidem in nobis secundum sacramentum regenerationis fiat, sicut alibi dicit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; re autem ipsa tunc perficietur, cum et in nobis, quod est animale nascendo, spiritale factum fuerit resurgendo. Ut enim eius itidem verbis utar: Spe salvi facti sumus. Induimus autem imaginem terreni hominis propagatione praevaricationis et mortis, quam nobis intulit generatio; sed induemus imaginem caelestis hominis gratia indulgentiae vitaeque perpetuae, quod nobis praestat regeneratio, non nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum; quem caelestem hominem vult intellegi, quia de caelo venit, ut terrenae mortalitatis corpore vestiretur, quod caelesti inmortalitate vestiret. Caelestes vero ideo appellat et alios, quia fiunt per gratiam membra eius, ut cum illis sit unus Christus, velut caput et corpus. Hoc in eadem epistula evidentius ita ponit: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur.. iam utique in corpore spiritali quod erit in spiritum vivificantem; non quia omnes, qui in Adam moriuntur, membra erunt Christi (ex illis enim multo plures secunda in aeternum morte plectentur); sed ideo dictum est omnes atque omnes, quia, sicut nemo corpore animali nisi in Adam moritur, ita nemo corpore spiritali nisi in Christo vivificatur. Proinde nequaquam putandum est nos in resurrectione tale corpus habituros, quale habuit homo primus ante peccatum; nec illud, quod dictum est: Qualis terrenus, tales et terreni, secundum id intellegendum, quod factum est admissione peccati. Non enim existimandum est eum prius, quam peccasset, spiritale corpus habuisse et peccati merito in animale mutatum. Ut enim hoc putetur, parum adtenduntur tanti verba doctoris, qui ait: Si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem. Numquid hoc post peccatum factum est, cum sit ista hominis prima conditio, de qua beatissimus Paulus ad corpus animale monstrandum hoc testimonium legis adsumpsit?

De civitate Dei, Liber XIII, [XXIV]

24. Vom Hauche Gottes, der dem ersten Menschen eingeblasen ward.

Unde et illud parum considerate quibusdam visum est, in eo quod legitur: Inspiravit Deus in faciem eius spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem, non tunc animam primo homini datam, sed eam, quae iam inerat, Spiritu sancto vivificatam. Movet enim eos, quod Dominus Iesus, postea quam resurrexit a mortuis, insufflavit dicens discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum. Unde tale aliquid factum existimant, quale tunc factum est, quasi et hic secutus evangelista dixerit: Et facti sunt in animam viventem. Quod quidem si dictum esset, hoc intellegeremus, quod animarum quaedam vita sit Spiritus Dei, sine quo animae rationales mortuae deputandae sunt, quamvis earum praesentia vivere corpora videantur. Sed non ita factum, quando est conditus homo, satis ipsa libri verba testantur, quae ita se habent: Et formavit Deus hominem pulverem de terra. Quod quidam planius interpretandum putantes dixerunt: Et finxit Deus hominem de limo terrae, quoniam superius dictum fuerat: Fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae.. ut ex hoc limus intellegendus videretur, umore scilicet terraque concretus. Ubi enim hoc dictum est, continvo sequitur: Et formavit Deus hominem pulverem de terra, sicut Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura ipsa conversa est. Sive autem formavit sive finxit quis dicere voluerit, quod Graece dicitur e)/plasen, ad rem nihil interest; magis tamen proprie dicitur finxit. Sed ambiguitas visa est devitanda eis, qui formavit dicere maluerunt, eo quod in Latina lingua illud magis obtinvit consuetudo, ut hi dicantur fingere, qui aliquid mendacio simulante componunt. Hunc igitur formatum hominem de terrae pulvere sive limo (erat enim pulvis umectus) -- hunc, inquam, ut expressius dicam, sicut scriptura locuta est, pulverem de terra animale corpus factum esse docet apostolus, cum animam accepit: "Et factus est iste homo in animam viventem", id est, formatus iste pulvis factus est in animam viventem.

Iam, inquiunt, habebat animam, alioquin non appellaretur homo, quoniam homo non est corpus solum vel anima sola, sed qui et anima constat et corpore. Hoc quidem verum est, quod non totus homo, sed pars melior hominis anima est; nec totus homo corpus, sed inferior hominis pars est; sed cum est utrumque coniunctum simul, habet hominis nomen; quod tamen et singula non amittunt, etiam cum de singulis loquimur. Quis enim dicere prohibetur cotidiani quadam lege sermonis: Homo ille defunctus est et nunc in requie est vel in poenis, cum de anima sola possit hoc dici, et: Illo aut illo loco homo ille sepultus est, cum hoc nisi de solo corpore non possit intellegi? An dicturi sunt sic loqui scripturam non solere divinam? Immo vero illa ita nobis in hoc adtestatur, ut etiam cum duo ista coniuncta sunt et vivit homo, tamen etiam singula minis vocabulo appellet, animam scilicet interiorem hominem, corpus autem exteriorem hominem vocans, tamquam duo sint homines, cum simul utrumque sit homo unus. Sed intellegendum est, secundum quid dicatur homo ad imaginem Dei et homo terra atque iturus in terram. Illud enim secundum animam rationalem dicitur, qualem Deus insufflando vel, si commodius dicitur, inspirando indidit homini, id est hominis corpori; hoc autem secundum corpus, qualem hominem Deus finxit ex pulvere, cui data est anima, ut fieret corpus animale, id est homo in animam viventem.

Quapropter in eo, quod Dominus fecit, quando insufflavit dicens: Accipite Spiritum sanctum, nimirum hoc intellegi voluit, quod Spiritus sanctus non tantum sit Patris, verum etiam ipsius Unigeniti Spiritus. Idem ipse quippe Spiritus et Patris et Filii, cum quo est trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus, non creatura, sed Creator. Neque enim flatus ille Corporeus de carnis ore procedens substantia erat Spiritus sancti atque natura, sed potius significatio, qua intellegeremus, ut dixi, Spiritum sanctum Patri esse Filioque communem, quia non sunt eis singulis singuli, sed unus amborum est. Semper autem iste Spiritus in scripturis sanctis Graeco vocabulo pneu=ma dicitur, sicut eum et hoc loco Iesus appellavit, quando eum corporalis sui oris flatu significans discipulis dedit; et locis omnibus divinorum eloquiorum non mihi aliter umquam nuncupatus occurrit. Hic vero, ubi legitur: Et finxit Deus hominem pulverem de terra et insuffiavit sive inspiravit in faciem eius spiritum vitae, non ait Graecus pneu=ma, quod solet dici Spiritus sanctus, sed pnoh/n, quod nomen in creatura quam in Creatore frequentius legitur; unde nonnulli etiam Latini propter differentiam hoc vocabulum non spiritum, sed flatum appellare maluerunt. Hoc enim est in Graeco etiam illo loco apud Esaiam, ubi Deus dicit: Omnem flatum ego feci, omnem animam sine dubitatione significans. Quod itaque Graece pnoh\ dicitur, nostri aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem vel aspirationem, quando etiam Dei dicitur, interpretati sunt; pneu=ma vero numquam nisi spiritum, sive hominis (de quo ait apostolus: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est?) sive pecoris (sicut in Salomonis libro scriptum est: Quis scit si spiritus hominis ascendat sursum in caelum et spiritus pecoris descendat deorsum in terram?) sive istum corporeum, qui etiam ventus dicitur, (nam eius hoc nomen est, ubi in psalmo canitur: Ignis grando, nix glacies, spiritus tempestatis) sive iam non creatum, sed Creatorem, sicut est de quo dicit Dominus in evangelio: Accipite Spiritum sanctum, eum corporei sui oris flatu significans, et ubi ait: Ite, baptizate omnes&lg gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ubi ipsa trinitas excellentissime et evidentissime commendata est, et ubi legitur: Deus spiritus est, et aliis plurimis sacrarum litterarum locis. In his quippe omnibus testimoniis scripturarum, quantum ad Graecos adtinet, non pnoh\n videmus scriptum esse, sed pneu=ma; quantum autem ad Latinos, non flatum, sed spiritum. Quapropter in eo, quod scriptum est: Inspiravit, vel si magis proprie dicendum est: Insufflavit in faciem eius spiritum vitae, si Graecus non pnoh/n, sicut ibi legitur, sed pneu=ma posuisset, nec sic esset consequens, ut Creatorem Spiritum, qui proprie dicitur in trinitate Spiritus sanctus, intellegere cogeremur; quando quidem pneu=ma, ut dictum est, non solum de Creatore, sed etiam de creatura dici solere manifestum est.

Sed cum dixisset, inquiunt, spiritum, non adderet vitae, nisi illum sanctum (Spiritum&lg) vellet intellegi; et cum dixisset: Factus est homo in animam, non adderet viventem, nisi animae vitam significaret, quae illi divinitus inpertitur dono Spiritus Dei. Cum enim vivat anima, inquiunt, proprio suae vitae modo, quid opus erat addere viventem, nisi, ut ea vita intellegeretur, quae illi per sanctum Spiritum datur? Hoc quid est aliud nisi diligenter pro humana suspicione contendere et scripturas sanctas neglegenter adtendere? Quid enim magnum erat non ire longius, sed in eodem ipso libro paulo superius legere: Producat terra animam viventem, quando animalia terrestria cuncta creata sunt? Deinde aliquantis interpositis, in eodem tamen ipso libro quid magnum erat advertere quod scriptum est: Et omnia, quae habent spiritum vitae, et omnis, qui erat super aridam, mortuus est, cum insinvaret omnia quae vivebant in terra perisse diluvio? Si ergo et animam viventem et spiritum vitae etiam in pecoribus invenimus, sicut loqui divina scriptura consuevit, et cum hoc quoque loco, ubi legitur: Omnia quae habent spiritum vitae, non Graecus pneu=ma, sed pnoh\n dixerit: cur non dicimus: Quid opus erat ut adderet viventem, cum anima nisi vivat esse non possit? aut quid opus erat ut adderet vitae, cum dixisset spiritum? Sed intellegimus animam viventem et spiritum vitae scripturam suo more dixisse, cum animalia, id est animata corpora, vellet intellegi, quibus inesset per animam perspicuus iste etiam corporis sensus. In hominis autem conditione obliviscimur, quem ad modum loqui scriptura consueverit, cum suo prorsus more locuta sit, quo insinvaret hominem etiam rationali anima accepta, quam non sicut aliarum carnium aquis et terra producentibus, sed Deo flante creatam voluit intellegi, sic tamen factum, ut in corpore animali, quod fit anima in eo vivente, sicut illa animalia viveret, de quibus dixit: Producat terra animam viventem, et quae itidem dixit habuisse in se spiritum vitae; ubi etiam in Graeco non dixit pneu=ma, sed pnoh/n; non utique Spiritum sanctum, sed eorum animam tali exprimens nomine. Sed enim Dei flatus, inquiunt, Dei ore exisse intellegitur, quem si animam crediderimus, consequens erit, ut eiusdem fateamur esse substantiae paremque illius sapientiae, quae dicit: Ego ex ore Altissimi prodii. Non quidem dixit sapientia ore Dei efflatam se fuisse, sed ex eius ore prodisse. Sicut autem nos possumus non de nostra natura, qua homines sumus, sed de isto aere circumfuso, quem spirando ac respirando ducimus ac reddimus, flatum facere cum sufflamus: ita omnipotens Deus non de sua natura neque subiacenti creatura, sed etiam de nihilo potuit facere flatum, quem corpori hominis inserendo inspirasse vel insufflasse convenientissime dictus est, incorporeus incorporeum, sed inmutabilis mutabilem, quia non creatus creatum. verum tamen ut sciant isti, qui de scripturis loqui volunt et scripturarum locutiones non advertunt, non hoc solum dici exire ex ore Dei, quod est aequalis eiusdemque naturae, audiant vel legant quod Deo dicente scriptum est: Quoniam tepidus es et neque calidus neque frigidus, incipiam te reicere ex ore meo.

Nulla itaque causa est, cur apertissime loquenti resistamus apostolo, ubi ab spiritali corpore corpus animale discernens, id est ab illo in quo futuri sumus hoc in quo nunc sumus, ait: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale; si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus humo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est. De quibus omnibus apostolicis verbis superius locuti sumus. Corpus igitur animale, in quo primum hominem Adam factum esse dicit apostolus, sic erat factum, non ut mori omnino non posset, sed ut non moreretur, nisi homo peccasset. Nam illud, quod spiritu vivificante spiritale erit et inmortale, mori omnino non poterit, sicut anima creata est inmortalis, quae licet peccato mortua perhibeatur carens quadam vita sua, hoc est dei Spiritu, quo etiam sapienter et beate vivere poterat, tamen propria quadam, licet misera, vita sua non desinit vivere, quia inmortalis est creata; sicut etiam desertores angeli, licet secundum quendam modum mortui sint peccando, quia fontem vitae deseruerunt, qui Deus est, quem potando sapienter et beate poterant vivere, tamen non sic mori potuerunt, ut omni modo desisterent vivere atque sentire, quoniam inmortales creati sunt; atque ita in secundam mortem post ultimum praecipitabuntur iudicium, ut nec illic vita careant, quando quidem etiam sensu, cum in doloribus futuri sunt, non carebunt. Sed homines ad Dei gratiam pertinentes, cives sanctorum angelorum in beata vita manentium, ita spiritalibus corporibus induentur, ut neque peccent amplius neque moriantur; ea tamen inmortalitate vestiti, quae, sicut angelorum, nec peccato possit auferri; natura quidem manente carnis, sed nulla omnino carnali corruptibilitate vel tarditate remanente.

Sequitur autem quaestio necessario pertractanda et Domino Deo veritatis adiuvante solvenda: Si libido membrorum inoboedientium ex peccato inoboedientiae in illis primis hominibus, cum illos divina gratia deseruisset, exorta est; unde in suam nuditatem oculos aperverunt, id est eam curiosius adverterunt, et quia inpudens motus voluntatis arbitrio resistebat, pudenda texerunt: quo modo essent filios propagaturi, si, ut creati fuerant; sine praevaricatione mansissent. Sed quia et liber iste claudendus est nec tanta quaestio in sermonis angustias coartanda, in eum qui sequitur commodiore dispositione differtur.




Augustinus

Augustinus und das Kind am Meeresstrand,
Wallfahrtskirche Maria Sand in Herbolzheim (H.-J. G. 2007)



Liber XIII
Textbearbeitung, Zusammenfassungen: Hans-Jürgen Günther
Textüberschriften: nach der Übersetzung von W. Thimme
Letzte Aktualisierung: 03. Januar 2024
 
zurück

Zurück zur Hauptseite