Augustinus
Joos van Wassenhove, 1474


LIBER XV

Der Werdegang der beiden Staaten bis zur Sintflut

Augustinus, das Kind und das Geheimnis
der Trinität (Legende);
P.P. Rubens (1577-1640)
Einfluß der Frauen

De civitate Dei, Liber XV, [I]

1. Der Anfang der beiden Staaten. Kain und Abel

De felicitate paradisi vel de ipso paradiso et de vita ibi primorum hominum eorumque peccato atque supplicio multi multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandaverunt. Nos quoque secundum scripturas sanctas vel quod in eis legimus vel quod ex eis intellegere potuimus earum congruentes auctoritati de his rebus in superioribus libris diximus. Enucleatius autem si ista quaerantur, multiplices atque multimodas pariunt disputationes, quae pluribus intexendae sint voluminibus, quam hoc opus tempusque deposcit, quod non ita largum habemus, ut in omnibus, quae possunt requirere otiosi et scrupulosi, paratiores ad interrogandum quam capaciores ad intellegendum, nos oporteat inmorari. Arbitror tamen satis nos iam fecisse magnis et difficillimis quaestionibus de initio vel mundi vel animae vel ipsius generis humani,

quod in duo genera distribuimus, unum eorum, qui secundum hominem, alterum eorum, qui secundum Deum vivunt;

quas etiam mystice appellamus civitates duas, hoc est duas societates hominum, quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo, altera aeternum supplicium subire cum diabolo.

Sed iste finis est earum, de quo post loquendum est. Nunc autem quoniam de exortu earum sive in angelis, quorum numerus ignoratur a nobis, sive in duobus primis hominibus satis dictum est, iam mihi videtur earum adgrediendus excursus, ex quo illi duo generare coeperunt, donec homines generare cessabunt. Hoc enim universum tempus sive saeculum, in quo cedunt morientes succeduntque nascentes, istarum duarum civitatum, de quibus disputamus, excursus est.

Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum civitatem, posterior Abel, ad civitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit apostolus, experimur, quia non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale (unde unusquisque, quoniam ex damnata propagine exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus atque carnalis; quod si in Christum renascendo profecerit, post erit bonus et spiritalis): sic in universo genere humano, cum primum duae istae coeperunt nascendo atque moriendo procunere civitates, prior est natus civis huius saeculi, posterius autem isto peregrinus in saeculo et pertinens ad civitatem Dei, gratia praedestinatus gratia electus, gratia peregrinus deorsum gratia civis sursum. Nam quantum ad ipsum adtinet, ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota damnata; sed tamquam figulus Deus (hanc enim similitudinem non inpudenter, sed prudenter introducit apostolus) ex eadem massa fecit aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Prius autem factum est vas in contumeliam, post vero alterum in honorem, quia et in ipso uno, sicut iam dixi, homine prius est reprobum, unde necesse est incipiamus et ubi non est necesse ut remaneamus, posterius vero probum, quo proficientes veniamus et quo pervenientes maneamus. Proinde non quidem omnis homo malus erit bonus, nemo tamen erit bonus qui non erat malus; sed quanto quisque citius mutatur in melius, hoc in se facit nominari, quod adprehendit, celerius et posteriore cooperit vocabulum prius. Scriptum est itaque de Cain, quod condiderit civitatem; Abel autem tamquam peregrinus non condidit.

Superna est enim sanctorum civitas, quamvis hic pariat cives, in quibus peregrinatur, donec regni eius tempus adveniat, cum congregatura est omnes in suis corporibus resurgentes, quando eis promissum dabitur regnum, ubi cum suo principe rege saeculorum sine ullo temporis fine regnabunt.

Es gibt Menschen, die nach Menschengesetzen leben und die, welche nach Gottes Gesetzen leben. quod in duo genera distribuimus, unum eorum, qui secundum hominem, alterum eorum, qui secundum Deum vivunt;

Diese 2 Staaten, die auch menschliche Gemeinschaften sind, sind dazu bestimmt, entweder ewig mit Gott zu leben, oder beim Teufel ein ewiges Strafgericht zu erleiden. quas etiam mystice appellamus civitates duas, hoc est duas societates hominum, quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo, altera aeternum supplicium subire cum diabolo.

Kain ist der Begründer des Menschenstaates, Abel der des Gottesstaates. Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum civitatem, posterior Abel, ad civitatem Dei.

Der Menschenstaat Kains war zuerst da. Abel als Fremdling/Pilger gründete keinen. Scriptum est itaque de Cain, quod condiderit civitatem; Abel autem tamquam peregrinus non condidit.

Der Staat der Heiligen ist droben, wenn er auch hinieden Bürger erzeugt, in denen er dahinpilgert, bis die Zeit seines Reiches kommt. Superna est enim sanctorum civitas, quamvis hic pariat cives, in quibus peregrinatur, donec regni eius tempus adveniat,

De civitate Dei, Liber XV, [II]

2. Jerusalem, das Vorbild des Gottesstaates, vorgebildet in der Hagar

Umbra sane quaedam civitatis huius et imago prophetica ei significandae potius quam praesentandae servivit in terris, quo eam tempore demonstrari oportebat, et dicta est etiam ipsa civitas sancta merito significantis imaginis, non expressae, sicut futura est, veritatis. De hac imagine serviente et de illa, quam significat, libera civitate sic apostolus ad Galatas loquitur: Dicite mihi, inquit, sub lege volentes esse legem non audistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed ille quidem, qui de ancilla, secundum carnem natus est, qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quod est Agar; Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem, servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit. Haec forma intellegendi de apostolica auctoritate descendens locum nobis aperit, quem ad modum scripturas duorum testamentorum, veteris et novi, accipere debeamus. Pars enim quaedam terrenae civitatis imago caelestis civitatis effecta est, non se significando, sed alteram, et ideo serviens. Non enim propter se ipsam, sed propter aliam significandam est instituta, et praecedente alia significatione et ipsa praefigurans praefigurata est. Namque Agar ancilla Sarrae eiusque filius imago quaedam huius imaginis fuit; et quoniam transiturae erant umbrae luce veniente, ideo dixit libera Sarra, quae significabat liberam civitatem, cui rursus alio modo significandae etiam illa umbra serviebat: Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, quod ait apostolus: Cum filio liberae. Invenimus ergo in terrena civitate duas formas, unam suam praesentiam demonstrantem, alteram caelesti civitati significandae sua praesentia servientem. Parit autem cives terrenae civitatis peccato vitiata natura, caelestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia; unde illa vocantur vasa irae, ista vasa misericordiae. Significatum est hoc etiam in duobus filiis Abrahae, quod unus de ancilla, quae dicebatur Agar, secundum carnem natus est Ismael, alter est autem de Sarra libera secundum repromissionem natus Isaac. Uterque quidem de semine Abrahae; sed illum genuit demonstrans consuetudo naturam, illum vero dedit promissio significans gratiam; ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur.

Unterscheidung zwischen dem irdischen und dem himmlischen Jerusalem

Die durch Sünde verderbte Natur gebiert Bürger des Erdenstaates. Die Gnade gebiert die Bürger des himmlischen Staates. Parit autem cives terrenae civitatis peccato vitiata natura, caelestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia;

De civitate Dei, Liber XV, [III]

3. Isaak als Sinnbild der Gnadenkinder

Sarra quippe sterilis erat et desperatione prolis saltem de ancilla sua concupiscens habere, quod de se ipsa non se posse cernebat, dedit eam fetandam viro, de quo parere voluerat nec potuerat. Exegit itaque etiam sic debitum de marito utens iure suo in utero alieno. Natus est ergo Ismael, sicut nascuntur homines, permixtione sexus utriusque, usitata lege naturae. Ideo dictum est: Secundum carnem; non quod ista beneficia Dei non sint aut non illa operetur Deus, cuius opifex sapientia adtingit, sicut scriptum est, a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter; sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus gratis gratia largiretur, sic oportuit dari filium, quem ad modum naturae non debebatur excursibus. Negat enim natura iam filios tali commixtioni maris et feminae, qualis esse poterat Abrahae et Sarrae in illa iam aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit. Quod ergo naturae sic affectae fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura generis humani peccato vitiata ac per hoc iure damnata nihil verae felicitatis in posterum merebatur. Recte igitur significat Isaac, per repromissionem natus, filios gratiae, cives civitatis liberae, socios pacis aeternae, ubi sit non amor propriae ac privatae quodam modo voluntatis, sed communi eodemque inmutabili bono gaudens atque ex multis unum cor faciens, id est perfecte concors oboedientia caritatis.

De civitate Dei, Liber XV, [IV]

4. Der irdisch gesinnte Staat in Kampf und Frieden

Terrena porro civitas, quae sempiterna non erit (neque enim, cum extremo supplicio damnata fuerit, iam civitas erit), hic habet bonum suum, cuius societate laetatur, qualis esse de talibus laetitia rebus potest.

Et quoniam non est tale bonum, ut nullas angustias faciat amatoribus suis, ideo civitas ista adversus se ipsam plerumque dividitur litigando, bellando atque pugnando et aut mortiferas aut certe mortales victorias requirendo. Nam ex quacumque sui parte adversus alteram sui partem bellando surrexerit, quaerit esse victrix gentium, cum sit captiva vitiorum; et si quidem, cum vicerit, superbius extollitur, etiam mortifera; si vero condicionem cogitans casusque communes magis quae accidere possunt adversis angitur, quam eis quae provenerunt secundis rebus inflatur, tantummodo mortalis est ista victoria. Neque enim semper dominari poterit permanendo eis, quos potuerit subiugare vincendo. Non autem recte dicitur ea bona non esse, quae concupiscit haec civitas, quando est et ipsa in suo humano genere melior. Concupiscit enim terrenam quandam pro rebus infimis pacem; ad eam namque desiderat pervenire bellando; quoniam si vicerit et qui resistat non fuerit, pax erit, quam non habebant partes in vicem adversantes et pro his rebus, quas simul habere non poterant, infelici egestate certantes. Hanc pacem requirunt laboriosa bella, hanc adipiscitur quae putatur gloriosa victoria. Quando autem vincunt qui causa iustiore pugnabant, quis dubitet gratulandam esse victoriam et provenisse optabilem pacem? Haec bona sunt et sine dubio Dei dona sunt. Sed si neglectis melioribus, quae ad supernam pertinent civitatem, ubi erit victoria in aeterna et summa pace secura, bona ista sic concupiscuntur, ut vel sola esse credantur vel his, quae meliora creduntur, amplius diligantur: necesse est miseria consequatur et quae inerat augeatur.

Der irdische Staat ist nicht ewig. Er endet beim letzten Gericht. Terrena porro civitas, quae sempiterna non erit (neque enim, cum extremo supplicio damnata fuerit, iam civitas erit), hic habet bonum suum, cuius societate laetatur, qualis esse de talibus laetitia rebus potest.

Der relative Friede dieses Staates findet in den kurzen Zeiten zwischen Kriegen und Streitereien statt. Et quoniam non est tale bonum, ut nullas angustias faciat amatoribus suis, ideo civitas ista adversus se ipsam plerumque dividitur litigando, bellando atque pugnando et aut mortiferas aut certe mortales victorias requirendo.

De civitate Dei, Liber XV, [V]

5. Kain und Abel, Romulus und Remus

Primus itaque fuit terrenae civitatis conditor fratricida; nam suum fratrem civem civitatis aeternae in hac terra peregrinantem invidentia victus occidit. Unde mirandum non est, quod tanto post in ea civitate condenda, quae fuerat huius terrenae civitatis, de qua loquimur, caput futura et tam multis gentibus regnatura, huic primo exemplo et, ut Graeci appellant, arcetupws quaedam sui generis imago respondit. Nam et illic, sicut ipsum facinus quidam poeta commemoravit illorum, Fraterno primi maduerunt sanguine muri.

Sic enim condita est Roma, quando occisum Remum a fratre Romulo Romana testatur historia; nisi quod isti terrenae civitatis ambo cives erant. Ambo gloriam de Romanae rei publicae institutione quaerebant; sed ambo eam tantam, quantam si unus esset, habere non poterant. Qui enim volebat dominando gloriari, minus utique dominaretur, si eius potestas vivo consorte minveretur. Ut ergo totam dominationem haberet unus, ablatus est socius, et scelere crevit in peius, quod innocentia minus esset et melius. Hi autem fratres Cain et Abel non habebant ambo inter se similem rerum terrenarum cupiditatem, nec in hoc alter alteri invidit, quod eius dominatus fieret angustior, qui alterum occidit, si ambo dominarentur (Abel quippe non quaerebat dominationem in ea civitate, quae condebatur a fratre), sed invidentia illa diabolica, qua invident bonis mali, nulla alia causa, nisi quia illi boni sunt, illi mali. Nullo enim modo fit minor accedente seu permanente consorte possessio bonitatis, immo possessio bonitas, quam tanto latius, quanto concordius individua sociorum possidet caritas. Non habebit denique istam possessionem, qui eam noluerit habere communem, et tanto eam reperiet ampliorem, quanto amplius ibi potuerit amare consortem. Illud igitur, quod inter Remum et Romulum exortum est, quem ad modum adversus se ipsam terrena civitas dividatur, ostendit; quod autem inter Cain et Abel, inter duas ipsas civitates, Dei et hominum, inimicitias demonstravit. Pugnant ergo inter se mali et mali; item pugnant inter se mali et boni: boni vero et boni, si perfecti sunt, inter se pugnare non possunt. Proficientes autem nondumque perfecti ita possunt, ut bonus quisque ex ea parte pugnet contra alterum, qua etiam contra semet ipsum; et in uno quippe homine caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Concupiscentia ergo spiritalis contra alterius potest pugnare carnalem vel concupiscentia carnalis contra alterius spiritalem, sicut inter se pugnant boni et mali; vel certe ipsae concupiscentiae carnales inter se duorum bonorum, nondum utique perfectorum, sicut inter se pugnant mali et mali, donec eorum, qui curantur, ad ultimam victoriam sanitas perducatur.

Brudermord stand bei der Gründung des Kain-Staates sowie bei der Gründung des Römerreiches am Anfang. Primus itaque fuit terrenae civitatis conditor fratricida; nam suum fratrem civem civitatis aeternae in hac terra peregrinantem invidentia victus occidit.

Unde mirandum non est, quod tanto post in ea civitate condenda, quae fuerat huius terrenae civitatis, de qua loquimur, caput futura et tam multis gentibus regnatura, huic primo exemplo et, ut Graeci appellant, arcetupws quaedam sui generis imago respondit. Nam et illic, sicut ipsum facinus quidam poeta commemoravit illorum, Fraterno primi maduerunt sanguine muri.

De civitate Dei, Liber XV, [VI]

6. Die Heilung der den Fortschreitenden noch anhaftenden Gebrechen

Languor est quippe iste, id est illa inoboedientia, de qua in libro quarto decimo disseruimus, primae inoboedientiae supplicium, et ideo non natura, sed vitium; propter quod dicitur proficientibus bonis et ex fide in hac peregrinatione viventibus: In vicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi; item alibi dicitur: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes; videte ne quis malum pro malo alicui reddat; item alio loco: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris; et alibi: Sol non occidat super iracundiam vestram; et in evangelio: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. item de peccatis, in quibus multorum cavetur offensio, apostolus dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. Propter hoc et de venia in vicem danda multa praecipiuntur et magna cura propter tenendam pacem, sine qua nemo poterit videre Deum; ubi ille terror, quando iubetur servus decem milium talentorum reddere debita, quae illi fuerant relaxata, quoniam debitum denariorum centum conservo suo non relaxavit; qua similitudine proposita Dominus Iesus adiecit atque ait: Sic et vobis faciet Pater vester caelestis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Hoc modo curantur cives civitatis Dei in hac terra peregrinantes et paci supernae patriae suspirantes. Spiritus autem sanctus operatur intrinsecus, ut valeat aliquid medicina, quae adhibetur extrinsecus. Alioquin etiamsi Deus ipse utens creatura sibi subdita in aliqua specie humana sensus adloquatur humanos, sive istos corporis sive illos, quos istis simillimos habemus in somnis, nec interiore gratia mentem regat atque agat, nihil prodest homini omnis praedicatio veritatis. Facit autem hoc Deus a vasis misericordiae irae vasa discernens, dispensatione qua ipse novit multum occulta, sed tamen iusta. Ipso quippe adiuvante mirabilibus et latentibus modis, cum peccatum quod habitat in membris nostris, quae potius iam poena peccati est, sicut apostolus praecipit, non regnat in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec ei membra nostra velut iniquitatis arma exhibemus, convertitur ad mentem non sibi ad mala, Deo regente, consentientem et eam regentem tranquillius nunc habebit, postea sanitate perfecta atque inmortalitate percepta homo sine ullo peccato in aeterna pace regnabit.

De civitate Dei, Liber XV, [VII]

7. Gottes Warnung und Kains Verstocktheit

Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum Deus locutus esset ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam velut eorum socius forma congrua loquebatur, quid ei profuit? Nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post verbum divinae admonitionis implevit? Nam cum sacrificia discrevisset amborum, in illius respiciens, huius despiciens, quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo adtestante visibili, et hoc ideo fecisset Deus, quia mala erant opera huius, fratris vero eius bona: contristatus est Cain valde et concidit facies eius. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus ad Cain: Quare tristis factus es et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Quiesce; ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius. In hac admonitione vel monitu, quem Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? quia non elucet cur vel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum divinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quippe offertur sacrificium, cum offertur Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, dum non discernuntur recte vel loca vel tempora vel res ipsae quae offeruntur vel qui offert et cui offertur vel hi, quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem hic discretionem intellegamus; sive cum offertur, ubi non oportet aut quod non ibi, sed alibi oportet, sive cum offertur, quando non oportet aut quod non tunc, sed alias oportet, sive cum offertur, quod nusquam et num quam penitus debuit, sive cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo, quam sunt ea, quae offert Deo, sive eius rei, quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. In quo autem horum Deo displicuerit Cain, facile non potest inveniri. Sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: Non sicut Cain, inquit, ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? Quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta: datur intellegi propterea Deum non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male dividebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem se ipsum. Quod omnes faciunt, qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem, id est non recto, sed perverso corde viventes, offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis. Et hoc est terrenae proprium civitatis, Deum vel deos colere, quibus adiuvantibus regnet in victoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur mundo, ut fruantur Deo; mali autem contra, ut fruantur mundo, uti volunt Deo; qui tamen eum vel esse vel res humanas curare iam credidit. Sunt enim multo deteriores, qui ne hoc quidem credunt. Cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium, nec super suum respexerat Deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari. Sed contristatus est et concidit facies eius. Hoc peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. Hoc quippe arguendo interrogavit dicens: Quare contristatus es, et quare concidit facies tua? Quia enim fratri invidebat, Deus videbat et hoc arguebat. Nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum, utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se Deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae Deo placuit, cum in sacrificium eius aspexit. Sed rationem reddens Deus, cur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater inmerito displiceret, cum esset iniustus non recte dividendo, hoc est non recte vivendo, et indignus cuius adprobaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit.

Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: Quiesce, inquit; ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius. Numquid fratris? Absit. Cuius igitur, nisi peccati? Dixerat enim: Peccasti, tum deinde addidit: Quiesce; ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius. Potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conversionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec est enim salubris paenitentiae medicina et veniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: Ad te enim conversio eius, non subaudiatur "erit", sed "sit"; praecipientis videlicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi serviet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. Sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, in cuius carnis fructibus et invidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium: bene subauditur "erit", id est: Ad te enim conversio eius erit, et tu dominaberis illius. Cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (quam partem animi etiam philosophi dicunt esse vitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione cohibere); --- cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: Nec exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato, ad mentem domita et victa convertitur, ut subditae ratio dominetur. Hoc praecepit Deus huic, qui facibus invidiae inflammabatur in fratrem et, quem debuerat imitari, cupiebat auferri. Quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. Ad te enim conversio eius, dum non adiuvatur relaxando, sed quiescendo frenatur; et tu dominaberis illius, ut, cum forinsecus non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et benevolentis adsuescat etiam intrinsecus non moveri. Dictum est tale aliquid in eodem divino libro et de muliere, quando post peccatum Deo interrogante atque iudicante damnationis sententias acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset et: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum, et in tristitiis paries filios, deinde addidit: Et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Quod dictum est ad Cain de peccato vel de vitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de peccatrice femina; ubi intellegendum est virum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. Propter quod dicit apostolus: Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit. Sananda sunt enim haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. Sed illud Dei praeceptum Cain sicut praevaricator accepit. Invalescente quippe invidentiae vitio fratrem insidiatus occidit. Talis erat terrenae conditor civitatis. Quo modo autem significaverit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est pastor ovium hominum, quem pastor ovium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere, et quaedam hinc adversus Faustum Manichaeum dixisse me recolo.

De civitate Dei, Liber XV, [VIII]

8. Kain als Städtegründer

Nunc autem defendenda mihi videtur historia, ne sit scriptura incredibilis, quae dicit aedificatam ab uno homine civitatem eo tempore, quo non plus quam viri quattuor vel potius tres, postea quam fratrem frater occidit, fuisse videntur: in terra, id est primus homo pater omnium et ipse Cain et eius filius Enoch, ex cuius nomine ipsa civitas nuncupata est. Sed hoc quos movet, parum considerant non omnes homines, qui tunc esse potuerunt, scriptorem sacrae huius historiae necesse habuisse nominare, sed eos solos, quos operis suscepti ratio postulabat. Propositum quippe scriptoris illius fuit, per quem sanctus Spiritus id agebat, per successiones certarum generationum ex uno homine propagatarum pervenire ad Abraham ac deinde ex eius semine ad populum Dei, in quo distincto a ceteris gentibus praefigurarentur et praenuntiarentur omnia, quae de civitate, cuius aeternum erit regnum, et de rege eius eodemque conditore Christo in Spiritu praevidebantur esse ventura; ita ut nec de altera societate hominum taceretur, quam terrenam dicimus civitatem, quantum ei commemorandae satis esset, ut civitas Dei etiam suae adversariae conparatione clarescat. Cum igitur scriptura divina, ubi et numerum annorum, quos illi homines vixerunt, commemorat, ita concludat, ut dicat de illo, de quo loquebatur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies illius vel illius quos vixit anni tot, et mortuus est: numquid quia eosdem filios et filias non nominat, ideo intellegere non debemus per tam multos annos, quibus tunc in saeculi huius prima aetate vivebant, nasci potuisse plurimos homines, quorum coetibus condi possent etiam plurimae civitates? Sed pertinuit ad Deum, quo ista inspirante conscripta sunt, has duas societates suis diversis generationibus primitus digerere atque distinguere, ut seorsum hominum, hoc est secundum hominem viventium, seorsum autem filiorum Dei, id est hominum secundum Deum viventium, generationes contexerentur usque diluvium, ubi ambarum societatum discretio concretioque narratur; discretio quidem, quod ambarum separatim generationes commemorantur, unius fratricidae Cain, alterius autem qui vocabatur Seth; natus quippe fuerat et ipse de Adam pro illo, quem frater occidit; concretio autem, quia bonis in deterius declinantibus tales universi facti fuerant, ut diluvio delerentur; excepto uno iusto, cui nomen erat Noe, et eius coniuge et tribus filiis totidemque nuribus, qui homines octo ex illa omnium vastatione mortalium per arcam evadere meruerunt.

Quod igitur scriptum est: Et cognovit Cain uxorem suam, et concipiens peperit Enoch; et erat aedificans civitatem in nomine filii sui Enoch: non est quidem consequens, ut istum primum filium genvisse credatur. Neque enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est cognovisse uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo miscuisset. Nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum hoc dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogenitum videtur habuisse; verum etiam posterius eadem scriptura: Cognovit, inquit, Adam Evam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et nominavit nomen illius Seth. Unde intellegitur ita solere illam scripturam loqui, quamvis non semper cum in ea legitur factos hominum fuisse conceptus, non tamen solum cum primum sibi sexus uterque miscetur. Nec illud necessario est argumento, ut primogenitum patri existimemus Enoch, quod eius nomine illa civitas nuncupata est. Non enim ab re est, ut propter aliquam causam, cum et alios haberet, diligeret eum pater ceteris amplius. Neque enim et Iudas primogenitus fuit, a quo Iudaea cognominata est et Iudaei. Sed etiamsi conditori civitatis illius iste filius primus est natus, non ideo putandum est tunc a patre conditae civitati nomen eius inpositum, quando natus est, quia nec constitui tunc ab uno poterat civitas, quae nihil est aliud quam hominum multitudo aliquo societatis vinculo conligata; sed cum illius hominis familia tanta numerositate cresceret, ut haberet iam populi quantitatem, tunc potuit utique fieri, ut et constitueret et nomen primogeniti sui constitutae inponeret civitati. Tam longa quippe vita illorum hominum fuit, ut illic memoratorum, quorum et anni taciti non sunt, qui vixit minimum ante diluvium, ad septingentos quinquaginta tres perveniret. Nam plures nongentos annos etiam transierunt, quamvis nemo ad mille pervenerit. Quis itaque dubitaverit per unius hominis aetatem tantum multiplicari potuisse genus humanum, ut esset unde constituerentur non una, sed plurimae civitates? Quod ex hoc conici facillime potest, quia ex uno Abraham non multo amplius quadringentis annis numerositas Hebraeae gentis tanta procreata est, ut in exitu eiusdem populi ex Aegypto sescenta hominum milia fuisse referantur bellicae iuventutis; ut omittamus gentem Idumaeorum non pertinentem ad populum Israel, quam genuit frater eius Esau, nepos Abrahae, et alias natas ex semine ipsius Abrahae non per Sarram coniugem procreato.

Nach der Ermordung Abels wird Seth von Adam und Eva gezeugt. discretio quidem, quod ambarum separatim generationes commemorantur, unius fratricidae Cain, alterius autem qui vocabatur Seth; natus quippe fuerat et ipse de Adam pro illo, quem frater occidit;

De civitate Dei, Liber XV, [IX]

9. Von Alter und Leibesgröße der vorsintflutlichen Menschen

Quam ob rem nullus prudens rerum existimator dubitaverit Cain non solum aliquam, verum etiam magnam potuisse condere civitatem, quando in tam longum tempus protendebatur vita mortalium; nisi forte infidelium quispiam ex ipsa numerositate annorum nobis ingerat quaestionem, qua vixisse tunc homines scriptum est in auctoritatibus nostris, et hoc neget esse credendum. Ita quippe non credunt etiam magnitudines corporum longe ampliores tunc fuisse quam nunc sunt. Unde et nobilissimus eorum poeta Vergilius de ingenti lapide, quem in agrorum limite infixum vir fortis illorum temporum pugnans et rapuit et cucurrit et intorsit et misit:

Vix illum (inquit) lecti bis sex ceruice subirent,

Qualia nunc hominum producit corpora tellus, significans maiora tunc corpora producere solere tellurem. Quanto magis igitur temporibus recentioribus mundi ante illud nobile diffamatumque diluvium! Sed de corporum magnitudine plerumque incredulos nudata per vetustatem sive per vim fluminum variosque casus sepulcra convincunt, ubi apparuerunt vel unde ceciderunt incredibilis magnitudinis ossa mortuorum. Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi litore molarem hominis dentem tam ingentem, ut, si in nostrorum dentium modulos minutatim concideretur, centum nobis videretur facere potuisse. Sed illum gigantis alicuius fuisse crediderim. Nam praeter quod erant omnium multo quam nostra maiora tunc corpora, gigantes longe ceteris anteibant; sicut aliis deinde nostrisque temporibus rara quidem, sed numquam ferme defuerunt, quae modum aliorum plurimum excederent. Plinius Secundus, doctissimus homo, quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora corpora naturam ferre testatur; quod etiam Homerum commemorat saepe carmine fuisse conquestum, non haec velut poetica figmenta deridens, sed in historicam fidem tamquam miraculorum naturalium scriptor adsumens. Verum, ut dixi, antiquorum magnitudines corporum inventa plerumque ossa, quoniam diuturna sunt, etiam multo posterioribus saeculis produnt. Annorum autem numerositas cuiusque hominis, quae temporibus illis fuit, nullis nunc talibus documentis venire in experimentum potest. Nec tamen ideo fides sacrae huic historiae deroganda est, cuius tanto inpudentius narrata non credimus, quanto impleri certius praenuntiata conspicimus. Dicit tamen etiam idem Plinius esse adhuc gentem, ubi ducentos annos vivitur. Si ergo humanarum vitarum diuturnitates, quas experti non sumus, hodie habere creduntur incognita nobis loca, cur non habuisse credantur et tempora? An vero credibile est alicubi esse quod hic non est, et incredibile est aliquando fuisse quod nunc non est?

De civitate Dei, Liber XV, [X]

10. Textunterschiede der hebräischen und lateinischen Bibelhandschriften betreffs des Alters der Uruäter

Quocirca etsi inter Hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla videtur esse distantia, quod ignoro qua ratione sit factum: non tamen tanta est, ut illos homines tam longaevos fuisse dissentiant. Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium, qui est appellatus Seth, ducentos triginta vixisse annos reperitur in codicibus nostris, in Hebraeis autem centum triginta perhibetur; sed postea quam eum genuit, septingentos vixisse legitur in nostris, octingentos vero in illis; atque ita in utrisque universitatis summa concordat. Ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur, qui gigni commemoratur, minus vixisse apud Hebraeos pater eius invenitur centum annos; sed postea quam est genitus idem ipse, centum minus quam in Hebraeis inveniuntur in nostris; atque ita et hinc et inde numeri universitas consonat. In sexta autem generatione nusquam utrique codices discrepant. In septima vero, ubi ille qui natus est Enoch non mortuus, sed quod Deo placuerit translatus esse narratur, eadem dissonantia est, quae in superioribus quinque de centum annis antequam gigneret eum, qui ibi commemoratus est, filium, atque in summa similis consonantia. Vixit enim annos, antequam transferretur, secundum utrosque codices trecentos sexaginta quinque. Octava generatio habet quidem nonnullam diversitatem, sed minorem ac dissimilem ceteris. Mathusalam quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum, qui in ipso ordine sequitur, secundum Hebraeos non centum minus, sed viginti amplius vixit annos; qui rursus in nostris, postea quam eum genuit, reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa universi numeri occurrit. In sola nona generatione, id est in annis Lamech, filii Mathusalae, patris autem Noe, summa universitatis discrepat, sed non plurimum. Viginti enim et quattuor annos plus vixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus invenitur. Namque antequam gigneret filium, qui vocatus est Noe, sex minus habet in Hebraeis quam in nostris; postea vero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. Unde sex illis detractis restant viginti quattuor, ut dictum est.

De civitate Dei, Liber XV, [XI]

11. Methusalems Alter und die Sintflut

Per hanc autem discrepantiam Hebraeorum codicum atque nostrorum exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalam quattuordecim annos vixisse post diluvium conputatur, cum scriptura ex omnibus, qui in terra tunc fuerant, solos octo homines in arca exitium commemoret evasisse diluvii, in quibus Mathusalam non fuit. Secundum codices enim nostros Mathusalam priusquam gigneret illum, quem vocavit Lamech, vixit annos centum sexaginta septem; deinde ipse Lamech, antequam ex illo natus esset Noe, vixit annos centum octoginta octo, qui fiunt simul trecenti quinquaginta quinque; his adduntur sescenti Noe, quoto eius anno diluvium factum est: qui fiunt nongenti quinquaginta quinque, ex quo Mathusalam natus est, usque ad annum diluvii. Omnes autem anni vitae Mathusalam nongenti sexaginta novem conputantur, quia, cum vixisset annos centum sexaginta septem et genvisset filium, qui est appellatus Lamech, post eum genitum vixit annos octingentos duo; qui omnes, ut diximus, nongenti sexaginta novem fiunt. Unde detractis nongentis quinquaginta quinque ab ortu Mathusalae usque ad diluvium remanent quattuordecim, quibus vixisse creditur post diluvium. Propter quod eum nonnulli, etsi non in terra, ubi omnem carnem, quam vivere in aquis natura non sinit, constat fuisse deletam, cum patre suo qui translatus fuerat aliquantum fuisse atque ibi, donec diluvium praeteriret, vixisse arbitrantur, nolentes derogare fidem codicibus, quos in auctoritatem celebriorem suscepit ecclesia, et credentes Iudaeorum potius quam istos non habere quod verum est. Non enim admittunt, quod magis hic esse potuerit error interpretum, quam in ea lingua esse falsum, unde in nostram per Graecam scriptura ipsa translata est, sed inquiunt non esse credibile septuaginta interpretes, qui uno simul tempore unoque sensu interpretati sunt, errare potuisse aut ubi nihil eorum intererat voluisse mentiri; Iudaeos vero, dum nobis invident, quod lex et prophetae ad nos interpretando transierint, mutasse quaedam in codicibus suis, ut nostris minveretur auctoritas. Hanc opinionem vel suspicionem accipiat quisque ut putaverit; certum est tamen non vixisse Mathusalam post diluvium, sed eodem anno fuisse defunctum, si verum est quod de numero annorum in Hebraeis codicibus invenitur. De illis autem septuaginta interpretibus quid mihi videatur, suo loco diligentius inserendum est, cum ad ipsa tempora, quantum necessitas huius operis postulat, commemoranda adiuvante Domino venerimus. Praesenti enim sufficit quaestioni secundum utrosque codices tam longas habuisse vitas illius aevi homines, ut posset aetate unius, qui de duobus, quos solos terra tunc habuit, parentibus primus est natus, ad constituendam etiam civitatem multiplicari genus humanum.

De civitate Dei, Liber XV, [XII]

12. Über die Länge eines Jahres in der Patriarchenzeit

Neque enim ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter annos illis temporibus conputatos, id est tantae brevitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur. Quapropter, inquiunt, cum audierit quisque vel legerit nongentos annos quemque vixisse, debet intellegere nonaginta; decem quippe illi anni unus est noster et decem nostri centum illi fuerunt. Ac per hoc, ut putant, viginti trium annorum fuit Adam, quando genuit Seth, et ipse Seth viginti agebat et sex menses, quando ex illo natus est Enos, quos appellat scriptura ducentos et quinque annos; quoniam sicut isti suspicantur, quorum exponimus opinionem, unum annum, qualem nunc habemus, in decem partes illi dividebant et easdem partes annos vocabant; quarum partium habet una quadratum senarium, eo quod sex diebus Deus perfecerit opera sua, ut in septimo requiesceret (de qua re in libro undecimo, sicut potui, disputavi); sexiens autem seni, qui numerus quadratum senarium facit, triginta sex dies sunt; qui multiplicati deciens ad trecentos sexaginta perveniunt, id est duodecim menses lunares. Propter quinque dies enim reliquos, quibus solaris annus impletur, et diei quadrantem, propter quem quater ductum eo anno, quo bissextum vocant, unus dies adicitur, addebantur a veteribus postea dies, ut occurreret numerus annorum, quod dies Romani intercalares vocabant. Proinde etiam Enos, quem genuit Seth, decem et novem agebat annos, quando ex illo natus est filius eius Cainan, quos annos dicit scriptura centum nonaginta. Et deinceps per omnes generationes, in quibus hominum anni commemorantur ante diluvium, nullus fere in nostris codicibus invenitur, qui, cum esset centum annorum vel infra vel etiam centum viginti aut non multo amplius, genverit filium; sed qui minima aetate genverunt, centum sexaginta, et quod excurrit, fuisse referuntur; quia nemo, inquiunt, decem annorum homo potest gignere filios, qui numerus centum appellabantur anni ab illis hominibus; sed in annis sedecim est matura pubertas et proli iam idonea procreandae, quos centum et sexaginta annos illa tempora nuncupabant. Ut autem aliter annum tunc fuisse conputatum non sit incredibile, adiciunt quod apud plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum quattuor mensum, Acarnanas sex mensum, Lavinios tredecim mensum. Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quendam vixisse centum quinquaginta duos, alium decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse vitam, alios trecentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sescentos, nonnullos ad octingentos etiam pervenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est. "Alii quippe, inquit, aestate determinabant annum et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus, sicut Arcades, inquit, quorum anni trimenstres fuerunt." Adiecit etiam aliquando Aegyptios, quorum parvos annos quaternorum mensum fuisse supra diximus, lunae fine limitasse annum. "Itaque apud eos, inquit, et singula milia annorum vixisse produntur."

His velut probabilibus argumentis quidam non destruentes fidem sacrae huius historiae, sed astruere nitentes, ne sit incredibile quod tam multos annos vixisse referuntur antiqui, persuaserunt sibi, nec se suadere inpudenter existimant, tam exiguum spatium temporis tunc annum vocatum, ut illi decem sint unus noster et decem nostri centum illorum. Hoc autem esse falsissimum documento evidentissimo ostenditur. Quod antequam faciam, non mihi tacendum videtur, quae credibilior possit esse suspicio. Poteramus certe hanc adseverationem ex Hebraeis codicibus redarguere atque convincere, ubi Adam non ducentorum triginta, sed centum triginta annorum fuisse reperitur, quando tertium genuit filium; qui anni si tredecim nostri sunt, procul dubio, primum quando genuit, undecim vel non multo amplius annorum fuit. Quis potest hac aetate generare usitata ista nobisque notissima lege naturae? Sed hunc omittamus, qui fortasse etiam quando creatus est potuit; non enim eum tam parvum, quam infantes nostri sunt, factum fuisse credibile est. Seth filius eius non ducentorum quinque, sicut nos legimus, sed centum quinque fuit, quando genuit Enos; ac per hoc secundum istos nondum habebat undecim annos aetatis. Quid dicam de Cainan eius filio, qui cum apud nos centum septuaginta reperiatur, apud Hebraeos septuaginta legitur fuisse, quando genuit Maleleel? Quis generat homo septennis, si tunc anni septuaginta nuncupabantur, qui septem fuerunt?

De civitate Dei, Liber XV, [XIII]

13. Das Alter der Patriarchen nach dem hebräischen und griechisch-lateinischen Bibeltext

Sed cum hoc dixero, continvo referetur illud Iudaeorum esse mendacium, de quo superius satis actum est; nam septuaginta interpretes laudabiliter celebratos viros non potuisse mentiri. Ubi si quaeram, quid sit credibilius, Iudaeorum gentem tam longe lateque diffusam in hoc conscribendum mendacium uno consilio conspirare potuisse et, dum aliis invident auctoritatem, sibi abstulisse veritatem, an septuaginta homines, qui etiam ipsi Iudaei erant, uno in loco positos, quoniam rex Aegyptius Ptolomaeus eos ad hoc opus asciverat, ipsam veritatem gentibus alienigenis invidisse et communicato istuc fecisse consilio: quis non videat quid proclivias faciliusque credatur? Sed absit ut prudens quispiam vel Iudaeos cuiuslibet perversitatis atque malitiae tantum potuisse credat in codicibus tam multis et tam longe lateque dispersis, vel septuaginta illos memorabiles viros hoc de invidenda gentibus veritate unum communicasse consilium. Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de bibliotheca Ptolomaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde descripto, unde iam latius emanaret; ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quaestione de vita Mathusalae non absurdum est suspicari, et in illo alio, ubi superantibus viginti quattuor annis summa non convenit. In his autem, in quibus continvatur ipsius mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium, qui ordini inseritur, alibi supersint centum anni, alibi desint; post genitum autem ubi deerant supersint, ubi supererant desint, ut summa conveniat; et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta, septima generatione invenitur: videtur habere quandam, si dici potest, error ipse constantiam nec casum redolet, sed industriam.

Itaque illa diversitas numerorum aliter se habentium in codicibus Graecis et Latinis, aliter in Hebraeis, ubi non est ista de centum annis prius additis et postea detractis per tot generationes continvata parilitas, nec malitiae Iudaeorum nec diligentiae vel prudentiae septuaginta interpretum, sed scriptoris tribuatur errori, qui de bibliotheca supradicti regis codicem describendum primus accepit. Nam etiam nunc, ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid, quod facile possit intellegi vel quod appareat utiliter disci, et neglegenter describuntur et neglegentius emendantur. Quis enim sibi existimet esse discendum, quot milia hominum tribus Israel singillatim habere potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur; et quotus quisque hominum est, cui profunditas utilitatis huius appareat? Hic vero, ubi per tot contextas generationes centum anni alibi adsunt, alibi desunt, et post natum, qui commemorandus fuerat, filium desunt ubi adfuerunt, adsunt ubi defuerunt, ut summa concordet, nimirum cum vellet persuadere, qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos vixisse antiquos, quod eos brevissimos nuncupabant, et hoc de maturitate pubertatis, qua idonea filii gignerentur, conaretur ostendere, atque ideo in illis centum annis decem nostros insinvandos putaret incredulis, ne homines tamdiu vixisse recipere in fidem nollent, addidit centum, ubi gignendis filiis habilem non invenit aetatem, eosdemque post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. Sic quippe voluit credibiles facere idonearum generandae proli convenientias aetatum, ut tamen numero non fraudaret universas aetates viventium singulorum. Quod autem id in sexta generatione non fecit, hoc ipsum est quod magis monet ideo illum fecisse, cum res, quam dicimus, postulavit, quia non fecit, ubi non postulavit. Invenit namque in eadem generatione apud Hebraeos vixisse Iared, antequam genvisset Enoch, centum sexaginta duos, qui secundum illam rationem brevium annorum fiunt anni sedecim et aliquid minus quam menses duo; quae iam aetas apta est ad gignendum, et ideo addere centum annos breves, ut nostri viginti sex fierent, necesse non fuit, nec post natum Enoch eos detrahere, quos non addiderat ante natum. Sic factum est ut hic nulla esset inter codices utrosque varietas.

Sed rursus movet, cur in octava generatione, antequam de Mathusalam nasceretur Lamech, cum apud Hebraeos legantur centum octoginta duo anni, viginti minus inveniuntur in codicibus nostris, ubi potius addi centum solent, et post genitum Lamech conplendam restituuntur ad summam, quae in codicibus utrisque non discrepat. Si enim centum septuaginta annos propter pubertatis maturitatem decem et septem volebat intellegi, sicut nihil addere, ita nihil detrahere iam debebat, quia invenerat aetatem idoneam generationi filiorum, propter quam in aliis centum illos annos, ubi eam non inveniebat, addebat. Hoc autem de viginti annis merito putaremus casu mendositatis accidere potuisse, nisi eos, sicut prius detraxerat, restituere postea curaret, ut summae conveniret integritas. An forte astutius factum existimandum est, ut illa, qua centum anni prius solent adici et postea detrahi, occultaretur industria, cum et illic, ubi necesse non fuerat, non quidem de centum annis, verum tamen de quantulocumque numero prius detracto, post reddito, tale aliquid fieret? Sed quomodolibet istuc accipiatur, sive credatur ita esse factum sive non credatur, sive postremo ita sive non ita sit: recte fieri nullo modo dubitaverim, ut, cum diversum aliquid in utrisque codicibus invenitur, quando quidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio. Nam in quibusdam etiam codicibus Graecis tribus et uno Latino et uno etiam Syro inter se consentientibus inventus est Mathusalam sex annis ante diluvium fuisse defunctus.

De civitate Dei, Liber XV, [XIV]

14. Die Jahre der Urzeit von gleicher Länge wie die unseren

Nunc iam videamus quonam modo evidenter possit ostendi, non tam breves, ut illi decem unus esset noster, sed tantae prolixitatis annos, quantae nunc habemus (quos utique circuitus conficit solis), in illorum hominum vita prolixissima conputatos. Sescentensimo nempe anno vitae Noe scriptum est factum esse diluvium. Cur ergo ibi legitur: Et aqua diluvii facta est super terram sescentensimo anno in vita Noe, secundi mensis, septima et vicensima mensis, si annus ille minimus, quales decem faciunt unum nostrum, triginta sex habebat dies? Tantillus quippe annus, si antiquo more hoc nomen accepit, aut non habet menses, aut mensis eius est triduum, ut habeat duodecim menses. Quo modo igitur hic dictum est: Sescentensimo anno, secundi mensis, septima et vicensima mensis, nisi quia tales, quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam quo pacto aliter vicensimo et septimo die secundi mensis diceretur coeptum esse diluvium? Deinde postea in fine diluvii ita legitur: Et sedit arca in mense septimo septima et vicensima mensis super montes Ararat. Aqua autem minvebatur usque ad undecimum mensem; in undecimo autem mense prima die mensis parverunt capita montium. Si igitur tales menses erant, tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses quippe illi triduani viginti et septem dies habere non poterant. Aut si pars tricensima tridui tunc appellabatur dies, ut omnia proportione minvantur: ergo nec toto quadriduo nostro factum est illud tam grande diluvium, quod memoratur factum quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem et vanitatem ferat? Proinde removeatur hic error, qui coniectura falsa ita vult astruere scripturarum nostrarum fidem, ut alibi destruat. Prorsus tantus etiam tunc dies fuit, quantus et nunc est, quem viginti quattuor horae diurno curriculo nocturnoque determinant; tantus mensis, quantus et nunc est, quem luna coepta et finita concludit; tantus annus, quantus et nunc est, quem duodecim menses lunares additis propter cursum solarem quinque diebus et quadrante consummant, quanti anni sescentensimi vitae Noe secundus erat mensis eiusque mensis vicensimus et septimus dies, quando coepit esse diluvium, in quo dies quadraginta continvatae ingentes pluviae memorantur, qui dies non binas ac paulo amplius horas habebant, sed vicenas et quaternas die noctuque transactas. Ac per hoc tam magnos annos vixerunt illi antiqui usque amplius quam nongentos, quantos postea vixit Abraham centum septuaginta et post eum filius eius Isaac centum octoginta et filius eius Iacob centum quinquaginta, et quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum viginti, et quantos etiam nunc vivunt homines septuaginta vel octoginta vel non multo amplius, de quibus dictum est: Et amplius eis labor et dolor.

Illa vero numerorum varietas, quae inter codices Hebraeos invenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaevitate dissentit, et si quid habet ita diversum, ut verum esse utrumque non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda est, ex qua interpretatum est quod habemus. Quae facultas cum volentibus ubique gentium praesto sit, non tamen vacat, quod septuaginta interpretes in plurimis, quae diversa dicere videntur, ex Hebraeis codicibus emendare ausus est nemo. Non enim est illa diversitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandam existimo: sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos divino spiritu, ubi sensus esset consentaneus veritati et praedicans veritatem, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate aliter dicere voluisse credendum est. Unde merito non solum Hebraeis, verum etiam ipsis, cum adhibet testimonia de scripturis, uti apostolica invenitur auctoritas. Sed hinc me oportuniore loco, si Deus adiuverit, promisi diligentius locuturum; nunc quod instat expediam. Non enim ambigendum est ab homine, qui ex primo homine primus est natus, quando tamdiu vivebant, potuisse constitui civitatem, sane terrenam, non illam, quae dicitur civitas Dei, de qua ut scriberemus, laborem tanti huius operis in manus sumpsimus.

De civitate Dei, Liber XV, [XV]

15. Die in den Stammtafeln angeführten Söhne waren nicht die Erstgeborenen.

Dicet ergo aliquis: "Itane credendum est hominem filios generaturum nec habentem propositum continentiae centum et amplius, vel secundum Hebraeos non multo minus, id est octoginta, septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere vacuisse, aut si non vacaret, nihil prolis gignere potuisse?" Haec quaestio duobus modis solvitur. Aut enim tanto serior fuit proportione pubertas, quanto vitae totius maior annositas; aut, quod magis video esse credibile, non hic primogeniti filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo poscebat, ut perveniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham videmus esse perventum, ac deinde usque ad certum articulum temporis, quantum oportebat signari etiam generationibus commemoratis cursum gloriosissimae civitatis in hoc mundo peregrinantis et supernam patriam requirentis. Quod enim negari non potest, prior omnibus Cato ex coniunctione maris et feminae natus est. Neque enim illo nato dixisset Adam, quod dixisse legitur: Adquisivi hominem per Deum, nisi illis duobus ipse fuisset homo. nascendo additus primus. Hunc secutus Abel, quem maior frater occidit, praefigurationem quandam peregrinantis civitatis Dei, quod ab impiis et quodam modo terrigenis, id est terrenam originem diligentibus et terrenae civitatis terrena felicitate gaudentibus, persecutiones iniquas passura fuerat, primus ostendit. Sed quot annorum erat Adam, cum eos genuit, non apparet. Exinde digeruntur generationes aliae de Cain, aliae de illo, quem genuit Adam in eius successionem, quem frater occidit, et appellavit nomen illius Seth dicens, ut scriptum est: Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Cum itaque istae duae series generationum, una de Seth, altera de Cain, has duas, de quibus agimus, distinctis ordinibus insinvent civitates, unam caelestem in terris peregrinantem, alteram terrenam terrenis tamquam sola sint gaudiis inhiantem vel inhaerentem: nullus de progenie Cain, cum dinumerata sit connumerato Adam usque ad octavam generationem, quot annorum fuisset expressus est, quando genuit eum, qui commemoratur post eum. Noluit enim Spiritus Dei in terrenae civitatis generationibus tempora notare ante diluvium, sed in caelestis maluit, tamquam essent memoria digniores. Porro autem Seth quando natus est, non quidem taciti sunt anni patris eius, sed iam genverat alios; et utrum solos Cain et Abel, adfirmare quis audeat? Non enim quia soli nominati sunt propter ordines generationum quas commemorare oportebat, ideo consequens videri debet solos fuisse tunc generatos ex Adam. .Cum enim silentio coopertis omnium nominibus ceterorum legatur eum genvisse filios et filias: quota fuerit ista proles eius, quis praesumat adserere, si culpam temeritatis evitat? Potuit quippe Adam divinitus admonitus dicere, postea quam Seth natus est: Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quoniam talis erat futurus, qui impleret illius sanctitatem, non quod ipse prior post eum temporis ordine nasceretur. Deinde quod scriptum est: Vixit autem Seth quinque et ducentos annos (vel secundum Hebraeos quinque et centum annos), et genuit Enos; quis possit nisi inconsideratus adseverare hunc eius primogenitum fuisse? ut admirantes merito requiramus, quo modo per tot annos inmunis fuerit a conubio sine ullo proposito continentiae vel non genverit coniugatus; quando quidem etiam de ipso legitur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Seth duodecim et nongenti anni, et mortuus est. Atque ita deinceps, quorum anni commemorantur, nec filios filiasque genvisse reticentur. Ac per hoc non apparet omnino, utrum, qui nominatur genitus, ipse fuerit primogenitus: Immo vero, quoniam credibile non est patres illos aetate tam longa aut inpuberes fuisse aut coniugibus caruisse vel fetibus, nec illos eorum filios primos eis natos fuisse credibile est. Sed cum sacrae scriptor historiae ad ortum vitamque Noe, cuius tempore diluvium factum est, per successiones generationum notatis temporibus intenderet pervenire, eas utique commemoravit, non quae primae suis parentibus fuerint, sed quae in propagationis ordinem venerint.

Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid interponam, unde nullus ambigat fieri potuisse quod dico. Evangelista Matthaeus generationem dominicae carnis per seriem parentum volens commendare memoriae, ordiens a patre Abraham atque ad David primitus ut perveniret intendens: Abraham, inquit, genuit Isaac; cur non dixit Ismael, quem primitus genuit? Isaac autem, inquit, genuit Iacob; cur non dixit Esau, qui eius primogenitus fuit? Quia scilicet per illos ad David pervenire non posset. Deinde sequitur: Iacob autem genuit Iudam et fratres eius; numquid Iudas primogenitus fuit? Iudas, inquit, genuit Phares et Zarat; nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Iudae, sed ante illos iam tres genverat. Eos itaque tenuit in ordine generationum, per quos ad David atque inde quo intenderat perveniret. Ex quo intellegi potest, veteres quoque homines ante diluvium non primogenitos, sed eos fuisse commemoratos, per quos ordo succedentium generationum ad Noe patriarcham duceretur, ne serae pubertatis illorum obscura et non necessaria quaestio nos fatiget.

De civitate Dei, Liber XV, [XVI]

16. Geschwisterehe in der Urzeit erlaubt, später verboten

Cum igitur genus humanum post primam copulam viri facti ex pulvere et coniugis eius ex viri latere marium feminarumque coniunctione opus haberet, ut gignendo multipficaretur, nec essent ulli homines, nisi qui ex illis duobus nati fuissent: viri sorores suas coniuges acceperunt; quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius religione prohibente. Habita est enim ratio rectissima caritatis, ut homines, quibus esset utilis atque honesta concordia, diversarum necessitudinum vinculis necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos ac sic ad socialem vitam diligentius conligandam plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina. Ut ergo alium quisque habeat patrem, alium socerum, numerosius se caritas porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque conubio iungebantur. Sic et Eva uxor eius utrique sexvi filiorum fuit et socrus et mater; quae si duae feminae fuissent, mater altera et socrus altera, copiosius se socialis dilectio conligaret. Ipsa denique iam soror, quod etiam uxor fiebat, duas tenebat una necessitudines; quibus per singulas distributis, ut altera esset soror, altera uxor, hominum numero socialis propinquitas augeretur. Sed hoc unde fieret tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit quando potuit, ut existente copia inde ducerentur uxores, quae non erant iam sorores, et non solum illud ut fieret nulla necessitas esset, verum etiam si fieret nefas esset. Nam si et nepotes primorum hominum, qui iam consobrinas poterant accipere coniuges, sororibus matrimonio iungerentur: non iam duae, sed tres in homine uno necessitudines fierent, quae propter caritatem numerosiore propinquitate nectendam disseminari per singulos singulae debuerunt. Esset enim unus homo filiis suis, fratri scilicet sororique coniugibus, et pater et socer et auunculus; ita et uxor eius eisdem communibus filiis et mater et amita et socrus; idemque inter se filii eorum non solum essent fratres atque coniuges, verum etiam consobrini, quia et fratrum filii. Omnes autem istae necessitudines, quae uni homini tres homines conectebant, novem conecterent, si essent in singulis singulae, ut unus homo haberet alteram sororem, alteram uxorem, alteram consobrinam, alterum patrem, alterum auunculum, alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam, alteram socrum; atque ita se non in paucitate coartatum, sed latius atque numerosius propinquitatibus crebris vinculum sociale diffunderet.

Quod humano genere crescente et multiplicato etiam inter impios deorum multorum falsorumque cultores sic observari cernimus, ut, etiamsi perversis legibus permittantur fraterna coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam, et cum sorores accipere in matrimonium primis humani generis temporibus omnino licuerit, sic aversetur, quasi numquam licere potuerit. Ad humanum enim sensum vel adliciendum vel offendendum mos valet plurimum; qui cum in hac causa inmoderationem concupiscentiae coherceat, eum dissignari atque corrumpi merito esse nefarium iudicatur. Si enim est iniquum aviditate possidendi transgredi limitem agrorum, quanto est iniquius libidine concumbendi subuertere limitem morum! Experti autem sumus in conubiis consobrinarum etiam nostris temporibus propter gradum propinquitatis fraterno gradui proximum quam raro per mores fiebat, quod fieri per leges licebat, quia id nec divina prohibuit et nondum prohibuerat lex humana. Verum tamen factum etiam licitum propter vicinitatem horrebatur inliciti et, quod fiebat cum consobrina, paene cum sorore fieri videbatur; quia et ipsi inter se propter tam propinquam consanguinitatem fratres vocantur et paene germani sunt. Fuit autem antiquis patribus religiosae curae. ne ipsa propinquitas se paulatim propaginum ordinibus dirimens longius abiret et propinquitas esse desisteret, eam nondum longe positam rursus matrimonii vinculo conligare et quodam modo revocare fugientem. Unde iam pleno hominibus orbe terrarum, non quidem sorores ex patre vel matre vel ex ambobus suis parentibus natas, sed tamen amabant de suo genere ducere uxores. Verum quis dubitet honestius hoc tempore etiam consobrinorum prohibita esse coniugia? non solum secundum ea, quae disputavimus, propter multiplicandas adfinitates, ne habeat duas necessitudines una persona, cum duae possint eas habere et numerus propinquitatis augeri; sed etiam quia nescio quo modo inest humanae verecundiae quiddam naturale atque laudabile, ut, cui debet causa propinquitatis reverendum honorem, ab ea contineat, quamvis generatricem, tamen libidinem, de qua erubescere videmus et ipsam pudicitiam coniugalem.

Copulatio igitur maris et feminae, quantum adtinet ad genus mortalium, quoddam seminarium civitatis; sed terrena civitas generatione tantummodo, caelestis autem etiam regeneratione opus habet, ut noxam generationis evadat. Utrum autem aliquod fuerit, vel si fuit, quale fuerit corporale atque visibile regenerationis signum ante diluvium, sicut Abrahae circumcisio postea est imperata, sacra historia tacet. Sacrificasse tamen Deo etiam illos antiquissimos homines non tacet; quod et in duobus primis fratribus claruit, et Noe post diluvium, cum de arca fuisset egressus, hostias Deo legitur immolasse. De qua re in praecedentibus libris iam diximus, non ob aliud daemones arrogantes sibi divinitatem deosque se credi cupientes sibi expetere sacrificium et gaudere huius modi honoribus, nisi quia verum sacrificium vero Deo deberi sciunt.

Die Keimzelle des Staates ist die Ehe. Für den Eintritt in den irdischen Staat reicht die Geburt, für die Zugehörigkeit in die civitas caelestis die Wiedergeburt in der Taufe Copulatio igitur maris et feminae, quantum adtinet ad genus mortalium, quoddam seminarium civitatis; sed terrena civitas generatione tantummodo, caelestis autem etiam regeneratione opus habet, ut noxam generationis evadat.

De civitate Dei, Liber XV, [XVII]

17. Kain und Seth, die Stammväter des irdischen und himmlischen Staates

Cum ergo esset Adam utriusque generis pater, id est et cuius series ad terrenam, et cuius series ad caelestem pertinet civitatem, occiso Abel atque in eius interfectione commendato mirabili sacramento facti sunt duo patres singulorum generum, Cain et Seth, in quorum filiis, quos commemorari oportebat, duarum istarum civitatum in genere mortalium evidentius indicia clarere coeperunt. Cain quippe genuit Enoch, in cuius nomine condidit civitatem, terrenam scilicet, non peregrinantem in hoc mundo, sed in eius temporali pace ac felicitate quiescentem. Cain autem interpretatur possessio; unde dictum est, quando natus est, sive a patre sive a matre eius: Adquisivi hominem per Deum. Enoch vero dedicatio; hic enim dedicatur terrena civitas, ubi conditur, quoniam hic habet eum, quem intendit et appetit, finem. Porro ille Seth interpretatur resurrectio et Enos filius eius interpretatur homo; non sicut Adam. Et ipsum enim nomen homo interpretatur; sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est Hebraea, masculo et feminae. Nam sic de illo scriptum est: Masculum et feminam fecit illos et benedixit illos et cognominavit nomen eorum Adam. Unde non ambigitur sic appellatam fuisse feminam Evam proprio nomine, ut tamen Adam, quod interpretatur homo, nomen esset amborum. Enos autem sic interpretatur homo, ut hoc non posse feminam nuncupari periti linguae illius adseverent, tamquam filius resurrectionis, ubi non nubent neque uxores ducent. Non enim erit ibi generatio, cum illuc perduxerit regeneratio. Quare et hoc non incassum notandum arbitror, quod in eis generationibus, quae propagantur ex illo qui est appellatus Seth, cum genvisse filios filiasque dicantur, nulla ibi genita nominatim femina expressa est; in his autem, quae propagantur ex Cain, in ipso fine, quo usque pertendunt, novissima femina genita nominatur. Sic enim legitur: Mathusael genuit Lamech. et sumpsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada et nomen secundae Sella, et peperit Ada Iobel; hic erat pater habitantium in tabernaculis pecuariorum. Et nomen fratris eius Iobal; hic fuit qui ostendit psalterium et citharam. Sella autem peperit et ipsa Tobel; et erat malleator et aerarius aeramenti et ferri. Soror autem Tobel Noemma. Hoc usque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo adnumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit, et octava est generatio in filiis eius, in quibus commemoratur et femina. Ubi eleganter significatum est terrenam civitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque coniunctione proveniunt. Unde et ipsae, quod praeter Evam nusquam reperitur ante diluvium, nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic novissimus pater. Sicut autem Cain, quod interpretatur possessio, terrenae conditor civitatis, et filius eius, in cuius nomine condita est, Enoch, quod interpretatur dedicatio, indicat istam civitatem et initium et finem habere terrenum, ubi nihil speratur amplius, quam in hoc saeculo cerni potest: ita Seth, quod interpretatur resurrectio, cum sit generationum seorsus commemoratarum pater, quid de filio eius sacra haec historia dicat, intuendum est.

Kain und Seth (für Abel), die Stammväter des irdischen und himmlischen Staates

De civitate Dei, Liber XV, [XVIII]

18. Enos, Seths Sohn, und seine vorbildliche Bedeutung

Et Seth, inquit, natus est filius, et nominavit nomen eius Enos; hic speravit invocare nomen Domini Dei. Nempe clamat adtestatio veritatis. In spe igitur vivit homo filius resurrectionis; in spe vivit, quamdiu peregrinatur hic, civitas Dei, quae gignitur ex fide resurrectionis Christi. Ex duobus namque illis hominibus, Abel, quod interpretatur luctus, et eius fratre Seth, quod interpretatur resurrectio, mors Christi et vita eius ex mortuis figuratur. Ex qua fide gignitur hic civitas Dei, id est homo, qui speravit invocare nomen Domini Dei. Spe enim salvi facti sumus, ait apostolus. Spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus. Nam quis vacare hoc existimet ab altitudine sacramenti? Numquid enim Abel non speravit invocare nomen Domini Dei, cuius sacrificium scriptura tam acceptum Deo fuisse commemorat? Numquid ipse Seth non speravit invocare nomen Domini Dei, de quo dictum est: Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel? Cur ergo huic proprie tribuitur, quod piorum omnium intellegitur esse commune, nisi quia oportebat in eo, qui de patre generationum in meliorem.partem, hoc est supernae civitatis, separatarum, primus commemoratur exortus, praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum vivit in spe felicitatis aeternae? Nec dictum est: "Hic speravit in Dominum Deum", aut: "Hic invocavit nomen Domini Dei", sed: Speravit, inquit, invocare nomen Domini Dei. Quid sibi hoc vult Speravit invocare, nisi quia prophetia est exorturum populum, qui secundum electionem gratiae invocaret nomen Domini Dei? Hoc est, quod per alium prophetam dictum apostolus de hoc populo intellegit ad Dei gratiam pertinente: Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini saluus erit. Hoc ipsum enim quod dicitur: Et nominavit nomen eius Enos, quod interpretatur homo, ac deinde additur: Hic speravit invocare nomen Domini Dei, satis ostenditur, quod non in se ipso spem ponere debeat homo; maledictus enim omnis (sicut alibi legitur), qui spem suam ponit in homine, ac per hoc nec in se, ut sit civis alterius civitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur hoc tempore, id est mortalis huius saeculi labente transcursu, sed in illa inmortalitate beatitudinis sempiternae.

De civitate Dei, Liber XV, [XIX]

19. Der siebte in der Reihe, Henoch, und seine Entrückung

Nam et ista propago, cuius est pater Seth, in ea generatione habet dedicationis nomen, quae septima est ex Adam adnumerato Adam. Septimus enim ab illo natus est Enoch, quod interpretatur dedicatio. Sed ipse est ille translatus, quoniam placuit Deo, et insigni numero in ordine generationum, quo sabbatum consecratum est, septimo scilicet ab Adam. Ab ipso autem patre istarum generationum, quae discernuntur a progenie Cain, id est a Seth, sextus est; quoto die factus est homo et consummavit Deus omnia opera sua. Sed huius Enoch translatio nostrae dedicationis est praefigurata dilatio. Quae quidem iam facta est in Christo capite nostro, qui sic resurrexit, ut non moriatur ulterius, sed etiam ipse translatus est; restat autem altera dedicatio universae domus, cuius ipse Christus est fundamentum, quae differtur in finem, quando erit omnium resurrectio non moriturorum amplius. Sive autem domus Dei dicatur sive templum Dei sive civitas Dei, id ipsum est nec abhorret a Latini eloquii consuetudine. Nam et Vergilius imperiosissimam civitatem domum appellat Assaraci, Romanos volens intellegi, qui de Assaraco per Troianos originem ducunt; et domum Aeneae eosdem ipsos, quia eo duce Troiani cum Italiam venissent ab eis condita est Roma. Imitatus namque est poeta ille litteras sacras, in quibus dicitur domus Iacob iam ingens populus Hebraeorum.

De civitate Dei, Liber XV, [XX]

20. Betrachtungen über den Stammbaum der Kainiten

Dicet aliquis: "Si hoc intendebat scriptor huius historiae in commemorandis generationibus, ex Adam per filium eius Seth, ut per illas perveniret ad Noe, sub quo factum est diluvium, a quo rursus contexeretur ordo nascentium, quo perveniret ad Abraham, a quo Matthaeus, evangelista incipit generationes, quibus ad Christum pervenit aeternum regem civitatis Dei: quid intendebat in generationibus ex Cain et quo eas perducere volebat?" Respondetur: Vsque ad diluvium, quo totum illud genus terrenae civitatis absumptum est, sed reparatum est ex filiis Noe. Neque enim deesse poterit haec terrena civitas societasque hominum secundum hominem viventium usque ad huius saeculi finem, de quo Dominus ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Civitatem vero Dei peregrinantem in hoc saeculo regeneratio perducit ad alterum saeculum, cuius filii nec generant nec generantur. Hic ergo generari et generare civitati utrique commune est; quamvis Dei civitas habeat etiam hic multa civium milia, quae ab opere generandi se abstineant; sed habet etiam illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque pertinent etiam, qui deviantes ab huius fide diversas haereses condiderunt; secundum hominem quippe vivunt, non secundum Deum. Et Indorum gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari in solitudinibus Indiae, cives eius sunt, et a generando se cohibent. Non est enim hoc bonum, nisi cum fit secundum fidem summi boni, qui Deus est. Hoc tamen nemo fecisse ante diluvium reperitur; quando quidem etiam ipse Enoch septimus ab Adam, qui translatus refertur esse, non mortuus, genuit filios et filias antequam transferretur; in quibus fuit Mathusalam, per quem generationum memorandarum ordo transcurrit.

Cur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in generationibus ex Cain, si eas usque ad diluvium perduci oportebat, nec erat diuturna aetas praeveniens pubertatem, quae centum vel amplius annos vacaret a fetibus? Nam si non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario perduceret seriem generationum, sicut in illis, quae veniunt de semine Seth, intendebat pervenire ad Noe, a quo rursus ordo necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perveniretur ad Lamech, in cuius filiis finitur illa contextio, octava generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps conectendum, unde perveniretur vel ad Israeliticum populum, in quo caelesti civitati etiam terrena Hierusalem figuram propheticam praebuit, vel ad Christum secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, supernae Hierusalem fabricator atque regnator, cum tota progenies Cain diluvio sit deleta? Unde videri potest in eodem ordine generationum primogenitos fuisse commemoratos. Cur ergo tam pauci sunt? Non enim usque ad diluvium tot esse potuerunt, non vacantibus usque ad centenariam pubertatem patribus ab officio generandi, si non erat tunc proportione longaevitatis illius etiam sera pubertas. Ut enim peraeque triginta annorum fuerint, cum filios generare coeperunt, octiens triceni (quoniam octo sunt generationes cum Adam et cum eis quos genuit Lamech) ducenti et quadraginta sunt anni: num itaque toto deinde tempore usque ad diluvium non generaverunt? Qua tandem causa, qui haec scripsit, generationes commemorare noluit quae sequuntur? Nam ex Adam usque ad diluvium conputantur anni secundum codices nostros duo milia ducenti sexaginta duo; secundum Hebraeos autem mille sescenti quinquaginta sex. Ut ergo istum numerum minorem credamus esse veriorem, de mille sescentis quinquaginta sex annis ducenti quadraginta detrahantur: numquid credibile est per mille quadringentos, et quod excurrit, annos, qui restant usque diluvium, progeniem Cain a generationibus vacare potuisse?

Sed qui ex hoc movetur, meminerit, cum quaererem, quo modo credendum sit antiquos illos homines per tam multos annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam solutam esse quaestionem: aut de sera pubertate, proportione tam longae vitae, aut de filiis qui commemorantur in generationibus, quod non fuerint primogeniti, sed hi, per quos ad eum, quem intendebat auctor libri, poterat perveniri, sicut ad Noe in generationibus Seth. Proinde in generationibus Cain, si non occurrit qui deberet intendi, ad quem praetermissis primogenitis per eos, qui commemorati sunt, perveniri oportebat, sera pubertas intellegenda restabit, ut aliquanto post centum annos puberes habilesque ad gignendum facti fuerint, ut ordo generationum per primogenitos curreret et usque diluvium ad numerum annorum tantae quantitatis occurreret. Quamvis fieri possit, ut propter aliquam secretiorem causam, quae me latet, usque ad Lamech et eius filios generationum perveniente contextu commendaretur haec civitas, quam dicimus esse terrenam, ac deinde cessaret scriptor libri commemorare ceteras, quae usque ad diluvium esse potuerunt. Potest et illa esse causa, cur non ordo generationum per primogenitos duceretur, ut necesse non sit in illis hominibus tam seram credere pubertatem, quod scilicet eadem civitas, quam Cain in nomine Enoch filii sui condidit, longe lateque regnare potuerit et reges habere non simul plures, sed suis aetatibus singulos, quos genvissent sibi successuros quicumque regnassent. Horum regum primus esse potuit ipse Cain, secundus filius eius Enoch, in cuius nomine, ubi regnaretur, condita est civitas; tertius Gaidad, quem genuit Enoch; quartus Mevia, quem genuit Gaidad; quintus Mathusael, quem genuit Mevia; sextus Lamech, quem genuit Mathusael, qui est septimus ab Adam per Cain. Non autem erat consequens, ut primogeniti regum regnantibus succederent patribus, sed quos regnandi meritum propter virtutem terrenae utilem civitati vel sors aliqua reperiret, vel ille potissimum succederet patri hereditario quodam iure regnandi, quem prae ceteris filiis dilexisset. Potuit autem vivente adhuc Lamech atque regnante fieri diluvium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis qui in arca fuerunt, quem perderet inveniret. Neque enim mirandum est, si varia quantitate numerositatis annorum interposita per tam longam aetatem ab Adam usque diluvium non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies, sed per Cain septem, per Seth autem decem; septimus est enim, ut iam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe; et ideo non unus filius Lamech, sicut in ceteris superius, sed plures commemorati sunt, quia incertum erat quis ei fuisset mortuo successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluvium remansisset.

Sed quoquo modo se habeat sive per primogenitos sive per reges ex Cain generationum ordo decurrens, illud mihi nullo pacto praetereundum silentio videtur, quod, cum Lamech septimus ab Adam fuisset inventus, tot eius adnumerati sunt filii, donec undenarius numerus impleretur, quo significatur peccatum. Adduntur enim tres filii et una filia. Vxores autem aliud possunt significare, non hoc quod nunc commendandum videtur. Nunc enim de generationibus loquimur; illae vero unde sint genitae, tacitum est. Quoniam ergo lex denario numero praedicatur, unde est memorabilis ille decalogus, profecto numerus undenarius, quoniam transgreditur denarium, transgressionem legis ac per hoc peccatum significat. Hinc est quod in tabernaculo testimonii, quod erat in itinere populi Dei velut templum ambulatorium, undecim vela cilicina fieri praecepta sunt. In cilicio quippe recordatio est peccatorum propter haedos ad sinistram futuros; quod confitentes in cilicio prosternimur tamquam dicentes quod in psalmo scriptum est: Et peccatum meum ante me est semper. Progenies ergo ex Adam per Cain sceleratum undenario numero finitur, quo peccatum significatur; et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morimur. Commissum est autem, ut et voluptas carnis, quae spiritui resisteret, sequeretur. Nam et ipsa filia Lamech Noemma voluptas interpretatur. Per Seth autem ab Adam usque ad Noe denarius insinvatur legitimus numerus. Cui Noe tres adiciuntur filii, unde uno lapso duo benedicuntur a patre, ut remoto reprobo et probatis filiis ad numerum additis etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in patriarcharum et in apostolorum numero insignis est, propter septenarii partes alteram per alteram multiplicatas. Nam ter quaterni vel quater terni ipsum faciunt. His ita se habentibus video considerandum et commemorandum, ista utraque progenies, quae distinctis generationibus duas insinvat civitates, unam terrigenarum, alteram regeneratorum, quo modo postea sic commixta fuerit atque confusa, ut universum genus humanum exceptis octo hominibus diluvio perire mereretur.

De civitate Dei, Liber XV, [XXI]

21. Warum nach Erwähnung Seths Gen. 4,26 der Nevansatz von Kap. 5?

Primo autem intuendum est, quem ad modum, cum ex Cain generationes enumerarentur, commemorato ante ceteros posteros eius illo, in cuius nomine condita est civitas, id est Enoch, contexti sunt ceteri usque ad illum finem, de quo locutus sum, donec illud genus atque universa propago diluvio deleretur; cum vero filius Seth unus commemoratus fuisset Enos, nondum usque ad diluvium additis ceteris articulus quidam interponitur et dicitur: Hic liber nativitatis hominum, qua die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei fecit illum. Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominavit nomen eorum Adam, qua die fecit illos. Quod mihi videtur ad hoc interpositum, ut hinc rursus inciperet ab ipso Adam dinumeratio temporum, quam noluit facere, qui haec scripsit, in civitate terrena; tamquam eam Deus sic commemoraret, ut non conputaret. Sed quare hinc reditur ad istam recapitulationem, postea quam commemoratus est filius Seth, homo qui speravit invocare nomen Domini Dei, nisi quia sic oportebat istas duas proponere civitates, unam per homicidam usque ad homicidam (nam et Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium confitetur), alteram per eum, qui speravit invocare nomen Domini Dei? Hoc est quippe in hoc mundo peregrinantis civitatis Dei totum atque summum in hac mortalitate negotium, quod per unum hominem, quem sane occisi resurrectio genuit, commendandum fuit. Homo quippe ille unus totius supernae civitatis est unitas, nondum quidem conpleta, sed praemissa ista prophetica praefiguratione conplenda. Filius ergo Cain, hoc est filius possessionis, (cuius nisi terrenae?) habeat nomen in civitate terrena, quia in eius nomine condita est. De his est enim, de quibus cantatur in psalmo: Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum; propter quod sequitur eos quod in alio psalmo scriptum est: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges. Filius autem Seth, hoc est filius resurrectionis, speret invocare nomen Domini Dei; eam quippe societatem hominum praefigurat quae dicit: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei; vanas autem glorias famosi in terra nominis non requirat; beatus est enim vir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Propositis itaque duabus civitatibus, una in re huius saeculi, altera in spe Dei, tamquam ex communi, quae aperta est in Adam, ianva mortalitatis egressis, ut procurrant et excurrant ad discretos proprios ac debitos fines, incipit dinumeratio temporum: In qua et aliae generationes adiciuntur, facta recapitulatione ex Adam, ex cuius origine damnata, veluti massa una meritae damnationi tradita, facit Deus alia in contumeliam vasa irae, alia in honorem vasa misericordiae, illis reddens quod debetur in poena, istis donans quod non debetur in gratia; ut ex ipsa etiam conparatione vasorum irae superna civitas discat, quae peregrinatur in terris, non fidere libertate arbitrii sui, sed speret invocare nomen Domini Dei. Quoniam voluntas in natura, quae facta est bona a Deo bono, sed mutabilis ab inmutabili, quia ex nihilo, et a bono potest declinare, ut faciat malum, quod fit libero arbitrio, et a malo, ut faciat bonum, quod non fit sine divino adiutorio.

De civitate Dei, Liber XV, [XXII]

22. Die Vermischung der beiden Staaten durch den Fall der Gottessöhne

Hoc itaque libero voluntatis arbitrio genere humano progrediente atque crescente facta est permixtio et iniquitate participata quaedam utriusque confusio civitatis. Quod malum a sexu femineo causam rursus invenit; non quidem illo modo quo ab initio (non enim cuiusquam etiam tunc fallacia seductae illae feminae persuaserunt peccatum viris;) sed ab initio quae pravis moribus fuerant in terrena civitate, id est in terrigenarum societate, amatae sunt a filiis Dei, civibus scilicet peregrinantis in hoc saeculo alterius civitatis, propter pulchritudinem corporis. Quod bonum Dei quidem donum est; sed propterea id largitur etiam malis, ne magnum bonum videatur bonis. Deserto itaque bono magno et bonorum proprio lapsus est factus ad bonum minimum, non bonis proprium, sed bonis malisque commune; ac sic filii Dei filiarum hominum amore sunt capti, atque ut eis coniugibus fruerentur, in mores societatis terrigenae defluxerunt, deserta pietate, quam in sancta societate servabant. Sic enim corporis pulchritudo, a Deo quidem factum, sed temporale carnale infimum bonum, male amatur postposito Deo, aeterno interno sempiterno bono, quem ad modum iustitia deserta et aurum amatur ab avaris, nullo peccato auri, sed hominis. Ita se habet omnis creatura. Cum enim bona sit, et bene amari potest et male: bene scilicet ordine custodito, male ordine perturbato. Quod in laude quadam cerei breviter versibus dixi:

Haec tua sunt, bona sunt, quia tu bonus ista creasti.

Nil nostrum est in eis, nisi quod peccamus amantes

Ordine neglecto pro te, quod conditur abs te. Creator autem si veraciter ametur, hoc est si ipse, non aliud pro illo quod non est ipse, ametur, male amari non potest. Nam et amor ipse ordinate amandus est, quo bene amatur quod amandum est, ut sit in nobis virtus qua vivitur bene. Unde mihi videtur, quod definitio brevis et vera virtutis ordo est amoris; propter quod in sancto cantico canticorum cantat sponsa Christi, civitas Dei: Ordinate in me caritatem. Huius igitur caritatis, hoc est dilectionis et amoris, ordine perturbato Deum filii Dei neglexerunt et filias hominum dilexerunt. Quibus duobus nominibus satis civitas utraque discernitur. Neque enim et illi non erant filii hominum per naturam; sed aliud nomen coeperant habere per gratiam. Nam in eadem scriptura, ubi dicti sunt dilexisse filias hominum filii Dei, idem dicti sunt etiam angeli Dei. Unde illos multi putant non homines fuisse, sed angelos.

Ursache der ersten Vermischung von Gottesstaat und Menschenstaat sind die Frauen. Quod malum a sexu femineo causam rursus invenit; non quidem illo modo quo ab initio (non enim cuiusquam etiam tunc fallacia seductae illae feminae Um ihre schönen Körper in der Ehe zu genießen zu können, vermischten sich die Gottessöhne mit ihnen. ut eis coniugibus fruerentur,... propter pulchritudinem corporis

De civitate Dei, Liber XV, [XXIII]

23. Die Gottessöhne von Gen. 6, die Menschentöchter zu Weibern nahmen, waren keine Engel.

Quam quaestionem nos transeunter commemoratam in tertio huius operis libro reliquimus insolutam, utrum possint angeli, cum spiritus sint, corporaliter coire cum feminis. Scriptum est enim: Qui facit angelos suos spiritus, id est eos, qui natura spiritus sunt, facit esse angelos suos, iniungendo eis officium nuntiandi. Qui enim Graece dicitur a)/ggelos, quod nomen Latina declinatione angelus perhibetur, Latina lingua nuntius interpretatur. Sed utrum eorum corpora consequenter adiunxerit dicendo: Et ministros suos ignem ardentem, an quod caritate tamquam igne spiritali feruere debeant ministri eius, ambiguum est. Apparuisse tamen hominibus angelos in talibus corporibus, ut non solum videri, verum etiam tangi possent, eadem veracissima scriptura testatur. Et quoniam creberrima fama est multique se expertos vel ab eis, qui experti essent, de quorum fide dubitandum non esset, audisse confirmant, Silvanos et Panes, quos vulgo incubos vocant, inprobos saepe extitisse mulieribus et earum appetisse ac peregisse concubitum; et quosdam daemones, quos Dusios Galli nuncupant, adsidue hanc inmunditiam et temptare et efficere, plures talesque adseverant, ut hoc negare inpudentiae videatur: non hinc aliquid audeo definire, utrum aliqui spiritus elemento aerio corporati (nam hoc elementum etiam cum agitatur flabello sensu corporis tactuque sentitur) possint hanc etiam pati libidinem, ut, quo modo possunt, sentientibus feminis misceantur. Dei tamen angelos sanctos nullo modo illo tempore sic labi potuisse crediderim; nec de his dixisse apostolum Petrum: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reservari; sed potius de illis, qui primum apostatantes a Deo cum zabulo suo principe ceciderunt, qui primum hominem per invidiam serpentina fraude deiecit. Angelos autem fuisse etiam Dei homines nuncupatos eadem scriptura sancta locupletissima testis est. Nam et de Iohanne scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam, et Malachiel propheta propria quadam, id est proprie sibi inpertita gratia dictus est angelus.

Verum hoc movet quosdam, quod ex illis, qui dicti sunt angeli Dei, et ex mulieribus, quas amaverunt, non quasi homines generis nostri, sed gigantes legimus esse natos. Quasi vero corpora hominum modum nostrum longe excedentia, quod etiam supra commemoravi, non etiam nostris temporibus nata sunt. Nonne ante paucos annos, cum Romanae urbis quod a Gothis factum est adpropinquaret excidium, Romae fuit femina cum suo patre et sua matre, quae corpore quodam modo giganteo longe ceteris praemineret? Ad quam visendam mirabilis fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat maxime admirationi, quod ambo parentes eius nec saltem tam longi homines erant, quam longissimos videre consuevimus. Potuerunt igitur gigantes nasci, et prius quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt, filiabus hominum, hoc est secundum hominem viventium, miscerentur; filii scilicet Seth filiis Cain. Nam et canonica scriptura sic loquitur, in quo libro haec legimus, cuius verba ista sunt: Et factum est, postquam coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae natae sunt illis; videntes autem angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumpserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Erunt autem dies eorum centum viginti anni. Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum, et generabant sibi; illi erant gigantes a saeculo homines nominati. Haec libri verba divini satis indicant iam illis diebus fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias hominum, cum eas amarent bonas, id est pulchras. Consuetudo quippe scripturae huius est, etiam speciosos corpore bonos vocare. Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum. Ergo et ante in illis diebus et post illud. Quod autem ait: Et generabant sibi, satis ostendit, quod prius, antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non sibi, id est non dominante libidine coeundi, sed serviente officio propagandi; non familiam fastus sui, sed cives civitatis Dei, quibus adnuntiarent tamquam angeli Dei, ut ponerent in Deo spem suam, similes illius, qui natus est de Seth, filius resurrectionis, et speravit invocare nomen Domini Dei; in qua spe essent cum suis posteris coheredes aeternorum bonorum et sub Deo patre fratres filiorum.

Non autem illos ita fuisse angelos Dei, ut homines non essent, sicut quidam putant, sed homines procul dubio fuisse, scriptura ipsa sine ulla ambiguitate declarat. Cum enim praemissum esset, quod videntes angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumpserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt, mox adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Spiritu Dei quippe fuerant facti angeli Dei et filii Dei, sed declinando ad inferiora dicuntur homines nomine naturae, non gratiae; dicuntur et caro desertores spiritus et deserendo deserti. Et septuaginta quidem interpretes et angelos Dei dixerunt istos et filios Dei; quod quidem non omnes codices habent, nam quidam nisi filios Dei non habent. Aquila autem, quem interpretem Iudaei ceteris anteponunt, non angelos Dei, nec filios Dei, sed filios deorum interpretatus est. Utrumque autem verum est. Nam et filii Dei erant, sub quo patre suorum patrum etiam fratres erant; et filii deorum, quoniam diis geniti erant, cum quibus et ipsi dii erant iuxta illud psalmi: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Merito enim creduntur septuaginta interpretes accepisse propheticum spiritum, ut, si quid eius auctoritate mutarent atque aliter quam erat quod interpretabantur dicerent, neque hoc divinitus dictum esse dubitaretur. Quamvis hoc in Hebraeo esse perhibeatur ambiguum, ut et filii Dei et filii deorum posset interpretari.

Omittamus igitur earum scripturarum fabulas, quae apocryphae nuncupantur, eo quod earum occulta origo non claruit patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. In his autem apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est canonica auctoritas. Scripsisse quidem nonnulla divine illum Enoch, septimum ab Adam, negare non possumus, cum hoc in epistula canonica Iudas apostolus dicat. Sed non frustra non sunt in eo canone scripturarum, qui servabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei iudicata sunt, nec utrum haec essent, quae ille scripsisset, poterat inveniri, non talibus proferentibus, qui ea per seriem successionis reperirentur rite servasse. Unde illa, quae sub eius nomine proferuntur et continent istas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus iudicantur non ipsius esse credenda; sicut multa sub nominibus et aliorum prophetarum et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt. Igitur secundum scripturas canonicas Hebraeas atque Christianas multos gigantes ante diluvium fuisse non dubium est, et hos fuisse cives terrigenae societatis hominum; Dei autem filios, qui secundum carnem de Seth propagati sunt, in hanc societatem deserta iustitia declinasse. Nec mirandum est, quod etiam de ipsis gigantes nasci potuerunt. Neque enim omnes gigantes, sed magis multi utique tunc fuerunt, quam post diluvium temporibus ceteris. Quos propterea creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur non solum,pulchritudines, verum etiam magnitudines et fortitudines corporum non magni pendendas esse sapienti, qui spiritalibus atque inmortalibus longe melioribus atque firmioribus et bonorum propriis, non bonorum malorumque communibus beatificatur bonis. Quam rem alius propheta commendans ait: Ibi fuerunt gigantes illi nominati, qui ab initio fuerunt staturosi, scientes proelium. Nos hos elegit Dominus, nec viam scientiae dedit illis; sed interierunt, quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter inconsiderantiam.

Frauen werden von Dämonen, Silvanen und Panen (incubi) verführt Silvanos et Panes, quos vulgo incubos vocant, inprobos saepe extitisse mulieribus et earum appetisse ac peregisse concubitum;

Beginn des Hexenglaubens!

Die Söhne Seths lassen sich mit den Töchtern Kains ein. et prius quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt, filiabus hominum, hoc est secundum hominem viventium, miscerentur; filii scilicet Seth filiis Cain.

Die Gottessöhne aus dem Stamme Seth gaben durch die Vermischung mit den Töchtern Kains ihre Gerechtigkeit auf. Dei autem filios, qui secundum carnem de Seth propagati sunt, in hanc societatem deserta iustitia declinasse.

De civitate Dei, Liber XV, [XXIV]

24. Was die hundertundzwanzig Jahre von Gen. 6,3 zu bedeuten haben.

Quod autem dixit Deus: Erunt dies eorum centum viginti anni, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum viginti annos vivendo non transgredi, cum et post diluvium etiam quingentos excessisse inveniamus; sed intellegendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est quadringentos octoginta vitae annos ageret, quos more suo scriptura quingentos vocat, nomine totius maximam partem plerumque significans; sescentensimo quippe anno vitae Noe, secundo mense factum est diluvium; ac sic centum viginti anni praedicti sunt futuri vitae hominum periturorum, quibus transactis diluvio delerentur. Nec frustra creditur sic factum esse diluvium, iam non inventis in terra qui non erant digni tali morte defungi, qua in impios vindicatum est; non quo quicquam bonis quandoque morituris tale genus mortis faciat aliquid, quod eis possit obesse post mortem; verum tamen nullus eorum diluvio mortuus est, quos de semine Seth propagatos sancta scriptura commemorat. Sic autem divinitus diluvii causa narratur: Videns, inquit, Dominus Deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, et omnis quosque cogitat in corde suo diligenter super maligna omnes dies, et cogitavit Deus, quia fecit hominem super terram, et recogitavit, et dixit Deus: Deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a repentibus usque ad volatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos.

De civitate Dei, Liber XV, [XXV]

25. Vom Zorne Gottes

Ira Dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium quo inrogatur poena peccato. Cogitatio vero eius et recogitatio mutandarum rerum est inmutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui paenitet, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. Sed si non utatur scriptura talibus verbis, non se quodam modo familiarius insinvabit omni generi hominum, quibus vult esse consultum, ut et perterreat superbientes et excitet neglegentes, et exerceat quaerentes et alat intellegentes; quod non faceret, si non se prius inclinaret et quodam modo descenderet ad iacentes. Quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum volatiliumque denuntiat: magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccaverint, minatur exitium.

De civitate Dei, Liber XV, [XXVI]

26. Die Arche Noah als Gleichnis der Kirche Christi

Iam vero quod Noe homini iusto et, sicut de illo scriptura veridica loquitur, in sua generatione perfecto (non utique sicut perficiendi sunt cives civitatis Dei in illa inmortalitate, qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti) imperat Deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est uxore, filiis et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluvii vastitate: procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo civitatis Dei, hoc est ecclesiae, quae fit salva per lignum, in quo pependit mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Nam et mensurae ipsae longitudinis et altitudinis et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius veritate ad homines praenuntiatus est venturus et venit. Humani quippe corporis longitudo a vertice usque ad vestigia sexiens tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et deciens tantum quam altitudo, cuius altitudinis mensura est in latere a dorso ad ventrem; velut si iacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexiens tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a dextra in sinistram vel a sinistra in dextram, et deciens, quam altus a terra. Unde facta et arca trecentorum in longitudine cubitorum et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine. Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est vulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est; hac quippe ad illum venientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. Et quod de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem vitam sanctorum significat; quacumque enim verteris quadratum, stabit; et cetera, quae in eiusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum.

Sed ea nunc persequi longum est; et hoc iam fecimus in opere, quod adversus Faustum Manichaeum scripsimus, negantem in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum. Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam et alius alio exponat haec aptius, dum tamen ea, quae dicuntur, ad hanc de qua loquimur Dei civitatem in hoc saeculo maligno tamquam in diluvio peregrinantem omnia referantur, si ab eius sensu, qui ista conscripsit, non vult longe aberrare, qui exponit. Exempli gratia, velut si quispiam, quod hic scriptum est: Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam, non quod ego in illo opere dixi velit intellegi, quia ex omnibus gentibus ecclesia congregatur, bicameratam dictam propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos apostolus et alio modo dicit Iudaeos et Graecos; tricameratam vero eo, quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluvium reparatae sunt; sed aliud dicat aliquid, quod a fidei regula non sit alienum. Nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam voluit, verum etiam in superioribus (et haec dixit bicamerata) et in superioribus superiorum (et haec appellavit tricamerata), ut ab imo sursum versus tertia consurgeret habitatio: possunt hic intellegi et tria illa, quae commendat apostolus, fides spes, caritas; possunt etiam multo convenientius tres illae ubertates evangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia coniugalis, supra vidualis atque hac superior virginalis, et si quid melius secundum fidem civitatis huius intellegi et dici potest. Hoc etiam de ceteris, quae hic exponenda sunt, dixerim, quia, etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam revocanda sunt.

De civitate Dei, Liber XV, [XXVII]

27. Arche und Sintflut Geschichtstatsache und Allegorie zugleich

Non tamen quisquam putare debet aut frustra haec esse conscripta, aut tantummodo rerum gestarum veritatem sine ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam, aut e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse verborum figuras, aut quidquid illud est nequaquam ad prophetiam ecclesiae pertinere. Quis enim nisi mente perversus inaniter scriptos esse contendat libros per annorum milia tanta religione et tam ordinatae successionis observantia custoditos aut solas res gestas illic intuendas, ubi certe, ut alia omittam, si numerositas animalium cogebat arcae tantam fieri magnitudinem, inmunda bina et munda septena intromitti animalia quid cogebat, cum aequalis numeri possent utraque servari? Aut vero Deus, qui propter genus reparandum servanda praecepit, eo modo illa, quo instituerat, restituere non valebat?

Qui vero non esse gesta, sed solas rerum significandarum figuras esse contendunt, primum opinantur tam magnum fieri non potuisse diluvium, ut altissimos montes quindecim cubitis aqua crescendo transcenderet, propter Olympi verticem montis supra quem perhibent nubes non posse concrescere, quod tam sublime iam caelum sit, ut non ibi sit aer iste crassior, ubi venti nebulae imbresque gignuntur; nec adtendunt omnium elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse. An forte negant esse terram verticem montis? Cur igitur usque ad illa caeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis exaltari non licuisse contendunt, cum isti mensores et pensores elementorum aquas terris perhibeant superiores atque leviores? Quid itaque rationis adferunt, quare terra gravior et inferior locum caeli tranquillioris invaserit per volumina tot annorum, et aqua levior ac superior permissa non sit huc facere saltem ad tempus exiguum?

Dicunt etiam non potuisse capere arcae illius quantitatem animalium genera tam multa in utroque sexu, bina de inmundis, septena de mundis. Qui mihi videntur non conputare nisi trecenta cubita longitudinis et latitudinis quinquaginta, nec cogitare aliud tantum esse in superioribus itemque aliud tantum in superioribus superiorum, ac per hoc ter ducta illa cubita fieri nongenta per centum quinquaginta. Si autem cogitemus quod Origenes non ineleganter astruxit, Moysen scilicet hominem Dei eruditum, sicut scriptum est, omni sapientia Aegyptiorum, qui geometricam dilexerunt, geometrica cubita significare potuisse, ubi unum quantum sex nostra valere adseverant, quis non videat quantum rerum capere illa potuit magnitudo? Nam illud quod disputant tantae magnitudinis arcam non potuisse conpingi, ineptissime calumniantur, cum sciant inmensas urbes fuisse constructas, nec adtendunt centum annos, quibus arca illa est fabricata; nisi forte lapis lapidi adhaerere potest sola calce coniunctus, ut murus per tot milia circumagatur, et lignum ligno per suscudines, epiros, clavos, gluten bituminis non potest adhaerere, ut fabricetur arca non curuis, sed rectis lineis longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum, sed levet unda, cum venerit, naturali ordine ponderum, magisque divina providentia quam humana prudentia natantem gubernet, ne incurrat ubicumque naufragium.

Quod autem scrupulosissime quaeri solet de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, verum etiam quales lucustae, scarabei, muscae denique et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui est definitus, cum hoc imperaret Deus, prius admonendi sunt, quos haec movent, sic accipiendum esse quod dictum est. Quae repunt super terram, ut necesse non fuerit conservari in arca, quae possunt in aquis vivere, non solum mersa, sicut pisces, verum etiam supernatantia, sicut multae alites. Deinde cum dicitur: Masculus et femina erunt, profecto intellegitur ad reparandum genus dici; ac per hoc nec illa necesse fuerat ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque rebus vel rerum corruptionibus nasci; vel si fuerunt, sicut in domibus esse consuerunt, sine ullo numero definito esse potuisse; aut si mysterium sacratissimum, quod agebatur, et tantae rei figura etiam veritate facti aliter non posset impleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae vivere in aquis natura prohibente non possent, non fuit ista cura illius hominis vel illorum hominum, sed divina. Non enim ea Noe capta intromittebat, sed venientia et intrantia permittebat. Ad hoc enim valet quod dictum est: Intrabunt ad te; non scilicet hominis actu, sed Dei nutu; ita sane, ut non illic fuisse credenda sint, quae sexu carent. Praescriptum enim atque definitum est: Masculus et femina erunt. Alia sunt quippe quae de quibusque rebus sine concubitu ita nascuntur, ut postea concumbant et generent, sicut muscae; alia vero in quibus nihil sit maris et feminae, sicut apes. Ea porro quae sic habent sexum, ut non habeant fetum, sicut muli et mulae, mirum si fuerunt ibi, ac non potius parentes eorum ibi fuisse suffecerit, equinum videlicet atque asininum genus; et si qua alia sunt, quae commixtione diversi generis genus aliquod gignunt. Sed si et hoc ad mysterium pertinebat, ibi erant. Habet enim et hoc genus masculum et feminam. Solet etiam movere nonnullos, genera escarum, quae illic habere poterant animalia, quae non nisi carne vesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi; an vero, quod potius est credendum, praeter carnes aliqua alimenta esse potuerunt, quae omnibus convenirent. Novimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, frugibus pomisque vescantur et maxime fico atque castaneis. Quid ergo mirum, si vir ille sapiens et iustus, etiam divinitus admonitus, quid cuique congrueret, sine carnibus aptam cuique generi alimoniam praeparavit et condidit? Quid est autem, quo vesci non cogeret fames? aut quid non suave ac salubre facere posset Deus, qui etiam, ut sine cibo viverent, divina facilitate donaret, nisi ut pascerentur etiam hoc inplendae figurae tanti mysterii conveniret? Non autem ad praefigurandam ecclesiam pertinere tam multiplicia rerum signa gestarum, nisi fuerit contentiosus, nemo permittitur opinari. Iam enim gentes ita ecclesiam repleverunt, mundique et inmundi, donec certum veniatur ad finem, ita eius unitatis quadam compagine continentur, ut ex hoc uno manifestissimo etiam de ceteris, quae obscurius aliquanto dicta sunt et difficilius agnosci queunt, dubitare fas non sit. Quae cum ita sint, [si] nec inaniter ista esse conscripta putare quisquam vel durus audebit, nec nihil significare cum gesta sint, nec sola dicta esse significativa non facta, nec aliena esse ab ecclesia significanda probabiliter dici potest; sed magis credendum est et sapienter esse memoriae litterisque mandata, et gesta esse, et significare aliquid, et ipsum aliquid ad praefigurandam ecclesiam pertinere. Iam usque ad hunc articulum perductus liber iste claudendus est, ut ambarum civitatum cursus, terrenae scilicet secundum hominem viventis et caelestis secundum Deum, post diluvium et deinceps in rebus consequentibus requiratur.




Augustinus

Augustinus und das Kind am Meeresstrand,
Wallfahrtskirche Maria Sand in Herbolzheim (H.-J. G. 2007)



Liber XV
Textbearbeitung, Zusammenfassungen: Hans-Jürgen Günther
Textüberschriften: nach der Übersetzung von W. Thimme
Letzte Aktualisierung: 03. Januar 2024
 
zurück

Zurück zur Hauptseite