Augustinus
Joos van Wassenhove, 1474


LIBER XIV

Augustinus wird als Bischof inthronisiert;
v. Scorel, 1520
Eine weitere Folge des Abfalls. Der Aufruhr des Fleisches

De civitate Dei, Liber XIV, [I]

1. Die Entstehung der beiden Staaten

Diximus iam superioribus libris ad humanum genus non solum naturae similitudine sociandum, verum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis vinculo conligandum ex homine uno Deum voluisse homines instituere, neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, altera ex illo, id inoboedientia meruissent, a quibus omissum est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa. Mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nullus est finis, poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia liberaret. Ac per hoc factum est, ut, cum tot tantaeque gentes per tenarum orbem diversis ritibus moribusque viventes multiplici linguarum armorum vestium sint varietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas civitates duas secundum scripturas nostras merito appellare possemus. Una quippe est hominum secundum carnem, altera secundum spiritum vivere in sui cuiusqm generis pace volentium et, cum id quod expetunt adsequuntur, in sui cuiusque generis pace viventium.

Durch die Sünde der ersten Menschen verschlechterte sich die Natur des Menschen.

Von diesen ersten Menschen stammen alle Staaten ab, auch der durch Gottes Gnade begonnene Gottesstaat.

"Obwohl darum auf dem Erdkreis so viele und große Völker mit mannigfachen Sitten und Bräuchen leben und sich durch eine Vielfalt von Sprachen, Waffen und Kleidern unter-scheiden, gibt es doch nicht mehr als nur zwei Arten mensch-licher Gemeinschaft, die wir mit unserer Heiligen Schrift sehr wohl zwei Staaten nennen können. Der eine besteht aus den Menschen, die nach dem Fleisch, der andere aus denen, die nach dem Geist leben wollen, jeder in dem seiner Art entsprechen-den Frieden, und wenn sie erreichen, was sie anstreben, leben sie tatsächlich in diesem ihrer Art entsprechenden Frieden." Ac per hoc factum est, ut, cum tot tantaeque gentes per tenarum orbem diversis ritibus moribusque viventes multiplici linguarum armorum vestium sint varietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas civitates duas secundum scripturas nostras merito appellare possemus. Una quippe est hominum secundum carnem, altera secundum spiritum vivere in sui cuiusqm generis pace volentium et, cum id quod expetunt adsequuntur, in sui cuiusque generis pace viventium.

De civitate Dei, Liber XIV, [II]

2. Was heißt "nach dem Fleisch leben"?

Prius ergo videndum est, quid sit secundum carnem, quid secundum spiritum vivere. Quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, vel non recolens vel minus advertens quem ad modum scripturae sanctae loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem vivere, qma summum bonum hominis in corporis voluptate posuerunt, et si qui alii sunt, qui quoque modo corporis honum summum bonum esse hominis opinati sunt, et eorum omne vulgus, qui non aliquo dogmate vel eo modo philosophantur, sed proclives ad libidinem nisi ex voluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum vivere, quia et hominis animus quid est nisi spiritus? Sed sicut loquitur scriptura divina, secundum carnem vivere utrique monstrantur. Carnem quippe appellat non solum corpus terreni atque mortalis animantis (veluti cum dicit: Non omnis caro eadem caro. alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia volucrum, alia piscium), sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos varios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem, id est naturam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis a parte totum, quale est: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Quid enim voluit intellegi nisi omnis homo? Quod apertius paulo post ait: In lege nemo iustificatur, et ad Galatas: Scientes autem quia non iustificatur homo ex operibus legis. Secundum hoc intellegitur: Et Vcrbum caro factum est, id est homo; quod non recte accipientes quidam putaverunt Christo humanam animam defuisse. Sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae verba in evangelio leguntur dicentis: Tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum, cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte totum carne nominata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae supra commemoravimus.

Cum igitur multis modis, quos perscrutari et colligere longum est, divina scriptura nuncupet carnem: quid sit secundum carnem vivere (quod profecto malum est, cum ipsa carnis natura non sit malum) ut indagare possimus, inspiciamus diligenter illum locum epistulae Pauli apostoli quam scripsit ad Galatas, ubi ait: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Iste totus epistulae apostolicae locus, quantum ad rem praesentem satis esse videbitur, consideratus poterit hanc dissolvere quaestione ", quid sit secundum carnem vivere. In operibus namque camis, quae manifesta esse dixit eaque commemorata damnavit, non illa tantum invenimus, quae ad voluptatem peffinent carnis, sicuti sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, ebrietates, comisationes; verum etiam illa, quibus animi vitia demonstrantur a voluptate carnis aliena. Quis enim servitutem, quae idolis exhibetur, veneficia, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidias non potius intellegat animi vitia esse quam carnis? Quando quidem fieri potest, ut propter idololatriam vel haeresis alicuius errorem a voluptatibus corporis temperetur; et tamen etiam tunc homo, quamvis carnis libidines continere atque cohibere videatur, secundum carnem vivere hac apostolica auctoritate convincitur, et in eo, quod abstinet a voluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur. Quis inimicitias non in animo habeat? aut quis ita loquatur, ut inimico suo vel quem putat inimicum dicat: "Malam carnem," ac non potius: "Malum animum habes adversus me"? Postremo sicut carnalitates, ut ita dicam, si quis audisset, non dubitaret carni tribuere, ita nemo dubitat animositates ad animum pertinere. Cur ergo haec omnia et his similia doctor gentium in fide et veritate opera carnis appevat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem vult nomine carnis intellegi?

De civitate Dei, Liber XIV, [III]

3. Nicht das Fleisch ist die Ursache der Sünde.

Quod si quisquam dicit carnem causam esse in malis moribus quorumcumque vitiorum, eo quod anima carne affecta sic vivit, profecto non universam hominis naturam diligenter advertit. Nam "corpus quidem corruptibile adgravat animam." Unde etiam idem apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat: Etsi exterior homo noster corrumpitur: Scimus, inquit, quia, si terrena nostra domus habitationis resolvatur, aedo ficationem habemus ex Deo, domum non manu factam aeternam in caelis. Etenim in hoc ingemescimus, habitaculum nostrum quod de caelo est superindui cupientes; si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenom quo sumus in hac habitatione, ingemescimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita. Et adgravamur ergo corruptibili corpore, et ipsius adgravationis causam non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore spoliari, sed eius inmortalitate vestiri. Et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non gravabit. Adgravat ergo nunc anomam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum muVa cogitantem. Verum tamen quia omnia mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt.

Quamvis enim Vergilius Platonicam videatur luculentis versibus explicare sententiam dicens:

Igneus est ollis vigor et caelestis origo

Seminibus, quantum non noxia corpora tardant

Terrenique hebetant artus moribundaque membra, omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem timorem, laetitiam tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque vitiorum volens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque,

nec auras

Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco: tamen aliter se habet fides nostra. Nam corruptio corporis, quae adgravat animam, non peccati primi est causa, sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta vitiorum et ipsa desideria vitiosa, non tamen omnia vitae iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. Etsi enim diabolus fornicator vel ebriosus vel si quid huius modi mali est, quod ad carnis pertinet voluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus: est tamen maxime superbus atque invidus. Quae illum vitiositas sic obtinvit, ut propter hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus. Haec autem vitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habere. Dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, invidias opera esse carnis; quorum omnium malorum caput atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. Quis autem illo est inimicior sanctis? Quis adversus eos contentiosior, animosior et magis aemulus atque invidus invenitur? At haec omnia cum habeat sine carne, quo modo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? Non enim habendo carnem, quam non habet diabolus, sed vivendo secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, factus est homo similis diabolo; quia et ille secundum se ipsum vivere voluit, quando in veritate non stetit, ut non de Dei, sed de suo mendacium loqueretur, qui non solum mendax, verum etiam mendacii pater est. Primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.

De civitate Dei, Liber XIV, [IV]

4. Was es heißt "nach dem Menschen leben".

Cum ergo vivit homo secundum hominem, non secundum Deum, similis est diabolo; quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate et veritatem de ivius, non de suo mendacium loqueretur. Nam et de homine alio loco idem apostolus ait: Si autem veritas Dei in meo mendacio abundavit. Nostrum ffixit mendacium, veritatem Dei. Cum itaque vivit homo secundum veritatem, non vivit secundum se ipsum, sed secundum Deum. Deus est enim qui dixit: Ego sum veritas. Cum vero vivit secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, non secmdum Deum, profecto secundum mendacium vivit; non quia homo ipse mendacium est, cum sit eius auctor et creator Deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii, sed quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum, sed secundum eum, a quo factus est, viveret, id est illius potius quam suam faceret voluntatem: non ita vivere, quem ad modum est factus ut viveret, hoc est mendacium. Beatus quippe vult esse etiam non sic vivendo ut possit esse. Quid est ista voluntate mendacius? Unde non frustra dici potest omne peccatum esse mendacium. Non enim fit peccatum nisi ea voluntate, qua volumus ut bene sit nobis vel nolumus ut male sit nobis. Ergo mendacium est, quod, cum fiat ut bene sit nobis, hinc potius male est nobis, vel cum fiat, ut melius sit nobis, hinc potius peius est nobis. Unde hoc, nisi quia de Deo potest bene esse homini, quem delinquendo deserit, non de se ipso, secundum quem vivendo delinquit?

Quod itaque diximus, hinc extitisse duas civitates diversas inter se atque contrarias, quod alii secundum carnem, alii secundum spiritum viverent: potest etiam isto modo dici quod alii secundum hominem, alii secundum Deum vivant. Apertissime quippe Paulus (&lg) ad Corinthios dicit: Cum enim sint (&lg) inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Quod ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem, quod a carne, id est a parte hominis, intellegitur homo. Eosdem ipsos quippe dixit superius animales, quos postea carnales, ita loquens: Quis enim scit, inquit, hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis spiritu, spiritalibus spiritalia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia est enim illi. Talibus igitur, id est animalibus, paulo post dicit: Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et illud et hoc eodem loquendi modo, id est a parte totum. Et ab anima namque et a carne, quae sunt partes hominis, potest totum significari, quod est homo; atque ita non est aliud animalis homo, aliud carnalis, sed idem ipsum est utrumque, id est secundum hominem vivens homo; sicut non aliud quam homines significantur, sive ubi legitur: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro, sive quod scriptum est: Septuaginta quinque animae descenderunt cum Iacob in Aegyptum. Et ibi enim per omnem carnem omnis homo, et ibi per septuaginta quinque animas septuaginta quinque homines intelleguntur. Et quod dictum est: Non in sapientiae humanae doctis verbis, potuit dici: "Non in sapientiae carnalis .; sicut quod dictum est: Secundum hominem ambulatis, potuit dici: "Secundum carnem". Magis autem hoc apparuit in his quae subiunxit: Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli, alius autem: Ego Apollo, nonne homines estis? Quod dicebat: Animales estis, et: Carnales estis, expressius dixit: Homines estis, quod est: "Secundum hominem vivitis, non secundum Deum, secundum quem si viveretis, dii essetis."

De civitate Dei, Liber XIV, [V]

5. Nur im Widerspruch mit sich selbst können die Platoniker das Fleisch für die Entstehung des Bösen verantwortlich machen.

Non igitur opus est in peccatis vitiisque nostris ad Creatoris iniuriam camis accusare naturam, quae in genere atque ordine suo bona est; sed deserto Creatore bono vivere secundum creatum bonum non est bonum, sive quisque secundum carnem sive secundum animam sive secundum totum hominem, qui ex anima constat et carne (unde et nomine solius animae et nomine solius carnis significari potest) eligat vivere. Nam qui velut summum bonum laudat animae naturam et tamquam malum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter adpetit et carnem camaliter fugit, quoniam id vanitate sentit humana, non veritate divina. Non quidem Platonici sicut Manichaei desipiunt, ut tamquam mali naturam terrena corpora detestentur, cum omnia elementa, quibus iste mundus visibilis contrectabilisque compactus est, qualitatesque eorum Deo artifici tribuant; verum tamen ex terrenis artubus moribundisque membris sic affici animas opinantur, ut hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum et laetitiae sive tristitiae; quibus quattuor vel perturbationibus, ut Cicero appellat, vel passionibus, ut plerique verbum e verbo Graeco exprimunt, omnis humanorum morum vitiositas continetur. Quod si ita est, quid est quod Aeneas apud Vergilium, cum audisset a patre apud inferos animas rursus ad corpora redituras, hanc opinionem miratur exclamans:

O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est

Sublimes animas iterumque ad tarda reverti

Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido? Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisque membris adhuc inest animarum illi praedicatissimae puritati? Nonne ab huius modi eorporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas asserit esse purgatas, cum rursus incipiunt in corpora velle reverti? Unde colligitur, etiamsi ita se haberet, quod est omnino vanissimum, vicissim alternans incessabiliter euntium atque redeuntium animarum mundatio et inquinatio, non potuisse veraciter dici omnes culpabiles atque vitiosos motus animarum eis ex terrenis corpolibus inolescere, si quidem secundum ipsos illa, ut locutor nobilis ait, dira cupido usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam et extra omne corpus animam constitutam ipsa esse compellat in corpore. Unde etiam illis fatentibus non ex carne tantum afficitur anima, ut cupiat metuat, laetetur aegrescat, verum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari.

De civitate Dei, Liber XIV, [VI]

6. Die Beschaffenheit der Affekte hängt vom Willen ab.

Interest autem qualis sit voluntas hominis; quia si pe: versa est, perversos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, verum etiam laudabiles erunt. Voluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam voluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia nisi voluntas in eorum consensione quae volumus? Et quid est metus atque tristitia nisi voluntas.in dissensione ab his quae nolumus? Sed cum consentimus appetendo ea quae volumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae volumus, laetitia vocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis voluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus acciffit, talis voluntas tristitia est. Et omnino pro varietate rerum, quae appetuntur atque fugiuntur, sicut allicitur vel offenditur voluntas hominis, ita in hos vel illos affectus mutatur et vertitur. Quaproper homo, qui secundum Deum, non secundum hominem vivit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. Et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, vitio malus est: perfectum odium debet malis, qui secundum Deum vivit, ut nec propter vitium oderit hominem nec amet vitium propter hominem, sed oderit vitium, amet hominem. Sanato enim vitio totum quod amare, nihil autem quod debeat; odisse remanebit.

De civitate Dei, Liber XIV, [VII]

7. Die verschiedenen Bezeichnungen der Schrift für Liebe

Nam cuius propositum est amare Deum et non secundum hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur voluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. Nam et amatorem boni apostolus dicit esse debere, quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: Diligis me plus his? ille respondit: Domine, tu scis quia amo te; et iterum Dominus quaesivit, non utrum amaret, sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: Domine, tu scis quia amo te; tertia vero interrogatione et ipse lesUs non ait:-- "Diligis me?" sed: Amas me? ubi secutus ait evangelista: Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? cum Dominus non tertio, sed semel dixerit: Amas me? bis autem dixerit: Diligis me? Unde intellegimus, quod etiam cum dicebat Dominus: Diligis me? nihil aliud dicebat quam: Amas me? Petrus autem non mutavit huius unius rei verbum, sed etiam tertio: Domine, inquit, tu omnia scis, tu scis quia amo te.

Hoc propterea commemorandum putavi, quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem sive caritatem, aliud amorem. Dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Sed viderint philosophi utrum vel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur. Sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem vel caritatem, insinvandum fuit. Nam et amorem in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectionem autem non nisi in bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et illud apostoli lohannis: Si quis dilexerit mundum, non est dilectio Patris in illo. Ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. Amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: Erunt enim homines se ipsos amantes, amatores pecuniae. Recta itaque voluntas est bonus amor et voluntas perversa malus amor. Amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei adversatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. Quod dicimus, de scripturis probemus. Concupiscit apostolus dissolvi et esse cum Christo; et: Concupivit anima mea desiderare iudicia tua, vel si accommodatius dicitur: Desideravit anoma mea cuncupiscere iudicia tua; et: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum. Hoc tamen loquendi obtinvit consuetudo, ut, si cupiditas vel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, non nisi in malo possit intellegi. Laetitia in bono est: Laetamini in Domino et exultate iusti; et: Dedisti laetitiam in cor meum; et: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Timor in bono est apud apostolum, ubi ait: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; et: Noli altum sapere, sed time; et: Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. De tristitia vero, quam Cicero magis aegritudinem appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait: "Dolent gaudentque", (sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo vel dolor usitatius in corporibus dicitur), scrupulosior quaestio est, utrum inveniri possit in bono.

De civitate Dei, Liber XIV, [VIII]

8. Die Affekte. Sprachgebrauch der Stoiker, der Umgangssprache und der Heiligen Schrift

Quas enim Graeci appellant eu)paqei/as, Latine autem Cicero constantias nominavit, Stoici tres esse voluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate voluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine vero vel dolore, quam nos vitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere, negaverunt esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt, appetit bonum, quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio devitat malum, quod debet sapiens devitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo illi loquuntur, ut velle gaudere cavere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur eu)pa/qeiai; istae autem quattuor pa/qh. Haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inveni quod ait propheta: Non est gaudere impiis, dicit Dominus; tamquam impii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in evangelio: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis, ita dictum videtur, tamquam nemo possit aliquid male vel turpiter velle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt "bona" et ita interpretati sunt: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona." Cavendum enim putaverunt, ne quisquam inhonesta velit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa convivia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praecept existimet impleturum. Sed in Graeco evangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur "bona", sed: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit vultis, iam voluit intellegi "bona". Non enim ait "cupitis".

Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest invenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex evangelio commemoravimus. Quis enim nescit impios exultare laetitia? et tamen: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc verbum ponitur? Item quis negaverit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se invicem turpitudine inlicitae voluptatis oblectent? et tamen saluberrimum verissimumque praeceptum est: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis. Et hoc unde, nisi quia hoc loco mUdo quodam proprio voluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione vero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: Noli velle mentiri omne mendacium, nisi esset et voluntas mala, a cuius pravitate illa distinguitur, quam praedicaverunt angeli dicentes: Pax in terra hominibus bonae voluntatis. Nam ex abundanti additum est "bonae", si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi Ovia ita malignitas gaudet? Et apud auctores saecularium litterarum talis istorum verborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus: "Cupio, patres conscripti, me esse clementem." Quia id verbum in bono posuit, quis tam perverse doctus existat, qui non eum "Cupio", sed "Volo" potius dicere debuisse contendat? Porro apud Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine:

Nihil volo aliud, inquit, nisi Philumenam. Quam voluntatem fuisse libidinem responsio, quae. ibi servi eius sanioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:

Quanto satius est,

Te id dare operam, qui istum amorem ex animo

amoveas tuo,

Quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua? Gaudium vero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus testis est versus, ubi has quattuor perturbationes summa brevitate complexus est:

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque. Dixit etiam idem auctor:

Mala mentis gaudia.

Proinde volunt cavent gaudent et boni et mali; atque ut eadem aliis verbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu perversa voluntas est. Ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inveniri posse putaverunt, reperitur in bono et maxime apud nostros. Nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum. Sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccaverint, esse non potest. Ita enim dicit: Video quod epistula illa, etsi ad horam, contristavit vos; nunc gaudeo, non quoa contristali estis, sed quia contristati eslis in paenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim id ipsum secundum Deum contristari, quantam perfecit in vobis industriam. Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc videri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi beatus videretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante flevisse. Huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.

De civitate Dei, Liber XIV, [IX]

9. Die Affekte in christlicher Beleuchtung

Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius operis libro, ostendentes eos non tam de rebus, quam de verbis cupidiores esse contentionis quam veritatis. Apud nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam cives sanctae civitatis Dei in huius vitae peregrinatione secundum Deum viventes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt vitam aeter nam; dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem expectantes, redemptionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: Absorta est mors in victoriam. Item metuunt peccare, cupiunt perseverare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Ut enim metuant peccare, audiunt: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; ut cupiant perseverare, audiunt quod scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; ut doleant in peccatis, audiunt: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: Hilarem datorem diligit Deus. Item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temptari, cupiunt temptari; dolent in temptationibus, gaudent in temptationibus. Ut enim metuant temptari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. ut autem cupiant temptari, audiunt quendam virum fortem civitatis Dei dicentem: Proba me, Domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum; ut doleant in temptationibus, vident Petrum flentem; ut gaudeant in temptationibus, audiunt Iacobum dicentem: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes varias incideritis.

Non solum autem propter se ipsos his moventur affectibus, verum etiam propter eos, quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si liberantur. Illum quippe optimum et fortissimum virum, qui in suis infirmitatibus gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in ecclesiam Christi ex gentibus venimus, doctorem gentium in fide et veritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laboravit et pluribus epistulis populos Dei, non eos tantum, qui praesentes ab illo videbantur; verum etiam illos, qui futuri praevidebantur, instruxit; illum, inquam, virum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae vocationis in anteriora sectantem, oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timores, cupientem dissolvi et esse cum Christo, desiderantem videre Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis, sicut et in ceteris gentibus, aemmantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate, quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis de Israelitis habentem, quod ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere iustitiae Dei non essent subiecti; nec solum dolorem, verum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicationibus suis.

Hi motus, hi affectus de amore boni et de sancta caritate venientes si vitia vocanda sunt, sinamus, ut ea, quae vere vitia sunt, virtutes vocentur. Sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ubi oportet adbibentur, quis eas tunc morbos seu vitiosas passiones audeat dicere? Quam ob rem etiam ipse Dominus in forma servi agere vitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicavit. Neque enim, in quo verum erat hominis corpus et verus hominis animus, falsus erat humanus affectus. Cum ergo eius in evangelio ista referuntur, quod super duritia cordis ludaeorum cum ira contristatus sit, quod dixerit: Gaudeo propter vos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiverit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius: non falso utique referuntur. Verum ille hos motus certae dispensationis gratia ita cum voluit suscepit animo humano, ut cum voluit factus est homo.

Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum Deum habemus has affectiones, huius vitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe illis etiam inviti cedimus. Itaque aliquando, quamvis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moveamur, etiam dum nolumus flemus. Habemus ergo eas ex humanae condicionis infinnitate; non autem ita Dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. Sed dum vitae huius infinnitatem gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte vivimus. Vituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione. Culpavit etiam illos sacer psalmus, de quibus ait: Sustinvi qui simul contristaretur, et non fuit. Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud saeculi huius litteratos sensit et dixit, 'non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore'. Quocirca illa, quae a)pa/qeia Graece dicitur (quae si Latine posset inpassibilitas diceretur), si ita intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his affectionibus vivatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est vitae. Non enim qualiumcumque hominum vox est, sed maxime piorum multumque iustorum atque sanctorum: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est. Tunc itaque a)pa/qeia ista erit, quando peccatum in homine nullum erit. Nunc vero satis bene vivitur, si (&lg) sine crimine; sine peccato autem qui se vivere existimat, non id agit, ut peccatdm non habeat, sed ut veniam non accipiat. Porro si a)pa/qeia illa dicenda est, cum animum contingere omnino non potest ullus affectus, quis hunc stuporem non omnibus vitiis iudicet esse peiorem? Potest ergo non absurde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et sine ulla tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque quis dixerit, nisi omni modo a veritate seclusus? Si autem a)pa/qeia illa est, ubi nec metus ullus exterret nec angit dolor, aversanda est in hac vita, si recte, hoc est secundum Deum, vivere volumus; in illa vero beata, quae sempiterna promittitur, plane speranda est.

Timor namque ille, de quo dicit apostolus lohannes: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate, non est eius generis timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur astutia; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor qui non est in caritate, de quo ipse apostolus Paulus ait: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Timor vero ille castus permanens in saeculum saeculi, si erit et in futuro saeculo, nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi Pn non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens in bono quod amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cavendi timor securus est. Timoris quippe casti nomine ea voluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cavere peccatum. Aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est dictum: Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, quem ad modum dictum est: Patientia pauperum non peribit in aeternum. Neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per patientiam pervenitur. Ita fortasse timor castus in saeculum sa eculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit. Quae cum ita sint, quoniam recta vita ducenda est, qua perveniendum sit ad beatam, omnes affectus istos vita recta rectos habet, perversa perversos. Beata vero eademque aeterna amorem habebit et gaudium non solum rectum, verum etiam certum; timorem autem ac dolorem nullum. Unde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione cives civitatis Dei, viventes secundum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, inmortalitate futuri sint. Civitas porro, id est societas, impiorum non secundum Deum, sed secundum hominem viventium et in ipso cultu falsae contemptuque verae divinitatis doctrinas hominum daemonumve sectantium his affectibus pravis tamquam morbis et perturbationibus quatitur. Et si quos cives habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare videantur, sic impietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores tumores, quo minores dolores. Et si nonnmii tanto inmaniore, quanto rariore vanitate hoc in se ipsis adamaverint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur atque inclinentur affectu: humanitatem totam potius amittunt, quam veram adsequuntur tranquillitatem. Non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum.

De civitate Dei, Liber XIV, [X]

10. Vor dem Sündenfall der ersten Menschen keine Beunruhigung durch Affekte

Sed utrum primus homo vel primi homines (duorum erat quippe coniugium) habebant istos affectus in corpore animab ante peccatum, quales in corpore spiritali non habebimus omni purgato finitoque peccato, non inmerito quaeritur. Si enim habebant, quo modo erant beati in illo memorabili beatitudinis loco, id est paradiso? Quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore afficitur vel dolore? Quid autem timere aut dolere poterant illi homines in tantorum tanta afluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala valetudo, nec aberat quicquam, quod bona voluntas adipisceretur, nec inerat quod carnem animumve hominis feliciter viventis offenderet? Amor erat inperturbatus in Deum atque inter se coniugum fida et sincera societate viven. tium, et ex hoc amore grande gaudium, non desistente quod amabatur ad fruendum. Erat devitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino alicunde malum, quod contristaret, inruebat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad vescendum contingere, sed mori metuebant, ac per hoc et cupiditas et metus iam tunc illos homines etiam in illo perturbabat loco? Absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. Neque enim nullum peccatum est ea quae lex Dei prohibet concupiscere atque ab his abstinere timore poenae, non amore iustitiae. Absit, inquam, ut ante omne peccatum iam ibi fuerit tale peccatum, ut hoc de ligno admitterent, quod de muliere Dominus ait: Si quis viderit mulieYem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quam igitur felices erant et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix universa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros traicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitate committeret, quod damnatione reciperet; atque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum est: Crescite et multiplicamini, praedestinatorum sanctorum numerus compleretur, alia maior daretur, quae beatissimis angelis data est, ubi iam esset Certa SeCuritaS peCCatUrUm neminem neminemque mOritUrum, et talis esset vita sanctorum post nullum laboris doloris mortis experimentum, qualis erit post haec omnia in incorruptione corporum reddita resurrectione mortuorum.

De civitate Dei, Liber XIV, [XI]

11. Vom Sündenfall der ersten Menschen und Evas und Adams Rolle

Sed quia Deus cuncta praescivit et ideo quoque hominem peccaturum ignorare non potuit: secundum id, quod praescivit atque disposuit, civitatem sanctam debemus adserere, non secundum illud, quod in nostram cognitionem pervenire non potuit, quia in Dei dispositione non fuit. Neque enim homo peccato suo divinum potuit perturbare consilium, quasi Deum quod statuerat mutare conpulerit; cum Deus praesciendo utrumque praevenerit, id est, et homo, quem bonum ipse creavit, quam malus esset futurus, et quid boni etiam sic de illo esset ipse facturus. Deus enim etsi dicitur statuta mutare unde tropica locutione in scripturis etiam paenituisse legitur Deumn, iuxta id dicitur, quod homo speraverat vel naturalium causarum ordo gestabat, non iuxta id, quod se Omnipotens facturum esse praesciverat. Fecit itaque Deus, sicut scriptum est, hominem rectum ac per hoc voluntatis bonae. Non enim rectus esset bonam non habens voluntatem. Bona igitur voluntas opus est Dei; cum ea quippe ab illo factus est homo. Mala vero voluntas prima, quoniam omnia opera mala praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei ad sua opera quam opus ullum, et ideo mala opera, quia secundum se, non secundum Deum; ut eorum operum tamquam fructuum malorum voluntas ipsa esset velut arbor mala aut ipse homo in quantum malae voluntatis. Porro mala voluntas quamvis non sit secundum naturam, sed contra naturam, quia vitium est, tamen eius naturae est, cuius est vitium, quod nisi in natura non potest esse: sed in ea, quam creavit ex nihilo, non quam genvit Creator de semet ipso, sicut genvit Verbum, per quod facta sunt omnia; quia, etsi de terrae pulvere Deus finxit hominem, eadem terra omnisque terrena materies omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam dedit corpori, cum factus est homo. Vsque adeo autem mala vincuntur a bonis, ut, quamvis sinantur esse ad demonstrandum quam possit et ipsis bene uti iustitia providentissima Creatoris, bona tamen sine malis esse possint, sicut Deus ipse verus et summus, sicut omnis super istum caliginosum aerem caelestis invisibilis visibilisque creatura; mala vero sine bonis esse non possint, quoniam naturae, in quibus sunt, in quantum naturae sunt, utique bonae sunt. Detrahitur porro malum non aliqua natura, quae accesserat, vel ulla eius parte sublata, sed ea, quae vitiata ac depravata fuerat, sanata atque correcta. Arbitrium igitur voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo; quod amissum proprio vitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potest. Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Id ipsum est autem, ac si diceret: "Si vos Filius salvos fecerit, tunc vere salvi eritis." Inde quippe liberator, unde salvator.

Vivebat itaque homo secundum Deum in paradiso et corporali et spiritali. Neque enim erat paraffisus corporalis propter corporis bona et propter mentis non erat spiritalis; aut vero erat spiritalis quo per interiores et non erat corporalis quo per exteriores sensus homo frueretur. Erat plane utrumque propter utrumque. Postea vero quam superbus ille angelus ac per hoc invidus per eandem superbiam a Deo ad semet ipsum conversus et quodam quasi tyrannico fastu gaudere subditis quam esse subditus eligens de spiritali paradiso cecidit (de cuius lapsu sociorumque eius, qui ex angelis Dei angeli eius effecti sunt, in libris undecimo et duodecimo huius operis satis, quantum potui, disputavi), malesuada versutia in hominis sensum serpere affectans, cui utique stanti, quoniam ipse ceciderat, invidebat, colubrum in paradiso corporali, ubi cum duobus illis hominibus, masculo et femina, animalia etiam terrestria cetera subdita et innoxia versabantur, animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per angelicam praesentiam praestantioremque naturam spiritali nequitia sibi subiecto et tamquam instrumento abutens fallacia sermocinatus est feminae, a parte scilicet inferiore illius humanae copulae incipiens, ut gradatim perveniret ad totum, non existimans virum facile credulum nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit errori. Sicut enim Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus nec Salomonem credibile est errore putasse idolis esse serviendum, sed blanditns femineis ad illa sacrilegia fuisse conpulsum: ita credendum est illum virum suae feminae, uni unum, hominem homini, coniugem coniugi, ad Dei legem transgrediendam non tamquam verum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Non enim frustra dixit apostolus: Et Adam non est seductus, mulier autem seducta est, nisi quia illa quod ei serpens locutus est, tamquam verum esset, accepit, ille autem ab unico noluit consortio dirimi nec in communione peccati; nec ideo minus reus, si sciens prudensque peccavit. Unde et apostolus non ait: "Non peccavit", sed: Non est seductus; nam utique ipsum ostendit, ubi dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et paulo post apertius: In similitudine, inquit, praevaricationis Adae. Hos autem seductos intellegi voluit, qui id, quod faciunt, non putant esse peccatum; ille autem scivit. Afioquin quo modo verum erit: Adam non est seductus? Sed inexpertus divinae severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum. Ac per hoc in eo quidem, quo mulier seducta est, non est ille seductus, sed eum fefellit, quo modo fuerat iudicandum quod erat dicturus: Mulier, quam dedisti mecum, ipsa mihi dedit, et manducavi. Quid ergo pluribus? Etsi credendo non sunt ambo decepti, peccando tamen amho sunt capti et diaboli laqueis inplicati.

De civitate Dei, Liber XIV, [XII]

12. Die Schwere der ersten Übertretung

Si quem vero movet, cur aliis peccatis sic natura non mutetur humana, quem ad modum illa duorum primorum hominum praevaricatione mutata est, ut tantae corruptioni, quantam videmus atque sentimus, et per hanc subiaceret et morti ac tot et tantis tamque inter se contrariis perturbaretur et fluctuaret affectibus, qualis in paradiso ante peccatum, licet in corpore animali esset, utique non fuit --- si quis hoc movetur, ut dixi, non ideo debet existimare leve ac parvum illud fuisse commissum, quia in esca factum est, non quidem mala nec noxia, nisi quia prohibita; neque enim quicquam mali Deus in illo tantae felicitatis loco crearet atque plantaret. Sed oboedientia commendata est in praecepto, quae virtus in creatura rationali mater quodam modo est omnium custosque virtutum; quando quidem ita facta est, ut ei subditam esse sit utile; perniciosum autem suam, non eius a quo creata est facere voluntatem. Hoc itaque de uno cibi genere non edendo, ubi aliorum tanta copia subiacebat, tam leve praeceptum ad observandum, tam breve ad memoria retinendum, ubi praesertim nondum voluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia violatum est, quanto faciliore posset observantia custodiri.

De civitate Dei, Liber XIV, [XIII]

13. Der bösen Tat Adams ging der böse Wille voraus.

In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inoboeffientiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset voluntas mala. Porro malae voluntatis initium quae potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati superbia est. Quid est autem superbia nisi perversae celsitudinis appetitus? Perversa enim est celsitudo deserto eo, cui debet animus inhaerere, principio sibi quodam modo fieri atque esse principium. Hoc fit, cum sibi nimis placet. Sibi vero ita placet, cum ab illo bono inmutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. Spontaneus est autem iste defectus, quoniam, si voluntas in amore superioris inmutabilis boni, a quo inlustrabatur ut videret et accendebatOr ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum averteretur et ex hoc tenebresceret et frigesceret, ut vel illa crederet verum dixisse serpentem, vel ille Dei mandato uxoris praeponeret voluntatem putaretque se venialiter transgressorem esse praecepti, si vitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati. Non ergo malum opus factum est, id est illa transgressio, ut cibo prohibito vescerentur, nisi ab eis qui iam mali erant. Neque enim fieret ille fructus malus nisi ab arbore mala. Ut autem esset arbor mala, contra naturam factum est, quia nisi vitio voluntatis, quod contra naturam est, non utique fieret. Sed vitio depravari nisi ex nihilo facta natura non posset. Ac per hoc ut natura sit, ex eo habet quod a Deo facta est; ut autem ab eo quod est deficiat, ex hoc quod de nihilo facta est. Nec sic defecit homo, ut omnino nihil esset, sed ut inclinatus ad se ipsum minus esset, quam erat, cum ei qui summe est inhaerebat. Relicto itaque Deo esse in semet ipso, hoc est sibi placere, non iam nihil esse est, sed nihilo propinquare. Unde superbi secundum scripturas sanctas alio nomine appellantur sibi placentes. Bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum, quod est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor. Hoc quidem quasi contrarium videtur, ut elatio sit deorsum et humilitas sursum. Sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo; et ideo exaltat humilitas, quae facit subditum Deo. Elatio autem, quae in vitio est, eo ipso respuit subiectionem et cadit ab illo, quo non est quicquam superius, et ex hoc erit inferius et fit quod scriptum est: Deiecisti eos, cum extollerentur. Non enim ait: "Cum elati fuissent", ut prius extollerentur et postea deicerentur; sed cum extollerentur, tunc deiecti sunt. Ipsum quippe extolli iam deici est. Quapropter quod nunc in civitate Dei et civitati Dei in hoc peregrinantis aeculo maxime commendatur humilitas et in eius rege, qui est Christus, maxime praedicatur contrariumque huic virtuti elationis vitium in eius aduersario, qui est diabolus, maxime dominari sacris litteris edocetur: profecto ista est magna differentia, qua civitas, unde loquimur, utraque dis cernitur, una scilicet societas piorum hominum, altera impiorum, singula quaeque cum angelis ad se pertinentibus, in quibus praecessit hac amor Dei, hac amor sui.

Manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod Deus fieri prohibuerat, diabolus hominem non cepisset, nisi iam ille sibi ipsi placere coepisset. Hinc enim et delectavit quod dictum est: Eritis sicut dii. Quod melius esse possent summo veroque principio cohaerendo per oboedientiam, non suum sibi existendo principium per superbiam. Dii enim creati non sua veritate, sed Dei veri participatione sunt dii. Plus autem appetendo minus est, qui, dum sibi sufficere deligit, ab illo, qui ei vere sufficit, deficit. Illud itaque malum, quo, cum sibi homo placet, tamquam sit et ipse lumen, avertitur ab eo lumine, quod ei si placeat et ipse fit lumen --- illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc malum quod perpetratum est in aperto. Verum est enim quod scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor ct ante gloriam humiliatur. Illa prorsus rmna, quae fit in occulto, praecedit ruinam, quae fit in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. Quis enim exaltationem ruinam putat, cum iam ibi sit defectus, quo est relictus Excelsus? Quis autem ruinam esse non videat, quando fit mandati evidens atque indubitata transgressio? Propter hoc Deus illud prohibuit, quod cum eSet admissum, nulla defendi posset imaginatione iustitiae. Et audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestmmque peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi dispUcuit, quando flevit, quam sibi placuit, quando praesumpsit. Hoc dicit et sacer psalmus: Imple facies eorum ognomonia, et quaerent nomen tuum, Domine, id est, ut tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo suum.

De civitate Dei, Liber XIV, [XIV]

14. Entschuldigung vermehrte ihre Schuld.

Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: Serpens seduxit me, et manducavi, et ille dixit: Mulier, quam dedo sti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. Nusquam hic sonat petitio veniae, nusquam inploratio medicinae. Nam licet isti non sicut Cain quod commiserunt negent, adhuc tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit: superbia mulieris in serpentem, superbia viri in mulierem. Sed accusatio potius quam excusatio vera est, ubi mandati divini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non fecerunt, quia id mulier serpente suadente, vir muliere inpertiente commisit, quasi quicquam Deo, cui vel crederetur vel cederetur, anteponendum fuit.

De civitate Dei, Liber XIV, [XV]

15. Die Vergeltung des Ungehorsams

Quia ergo contemptus est Deus iubens, qui creaverat, qui ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus nec difficilibus oneraverat, sed uno brevissimo atque levissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculaverat, quo eam creaturam, cui libera servitus expediret, se esse Dominum commonebat: iusta damnatio subsecuta est, talisque damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et qui sua superbia sibi placuerat, Dei iustitia sibi donaretur; nec sic, ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate, quam concupivit, duram miseramque ageret servitutem, mortuus spiritu volens et corpore moriturus invitus, desertor aeternae vitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte damnatus. Quisquis huius modi damnationem vel nimiam vel iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccanffi facilitas. Sicut enim Abrahae non inmerito magna oboedientia praedicatur, quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata: ita in paradiso tanto maior inoboedientia fuit, quanto id, quod praeceptum est, nullius difficultatis fuit. Et sicut oboedientia secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens usque ad mortem: ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior, quo factus est inoboediens usque ad mortem. Ubi enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a Creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et tanto tenente supplicio?

Denique, ut breviter dicatur, in illius peccati poena quid inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est? Nam quae hominis est alia miseria nisi adversus eum ipsum inoboedientia eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest velit? In paradiso enim etiamsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non volebat, et ideo poterat omnia quae volebat; nunc vero sicut in eius stirpe cognoscimus et divina scriptura testatur, homo vanitati simVis factus est. Quis enim enumerat, quam multa quae non potest velit, dum sibi ipse, id est voluntati eius ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat? Ipso namque invito et animus plerumque turbatur et caro dolet et veterescit et moritur, et quidquid aliud patimur, quod non pateremur inviti, si voluntati nostrae nostra natura omni modo atque ex omnibus partibus oboediret. At enim aliquid caro patitur, quo servire non sinitur. Quid interest unde, dum tamen per iustitiam dominantis Dei, cui subditi servire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non serviendo molesta sit, quamvis nos Deo non serviendo molesti nobis potuerimus esse, non illi? Neque enim sic ille nostro, ut nos servitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod recipimus, non illius poena quod fecimus. Dolores porro, qui dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. Quid enim caro per se ipsam sine anima vel dolet vel concupiscit? Sed quod concupiscere caro dicitur vel dolere, aut ipse homo est, sicut disseruimus, aut aliquid animae, quod carnis afficit passio, vel aspera, ut faciat dolorem, vel lenis, ut voluptatem. Sed dolor carnis tantum modo offensio est animae ex carne et quaedam ab eius passione dissensio, sicut animi dolor, quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae nobis nolentibus acciderunt. Sed tristitiam plerumque praecedit metus, qui et ipse in anima est, non in carne. Dolorem autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui ante dolorem in carne sentiatur. Voluptatem vero praecedit appetitus quidam, qui sentitur in carne quasi cupiditas eius, sicut fames et sitis et ea, quae in genitalibus usitatius libido nominatur, cum hoc sit generale vocabulum omnis cupiditatis. Nam et ipsam iram nihil aliud esse quam ulciscendi libidinem veteres definierunt; quamms nonnumquam homo, ubi vindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis irascatur, et male scribentem stilum conlidat vel calamum frangat iratus. Verum et ista licet inrationabilior, tamen quaedam ulciscendi libido est, et nescio qua, ut ita dixerim, quasi umbra retribfitionis, ut qui male faciunt, mala patiantur. Est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae avaritia; est libido quomodocumque vincendi, quae peruicacia; est libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur. Sunt multae variaeque libidines, quarum nonnullae habent etiam vocabula propria, quaedam vero non habent. Quis enim facile dixerit, quid vocetur libido dominandi, quam tamen plurimum valere in tyrannorum animis etiam civilia bella testantur?

De civitate Dei, Liber XIV, [XVI]

16. Sinnliche Regungen nicht dem Willen unterworfen

Cum igitur sint multarum libidines rerum, tamen, cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur, non fere adsolet animo occurrere nisi illa, qua obscenae partes corporis excitantur. Haec autem sibi non solum totum corpus nec solum extrinsecus, verum etiam intrinsecus vindicat totumque commovet hominem animi simul affectu cum carnis appetitu coniuncto atque permixto, ut ea voluptas sequatur, qua maior in corporis voluptatibus nulla est; ita ut momento ipso temporis, quo ad eius pervenitur extremum, paene omnis acies et quasi vigilia cogitationis obruatur. Quis autem amicus sapientiae sanctorumque gaudiorum coniugalem agens vitam, sed, sicut apostolus monvit, sciens suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum, non mallet, si posset, sine hac libidine filios procreare, ut etiam in hoc serendae prolis officio sic eius menti ea, quae ad hoc opus creata sunt, quem ad modum cetera suis quaeque operibus distributa membra servirent, nutu voluntatis acta, non aestu libidinis incitata? Sed neque ipsi amatores huius voluptatis sive ad concubitus coniugales sive ad inmunditias flagitiorum cum voluerint commoventur; sed aliquando inportunus est ille motus poscente nullo, aliquando autem destituit inhiantem, et cum in animo concupiscentia ferueat, friget in corpore; atque ita mirum in modum non solum generandi voluntati, verum etiam lasciviendi libidini libido non servit, et cum tota plerumque menti cohibenti adversetur, nonnumquam et adversus se ipsa dividitur commotoque animo in commovendo corpore se ipsa non sequitur.

De civitate Dei, Liber XIV, [XVII]

17. Von der Nacktheit der ersten Menschen und dem Erwachen des Schamgefühls

Merito huius libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra, quae suo quodam, ut ita dixerim, iure, non omni modo ad arbitrium nostrum movet aut non movet, pudenda dicuntur, quod ante peccatum hominis non fuerunt. Nam sicut scriptum est: Nudi erant, et non confundebantur, non quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commovebat, nondum ad hominis inoboedientiam redarguendam sua inoboedientia caro quodam modo testimonium perhibebat. Neque enim caeci creati erant, ut inperitum vulgus opinatur; quando quidem et ille vidit animalia, quibus nomina inposuit, et de illa legitur: Vidit mulier quia bonum lignum in escam et quia placet oculis ad videndum. Patebant ergo oculi eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non adtenti, ut cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando membra eorum voluntati repugnare nesciebant. Qua gratia remota, ut poena reciproca inoboedientia plecteretur, extitit in motu corporis quaedam inpudens novitas, unde esset indecens nuditas, et fecit adtentos reddiditque confusos. Hinc est quod, postea quam mandatum Dei aperta transgressione violarunt, scriptum est de illis: Et aperti sunt oculi amborum et agnoverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. Aperti sunt, inquit, oculi amborum, non ad videndum, nam et antea videbant, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant et malum quo ceciderant. Unde et ipsum lignum, eo quod istam faceret dinoscentiam, si ad vescendum contra vetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur lignum sciendi boni et mali. Experta enim morbi molestia evidentior fit etiam iucunditas sanitatis. Cognoverunt ergo quia nudi erant, nudati scilicet ea gratia, qua fiebat ut nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante confunderet. Hoc itaque cognoverunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes et oboedientes non committerent, quod eos cogeret experiri infidelitas et inoboedientia quid nocet. Proinde confusi inoboedientia carnis suae, tamquam teste poena inoboedientiae suae, consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria, id est succinctoria genitalium. Nam quidam interpretes "succinctoria" posuerunt. Porro autem "campestria" Latinum quidem verbum est, sed ex eo dictum, quod iuvenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant; unde qui ita succincti sunt, campestratos vulgus appellat. Quod itaque adversus damnatam culpa inoboedientiae voluntatem libido inoboedienter movebat, verecundia pudenter tegebat. Ex hoc omnes gentes, quoniam ab illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda velare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis nudas habeant, sed cum earum tegimentis lavent. Per opacas quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur, unde gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per cetera membrorum carent.

De civitate Dei, Liber XIV, [XVIII]

18. Geschlechtsverkehr, auch in der Ehe, sucht Heimlichkeit.

Opus vero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana iudicia requiruntur, verum etiam in usu scortorum, quam terrena civitas licitam turpitudinem fecit, quamvis id agatur, quod eius civitatis nulla lex vindicat, devitat tamen publicum etiam permissa atque inpunita libido conspectum, et verecundia naturali habent provisum lupanaria ipsa secretum faciliusque potuit inpudicitia non habere vincla prohibitionis, quam inpudentia removere latibula illius foeditatis. Sed hanc etiam ipsi turpes turpitudinem vocant, cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent. Quid? concubitus coniugalis, qui secundum matrimonialium praescripta tabularum procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit? Nonne omnes famulos atque ipsos etiam paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittit foras, quam vel blandiri coniux coniugi incipiat? Et quoniam, sicut ait etiam quidam "Romani maximus auctor eloquii", omnia recte facta in luce se conlocari volunt, id est appetunt sciri: hoc recte factum sic appetit sciri, ut tamen erubescat videri. Quis enim nescit, ut filii procreentur, quid inter se coniuges agant? quando quidem ut id agatur, tanta celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes fieri permittuntur. Sic enim hoc recte factum ad sui notitiam lucem appetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Unde hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam quod pudeat comitetur ex poena?

De civitate Dei, Liber XIV, [XIX]

19. Zorn und Begehrlichkeit müssen von der Vernunft in Schranken gehalten werden.

Hinc est quod et illi philosophi, qui veritati proprius accesserunt, iram atque libidinem vitiosas animi partes esse confessi sunt, eo quod turbide atque inordinate moverentur ad ea etiam, quae sapientia perpetrari vetat, ac per hoc opus habere moderatrice mente atque ratione. Quam partem animi tertiam velut in arce quadam ad istas regendas perhibent conlocatam, ut illa imperante, istis servientibus possit in homine iustitia ex omni animi parte servari. Hae igitur partes, quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse vitiosas, ut eas ab his rebus, ad quas iniuste moventur, mens conpescendo et cohibendo refrenet ac revocet atque ad ea permittat, quae sapientiae lege concessa sunt (sicut iram ad exerendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae prolis officium) --- hae, inquam, partes in paradiso ante peccatum vitiosae non erant. Non enim contra rectam voluntatem ad aliquid movebantur, unde necesse esset eas rationis tamquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc ita moventur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie vivunt, alias facilius, alias difficibus, tamen cohibendo et repugnando modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor ex culpa. Quod autem irae opera aliarumque affectionum in quibusque dictis atque factis non sic abscondit verecundia, ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid causae est, nisi quia in ceteris membra corporis non ipsae affectiones, sed, cum eis consenserit, voluntas movet, quae in usu eorum omnino dominatur? Nam quisquis verbum emittit iratus vel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere, nisi lingua et manus iubente quodam modo voluntate moverentur; quae membra, etiam cum ira nulla est, moventur eadem voluntate. At vero genitales corporis partes ita libido suo iuri quodam modo mancipavit, ut moveri non valeant, si ipsa defuerit et nisi ipsa vel ultro vel excitata surrexerit. Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo devitat; magisque fert homo spectantium multitudinem, quando iniuste irascitur homini, quam vel unius aspectum, et quando iuste miscetur uxori.

De civitate Dei, Liber XIV, [XX]

20. Selbst die schamlosen Kyniker schämten sich.

Hoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non viderunt, proferentes contra humanam verecundiam quid aliud quam caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam? ut scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam ndn pudeat id agere nec in vico aut platea qualibet coniugalem concubitum devitare. Vicit tamen pudor naturalis opinionem huius erroris. Nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem futuram, si in hominum memoria insignior eius inpudentia figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque valuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error, ut homines canibus esse similes affectarent. Unde et illum vel illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium motus dedisse oculis hominum nescientium quid sub pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse illam peragi voluptatem. Ibi enim philosophi non erubescebant videri se velle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere. Et nunc videmus adhuc esse philosophos Cynicos; hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, vermm etiam clavam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc facere, quod si aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe conspuentium salivis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In eius quippe inoboedientia, quae genitalia corporis membra solis suis motibus subdidit et potestati voluntatis eripuit, satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato; a cuius nexu nullus eruitur, nisi id, quod cum omnes in uno essent, in communem perniciem perpetratum est et Dei iustitia vindicatum, Dei gratia in singmis expietur.

De civitate Dei, Liber XIV, [XXI]

21. Wie ist der paradiesische Ehesegen zu verstehen?

Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, impleturos fuisse quod in sua benedictione Deus dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram. Post peccatum quippe orta est haec libido; post peccatum ea " natma non inpudens amissa potestate, cui comus ex omni parte serviebat, sensit adtendit, erubuit operuit. Illa vero benedictio nuptiarum, ut coniugati crescerent et multiplicarentur et implerent terram, quamvis et in delinquentibus manserit, tamen antequam delinquerent data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam conubii, non ad poenam pertinere peccati. Sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc, quod experti sunt, id est per libiffinem, de qua videmus etiam ipsam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse gigni filios opinantur, alii scripturas divinas, ubi legitur post peccatum puduisse nuditatis et pudenda esse contecta, prorsus non accipientes, sed infideliter inridentes; alii vero quamvis eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est: Crescite et multiplicamini, non secundum carnalem fecunditatem volunt intellegi, quia et secundum animam legitur tale aliquid dictum: Multiplicabis me in anima mea in virtute, ut id, quod in genesi sequitur: Et implete terram et dominamini eius, terram intellegant carnem, quam praesentia sua implet anima eiusque maxime dominatur, cum in virtute multiplicatur; carnales autem fetus sine libidine, quae post peccatum exorta inspecta, confusa velata est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt, nec in paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est. Nam postea quam inde dimissi sunt, ad gignendos filios coierunt eosque genverunt.

De civitate Dei, Liber XIV, [XXII]

22. Einsetzung und Segnung der Ehe vor dem Sündenfall

Nos autem nullo modo dubitamus secundum benedictionem Dei crescere et multiplicari et implere terram donum esse nuptiarum, quas Deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando masculum et feminam, qui sexus evidens utique in carne est. Huic quippe operi Dei etiam benedictio ipsa subiuncta est. Nam cum scriptura dixisset: Masculum et feminam fecit eos, continuo subdidit: Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini et implete terram et dominamini eius, et cetera. Quae omnia quamquam non inconvenienter possint etiam ad intellectum spiritalem referri, masculum tamen et feminam non sicut simile aliquid etiam in homine uno intellegi potest, quia videlicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur; sed sicut evidentissime apparet in diversi sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando crescerent et multiplicarentur et implerent terram, magnae absurditatis est reluctari. Neque enim de spiritu qui imperat et carne quae obtemperat, aut deanimo rationali qui regit et inrationali cupiditate quae regitur, aut de virtute contemplativa quae excellit et de activa quae subditur, aut de intellectu mentis et sensu corporis, sed aperte de vinculo coniugali, quo invicem sibi uterque sexus obstringitur, Dominus interrogatus utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, quoniam propter duritiam cordis Israelitarum Moyses dari permisit libellum repudii, respondit atque ait: Non legistis, quia, qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos et dixit: Propter hoc dimittet humo patrem et matrem et, adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Certum est igitur masculum et feminam ita primitus institutos, ut nunc homines duos diversi sexus videmus et novimus, unum autem dici vel propter coniunctionem vel propter originem feminae, quae de masculi latere creata est. Nam et apostolus per hoc primum, quod Deo instituente praecessit, exemplum singulos quusque admonet, ut viri uxores suas diligant.

De civitate Dei, Liber XIV, [XXIII]

23. Auch ohne Sündenfall hätten sich die Menschen im Paradiese vermehrt, aber ohne unreine Begierde.

Quisquis autem dicit non fuisse coituros nec generaturos, nisi peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non possent: profecto ut non soli duo iusti homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus conplendae illi sufficit beatissimae civitati, tantus existeret, etsi nemo peccasset, quantus nunc per Dei gratiam de multitudine colfigitur peccatorum, quo usque filii saeculi huius generant et generantur.

Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent. Sed quo modo id fieri posset, nunc non est quo demonstretur exemplo. Nec ideo tamen incredibile debet videri etiam illud unum sine ista libidine voluntati potuisse servire, cui tot membra nunc serviunt. An vero manus et pedes movemus, cum volumus, ad ea, quae his membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta et in nobis et in aliis videmus, maxime in artificibus quorumque operum corporalium, ubi ad exercendam infirmiorem tardioremque naturam agilior accessit industria; et non credimus ad opus generationis filiorum, si libido non fuisset, quae peccato inoboedientiae retributa est, oboedienter hominibus ad voluntatis nutum similiter ut cetera potuisse illa membra servire? Nonne Cicero in libris de re publica, cum de imperiorum differentia disputaret et huius rei similitudinem ex natura hominis adsumeret, ut filiis dixit imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem; vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio coherceri? Et utique ordine naturali animus anteponitur corpori, et tamen ipse animus imperat corpori facilius quam sibi. Verum tamen haec libido, de qua nunc disserimus, eo magis erubescenda extitit, quod animus in ea nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat, nec omni modo corpori, ut pudenda membra voluntas potius quam libido commoveat; quod si ita esset, pudenda non essent. Nunc vero pudet animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore subiectum est. In aliis quippe affectionibus cum sibi resistit, ideo minus pudet, quia, cum a se ipso vincitur, ipse se vincit; etsi inordinate atque vitiose, quia ex his partibus, quae rationi subici debent, tamen a partibus suis ac per hoc, ut dictum est, a se ipso vincitur. Nam cum ordinate se animus vincit, ut inrationabiles motus eius menti rationique subdantur, si tamen et illa Deo subdita est, laudis atque virtutis est. Minus tamen pudet, cum sibi animus ex vitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod alterum ab illo est atque infra illum est et cuius sine illo natura non vivit, volenti iubentique non cedit.

Sed cum alia membra retinentur voluntatis imperio, sine quibus illa, quae contra voluntatem libidine concitantur, id quod appetunt implere non possunt, pudicitia custoditur, non amissa, sed non permissa delectatione peccati. Hunc renisum, hanc repugnantiam, hanc voluntatis et libidinis rixam vel certe ad voluntatis sufficientiam libidinis indigentiam procul dubio, nisi culpabilis inoboedientia poenali inoboedientia plecteretur, in paradiso nuptiae non haberent, sed voluntati membra, ut cetera, ita cuncta servirent. Ita genitale arvum vas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus, et quod modo de hac re nobis volentibus diligentius disputare verecundia resistit et compellit veniam honore praefato a pudicis auribus poscere, cur id fieret nulla causa esset, sed in omnia, quae de huius modi membris sensum cogitandis adtingerent, sine ullo timore obscenitatis liber senno ferretur, nec ipsa verba essent, quae vocarentur obscena, sed quidquid inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum loquimur corporis partibus. Quisquis ergo ad has litteras inpudicus accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet suae turpitudinis, non verba nostrae necessitatis; in quibus mihi facillime pudicus et religiosus lector vel auditor ignoscit, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum argumentantem. Legit enim haec sine offensione, qui non exhorret apostolum horrenda feminarum flagitia reprehendentem, quae inmutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, praecipue quia nos non damnabilem obscenitatem nunc, sicut ille, commemoramus atque reprehendimus, sed in explicandis, quantum possumus, humanae generationis effectibus verba tamen, sicut ille, obscena vitamus.

De civitate Dei, Liber XIV, [XXIV]

24. Im Paradiese auch die Zeugungsglieder dem Willen unterworfen.

Seminaret igitur prolem vir, susciperet femina genitalibus membris, quando id opus esset et quantum opus esset, voluntate motis, non libidine concitatis. Neque enim ea sola membra movemus ad nutum, quae conpactis articulata sunt ossibus, sicut manus et pedes et digitos, verum etiam illa, quae mollibus remissa sunt neruis, cum volumus, movemus agitando et porrigendo producimug et torquendo flectimus et constringendo duramus, sicut ea sunt, quae in ore ac facie, quantum potest, voluntas movet. Pulmones denique ipsi omnium, nisi medullarum, mollissimi viscerum et ob hoc antro pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remittendum vocemque emittendam seu modificandam, sicut folles fabrorum vel organorum, flantis, respirantis, loquentis, clamantis, cantantis serviunt voluntati. Omitto quod animalibus quibusdam naturaliter inditum est, ut tegmen, quo corpus omne vestitur, si quid in quocumque loco eius senserint abigendum, ibi tantum moveant, ubi sentiunt, nec solum insidentes muscas, verum etiam haerentes hastas cutis tremore discutiant. Numquid quia id non potest homo, ideo Creator quibus voluit animantibus donare non potuit? Sic ergo et ipse homo potuit oboedientiam etiam inferiorum habere membrorum, quam sua inoboedientia perdidit. Neque enim Deo difficile fuit sic illum condere, ut in eius carne etiam illud non nisi eius voluntate moveretur, quod nunc nisi libidine non movetur.

Nam et hominum quorundam naturas novimus multum ceteris dispares et ipsa raritate mirabiles nonnulla ut volunt de corpore facientium, quae alii nullo modo possunt et audita vix credunt. Sunt enim, qui et aures moveant vel singulas vel ambas simul. Sunt qui totam caesariem capite inmoto, quantum capilli occupant, deponunt ad frontem revocantque cum volunt. Sunt qui eorum quae voraverint incredibiliter plurima et varia paululum praecordiis contrectatis tamquam de sacculo quod placuerit integerrimum proferunt. Quidam voces avium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur atque exprimunt, ut, nisi videantur, discerni omnino non possint. Nonnulli ab imo sine paedore ullo ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut ex illa etiam parte cantare videantur. Ipse sum expertus sudare hominem solere, cum vellet. Notum est quosdam flere, cum volunt, atque ubertim lacrimas fundere. Iam illud multo est incredibilius, quod plerique fratres memoria recentissima experti sunt. Presbyter fuit quidam Restitutus nomine in paroecia Calamensis ecclesiae. Quando ei placebat (rogabatur autem ut hoc faceret ab eis, qui rem mirabilem coram scire cupiebant), ad imitatas quasi lamentantis cuiuslibet hominis voces ita se auferebat a sensibus et iacebat simillimus mortuo, ut non solum vellicantes atque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admotu sine ullo doloris sensu nisi postmodum ex vulnere; non autem obnitendo, sed non sentiendo non movere corpus eo probabatur, quod tamquam in defuncto nullus inveniebatur anhelitus; hominum tamen voces, si clarius loquerentur, tamquam de longinquo se audire postea referebat. Cum itaque corpus etiam nunc quibusdam, licet in came corruptibili hanc aerumnosam ducentibus vitam, ita in plerisque motionibus et affectionibus extra usitatum naturae modum mirabiliter serviat: quid causae est, ut non credamus ante inoboedientiae peccatum corruptionisque supplicium ad propagandam prolem sine ulla libidine sermre voluntati humanae humana membra potuisse? Donatus est itaque homo sibi, quia deseruit Deum placendo sibi, et non oboediens Deo non potuit oboedire nec sibi. Hinc evidentior miseria, qua homo non vivit ut vult. Nam si ut vellet viveret, beatum se putaret; sed nec sic tamen esset, si turpiter viveret.

De civitate Dei, Liber XIV, [XXV]

25.Gückseligkeit während des Erdenlebens unmöglich

Quamquam si diligentius adtendamus, nisi beatus non vivit ut vult, et nullus beatus nisi iustus. Sed etiam ipse iustus non vivet ut vult, nisi eo pervenerit, ubi mori falli offendi omnino non possit eique sit certum ita semper futurum. Hoc enim natura expetit, nec plene atque perfecte beata erit nisi adepta quod expetit. Nunc vero quis hominum potest ut vult vivere, quando ipsum vivere non est in potestate? Vivere enim vult, mori cogitur. Quo modo ergo vivit ut vult, qui non vivit quamdiu vult? Quod si mori voluerit, quo modo potest ut vult vivere, qui non vult vivere? Et si ideo mori velit, non quo nolit vivere, sed ut post mortem melius vivat: nondum ergo ut vult vivit, sed cum ad id quod vult moriendo pervenerit. Verum ecce vivat ut vult, quoniam sibi extorsit sibique imperavit non velle quod non potest, atque hoc velle quod potest (sicut ait Terentius:

Quoniam non potest id fieri quod vis.

Id velis quod possis): num ideo beatus est; quia patienter miser est? Beata quippe vita si non amatur, non habetur. Porro si amatur et habetur, ceteris omnibus rebus excellentius necesse est ametur, quoniam propter hanc amandum est quidquid aliud amatur. Porro si tantum amatur, quantum amari digna est (non enim beatus est, a quo ipsa beata vita fion amatur ut digna est): fieri non potest, ut eam, qui sic amat, non aeternam velit. Tunc igitur beata erit, quando aeterna erit.

De civitate Dei, Liber XIV, [XXVI]

26.Gück und Frieden im Paradiese

Vivebat itaque homo in paradiso sicut volebat, quamdiu hoc volebat quod Deus iusserat; vivebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus; vivebat sine ulla egestate, ita semper vivere habens in potestate. Cibus aderat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum vitae ne illum senecta dissolveret. Nihil corruptionis in corpore vel ex corpore ullas molestias ullis eius sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, sic in eius habitatore nulla ex cupiditate vel timore accidebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum. Gaudium verum perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, atque inter se coniugum fida ex honesto amore societas, concors mentis corporisque vigilia et mandati sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat invitum. In tanta facilitate rerum et felicitate hominum absit ut suspicemur non potuisse prolem seri sine libidinis morbo, sed eo voluntatis nutu moverentur membra illa quo cetera, et sine ardoris inlecebroso stimulo cum tranquillitate animi et corporis nulla corruptione int egritatis infunderetur gremio maritus uxoris. Neque enim quia experientia probari non potest, ideo credendum non est, quando illas corporis partes non ageret turbidus calor, sed spontanea potestas, sicut opus esset, adhiberet, ita tunc potuisse utero coniugis salva integritate feminei genitalis virile semen inmitti, sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe via posset illud inici, qua hoc potest eici. Ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis inpulsus feminea viscera relaxaret, sic ad fetandum et concipiendum non libidinis appetitus, sed voluntarius usus naturam utramque coniungeret. De rebus loquimur nunc pudendis et ideo, quamvis, antequam earum puderet, quales esse potuissent coniciamus ut possumus, tamen necesse est, ut nostra disputatio magis frenetur ea, quae nos revocat, verecundia, quam eloquentia, quae nobis parum suppetit, adiuvetur. Nam cum id quod dico nec ipsi experti fuerint, qui experiri potuerunt quoniam praeoccupante peccato exilium de paradiso ante meruerunt, quam sibi in opere serendae propaginis tranquillo arbitrio convenirentn, quo modo nunc, cum ista commemorantur, sensibus occunit humanis nisi experientia libidinis turbidae, non coniectma placidae voluntatis? Hinc est quod inpedit loquentem pudor, etsi non deficiat ratio cogitantem. Verum tamen omnipotenti Deo, summo ac summe bono creatori omnium naturarum, voluntatum autem bonarum adiutori et remuneratori, malarum autem relictori et damnatori, utrarumque ordinatori, non defuit utique consilium, quo certum numerum civium in sua sapientia praedestinatum etiam ex damnato genere humano suae civitatis impleret, non eos iam meritis, quando quidem universa massa tamquam in vitiata raffice damnata est, sed gratia discernens et liberatis non solum de ipsis, verum etiam de non liberatis, quid eis largiatur, ostendens. Non enim debita, sed gratuita bonitate tunc se quisque agnoscit erutum malis, cum ab eorum hominum consortio fit inmunis, cum quibus illi iuste esset poena communis. Cur ergo non crearet Deus, quos peccaturos esse praescivit, quando quidem in eis et ex eis, et quid eorum culpa mereretur, et quid sua gratia donaretur, posset ostendere, nec sub illo creatore ac dispositore perversa inordinatio delinquentium rectum perverteret ordinem rermm?

De civitate Dei, Liber XIV, [XXVII]

27. Der Fall der Engel und Menschen in Gottes Weltplan eingeordnet

Proinde peccatores, et angeli et homines, nihil agunt, quo inpediantur magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius, quoniam qui providenter atque omnipotenter sua cuique distribuit, non solum bonis, verum etiam malis bene uti novit. Ac per hoc propter meritum primae malae voluntatis ita damnato atque obdurato angelo malo, ut iam bonam voluntatem ulterius non haberet, bene utens Deus cur non permitteret, ut ab illo primus homo, qui rectus, hoc est bonae voluntatis, creatus fuerat, temptaretur? Quando quidem sic erat institutus, ut, si de adiutorio Dei fideret bonus homo, malum angelum vinceret; si autem creatorem atque adiutorem Deum superbe sibi placendo desereret, vinceretur; meritum bonum habens in adiuta divinitus voluntate recta, malum vero in deserente Deum voluntate perversa. Quia et ipsum fidere de adiutorio Dei non quidem posset sine adiutorio Dei, nec tamen ideo ab his divinae gratiae beneficiis sibi placendo recedere non habebat in potestate. Nam sicut in hac carne vivere sine adiumentis alimentorum in potestate non est, non autem in ea vivere in potestate est, quod faciunt qui se ipsos necant: ita bene vivere sine adiutorio Dei etiam in paradiso non erat in potestate; erat autem in potestate male vivere, sed beatitudine non permansura et poena iustissima secutura. Cum igitur huius futuri casus humani Deus non esset ignarus, cur eum non sineret invidi angeli malignitate temptari? nullo modo quidem quod vinceretur incertus, sed nihilo minus praescius quod ab eius semine adiuto sua gratia idem ipse diabolus fuerat sanctorum gloria maiore vincendus. Ita factum est, ut nec Deum aliquid futurorum lateret, nec praesciendo quemqua "peccare conpelleret et, quid interesset inter propriam cuiusque praesumptionem et suam tuitionem, angelicae et humanae rationali creaturae consequenti experientia demonstraret. Quis enim audeat credere aut dicere, ut neque angelus neque homo caderet, in Dei potestate non fuisse? Sed hoc eorum potestati maluit non auferre atque ita, et quantum mali eorum superbia et quantum boni sua gratia valeret, ostendere.

De civitate Dei, Liber XIV, [XXVIII]

28. Die beiden Staaten

Fecerunt itaque civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui. Denique

illa in se ipsa,

haec in Domino gloriatur.

Illa enim quaerit ab hominibus gloriam;

huic autem Deus, conscientiae testis, maxima est gloria.

Illa in gloria sua exaltat caput suum;

haec dicit Deo suo: Gloria mea et exaltans caput meum.

Illi in principibus eius vel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur;

in hac serviunt invicem in caritate et praepositi consulendo et subditi obtemperando.

Illa in suis potentibus diligit virtutem suam;

haec dicit Deo suo: Diligam te, Domine, virtus mea.

Ideoque in illa sapientes eius secundum hominem viventes aut corporis aut animi sui bona aut utriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere Deum, non ut Deum honoraverunt aut gratias egerunt, sed evanverunt in cogilationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes (id est dominante sibi superbia in sua sapientia sese extollentes) stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium (ad huiusce modi enim simulacra adoranda vel duces populorum vel sectatores fuerunt), et coluerunt atque servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula;

in hac autem nulla est hominis sapientia nisi pietas, qua recte colitur verus Deus, id expectans praemium in societate sanctorum non solum hominum, verum etiam angelorum, ut sit Deus omnia in omnibus.

Zweierlei Liebe begründet den irdischen und den Gottesstaat: Selbstliebe und Gottesliebe: Fecerunt itaque civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui. Denique illa in se ipsa, haec in Domino gloriatur.

 

Gegensätze des Gottestaates zum Menschenstaat:

Der Menschenstaat:

- illa in se ipsa (gloriatur

- Illa enim quaerit ab hominibus gloriam;

- Illa in gloria sua exaltat caput suum;

- Illi in principibus eius vel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur;

- Illa in suis potentibus diligit virtutem suam;

- Ideoque in illa sapientes eius secundum hominem viventes aut corporis aut animi sui bona aut utriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere Deum, non ut Deum honoraverunt aut gratias egerunt, sed evanverunt in cogilationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes (id est dominante sibi superbia in sua sapientia sese extollentes) stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium (ad huiusce modi enim simulacra adoranda vel duces populorum vel sectatores fuerunt), et coluerunt atque servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula;

Der Gottesstaat:

- haec in Domino gloriatur.

- huic autem Deus, conscientiae testis, maxima est gloria.

- haec dicit Deo suo: Gloria mea et exaltans caput meum.

- in hac serviunt invicem in caritate et praepositi consulendo et subditi obtemperando.

- haec dicit Deo suo: Diligam te, Domine, virtus mea.

- in hac autem nulla est hominis sapientia nisi pietas, qua recte colitur verus Deus, id expectans praemium in societate sanctorum non solum hominum, verum etiam angelorum, ut sit Deus omnia in omnibus.




Augustinus

Augustinus und das Kind am Meeresstrand,
Wallfahrtskirche Maria Sand in Herbolzheim (H.-J. G. 2007)



Liber XIV
Textbearbeitung, Zusammenfassungen: Hans-Jürgen Günther
Textüberschriften: nach der Übersetzung von W. Thimme
Letzte Aktualisierung: 03. Januar 2024
 
zurück

Zurück zur Hauptseite