Augustinus
Joos van Wassenhove, 1474


LIBER XVII

Augustinus beim Schreiben und Predigen;
Anonymus (11-12. Jhdt.)
Von David bis zur Babylonischen Gefangenschaft

De civitate Dei, Liber XVII, [I]

1. Das Zeitalter der Propheten

Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cuius semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem ad modum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quantum suscepto operi sufficere videtur, cetera quae sequuntur adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samvel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captiuus in Babyloniam duceretur atque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam post septvaginta annos reversis Israelitis Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum. Quamvis enim et ipsum Noe patriarcham, in cuius diebus universa diluvio terra deleta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura sive quoque nudo significata sive praedicta, quae pertinerent ad civitatem Dei regnumque caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas, praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samvel, qui et Saulem prius et eo reprobato ipsum David Deo praecipiente unxit in regem, de cuius ceteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a prophetis sunt praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris civitas Dei per ista curreret tempora, si omnia velim commemorare, in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, quae per ordinem reges eorumque facta et eventa digerens videtur tamquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adiuvante Dei spiritu considerata tractetur, vel magis vel certe non minus praenuntiandis futuris quam praeteritis enuntiandis inuenietur intenta; (et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare quam sit operosum atque prolixum et quam multis indiguum voluminibus, quis ignorat, qui haec vel mediocriter cogitet?) deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque caelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum maior sit disputatio necessaria,quam huius operis modus flagitat. Proinde ita, si potvero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei voluntate peragendo nec ea quae supersunt dicam nec ea quae satis sunt praetermittam.

De civitate Dei, Liber XVII, [II]

2. Die Erfüllung der irdischen Verheißungen Gottes an Israel

In praecedente libro diximus ab initio ad Abrabam promissionum Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significat ur (&lg), ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi demonstravero, et faciam te in gentem magnam), aliam vero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius vestigia consequuntur; quod promitti coepit his verbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae; et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstravimus. Erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, secundum carnem atque ibi non solum tenendo ac possidendo civitates adversariorum, verum etiam reges habendo regnare iam coeperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus, Abrabam Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, verum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de servitute Aegyptia liberatus et per quem cuncta praeterita revelata sunt, temporibus eius, cum populum per heremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Iesum Nave, per quem populus ille in promissionis inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus Deus iusserat, divisit et mortuus est, neque post illum toto tempore iudicium impleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed expectabatur implendum. Impletum est autem per David et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, quantum promissum fuerat, spatio dilatatum est; universos quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio compleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem adtinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis huius saeculi terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus oboediret. Sed quoniam Deus noverat hoc eam non esse facturam, usus est eius etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem revelato novo testamento per incarnationem Christi fuerat impleturus.

De civitate Dei, Liber XVII, [III]

3. Der dreifache Sinn der biblischen Weissagungen

Quocirca sicut oracula illa divina ad Abraham Isaac et Iacob et quaecumque alia signa vel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim vero ad illud semen eius, in quo benedicuntur omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum ad possidendam vitam aeternam regnumque caelorum; partim ergo ad ancillam, quae in servitutem generat, id est terrenam Hierusalem, quae servit cum filiis suis, partim vero ad liberam civitatem Dei, id est veram Hierusalem aeternam in caelis, cuius filii homines secundum Deum viventes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate.

Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad caelestem, nonnulla ad utramque. Exemplis video probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem David argueret de peccato gravi et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret. Haec atque huius modi sive publice, id est pro salute vel utilitate populi, sive privatim, cum pro suis quisque rebus divina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis vitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam civitatem pertinuisse quis ambigat? Ubi autem legitur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domvi Israel et domvi Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non permanservnt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constitvam domvi Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum et super corda eorum scribam eas, et videbo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem: Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est, eumque habere atque ipsius esse summum ibi est atque totum bonum. Ad utramque vero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei civitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia videtur impleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque veluti compactum atque commixtum in libris veteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, valet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium litteras sacras, ut, quod historice praedictum completumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem quid implendum allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam visum sit nihil esse in eisdem libris vel praenuntiatum et effectum, vel effectum, quamvis non praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam civitatem Dei eiusque filios in hac vita peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, vel potius illarum scripturarum omnium, quae veteris instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de illa vel propter illam dicitur atque completur, significat aliquid, quod etiam ad Hierusalem caelestem allegorica praefiguratione referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod ad Hierusalem liberam, alterum quod ad utram-¡que pertineat. Mihi autem sicut multum videntur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis inuoluta esse contendunt. Ideo tripertita, non bipertita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potverint illic de quacumque re gesta sensum intellegentiae spiritalis exsculpere, servata dumtaxat primitus historiae veritate. Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu divinitus gestis sive gerendis conuenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intellegentiam spiritalem revocet, si possit, aut ab eo qui potest revocanda esse fateatur?

De civitate Dei, Liber XVII, [IV]

4. Die Übertragung des Hohenpriestertums auf Christus von Hanna geweissagt

Procursus igitur civitatis Dei ubi pervenit ad regum tempora, quando David Saule reprobato ita regnum primus obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans atque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod adtinet ad duo testamenta, vetus et nouum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eundemque regem nouum ac sempiternum, qui est Christus Iesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei servitium Samvel simul officium functus sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex David fundatus in regno hoc quod dico figuraverunt. Mater quoque ipsa Samvelis Anna, quae prius fuit sterilis et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non videtur, cum gratulationem suam Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et ablactatum Deo reddit eadem pietate, qua voverat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Dilatatum est super inimicos meos os meum, laetata sum in salutari tvo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore vestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinuentiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmes praecincti sunt virtutem; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperes facit et ditat, humiliat et exaltat. Suscitat a terra pauperem et de stercore erigit inopem, ut conlocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dans votum voventi, et benedixit annos iusti, quoniam non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis. sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Dominus ascendit in caelos et tonuit, ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est; et dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui.

Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filio gratulantis? Tantumne mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiat supergredi modum feminae huius dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae iam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione compleri, conuenienter movetur, nonne intendit et aspicit et agnoscit per hanc mulierem, cuius etiam nomen, id est Anna, gratia eius interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam civitatem Dei, cuius rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata inpetravit, exultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset ipse Samvel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit: Dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui, unde dicebat, si non prophetabat?

Dicat ergo ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda. dicat quod tanto ante de se prophetatum per os huius piae matris agnoscit: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Vere confirmatum cor et cornu vere exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum. quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est adligatus nec In praeconibus adligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tvo. Christus est iste Iesus, quem Simeon, sicut in evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: Nunc, inquit, dimittis, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Dicat itaque ecclesia: Laetata sum in salutari tvo; quoniam non est sanctus, sicut Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster; tamquam sanctus et sanctificans, iustus et iustificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro; quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam camales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui ut dicit apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat homini Deus, qui solus est iustus atque iustificans) et suam volentes constitvere (id est velut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiae Dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinuentiones suas. Quas adinuentiones putamus, nisi ut superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones exequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam po,tentes sibi videntur, ut sine Dei dono atque adiutorio humana sufficientia divina possint implere mandata, et praecinguntur virtute, quorum interna vox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.

Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intellegendi pleni panibus, nisi idem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (quo verbo minus quidem Latine, bene tamen expressum est, quod ex maioribus minores facti sunt), quia et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data. postea quam per nouum testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed caelestia sapuerunt. Et hoc velut quaereretur causa cur factum sit: Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universae ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Iohannes apostolus ad septem scribit ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia aedificavit sibi domum et suffulsit columnas septem. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oreretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Hierusalem terrenam; quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus eius erant; nunc vero ibi quoniam littera est et spiritus non est, amissa virtute infirmata est.

Dominus mortificat et vivificat; mortificavit illam, quae multa erat in filiis, et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem. Quamvis commodius possit intellegi eosdem vivificare, quos mortificaverit. Id enim velut repetivit addendo: Deducit ad inferos et reducit. Quibus enim dicit apostolus: Si mortvi estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, salubriter utique mortificantur a Domino; quibus adiungit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortvi enim estis, inquit; ecce quo modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; ecce quo modo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram in Deo apostolus dixit absconditam. Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, isto modo utique mortificavit eum; et quia resuscitavit a mortvis, eundum rursus vivificavit. Et quia in prophetia vox eius agnoscitur: Non derelinques animam meam in inferno, eundem deduxit ad inferos et reduxit. Hac eius paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat; utique superbos humiliat et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, hoc totus habet sermo huius, cuius nomen interpretatur gratia eius.

Iam vero quod adiungitur: suscitat a terra pauperem, de nullo melius quam de illo intellego, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut eius paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro eius non videret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem, qui pauper; stercus vero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores Iudaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi; nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucri facerem. De terra ergo suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim sedes. --- Et sedem gloriae hereditatem dans eis; dixerant enim potentes illi: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Hoc votum potentissime voverant. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: Dans votum voventi? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, votum voventi. Non enim Domino quisquam quicquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret. Sequitur: Et benedixit annos iusti, ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est: Et anni tvi non deficient. Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; antequam veniant enim, non sunt; cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est dans votum voventi, et benedixit annos iusti, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adiutore primum illud efficitur: Quia non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium eius; illum scilicet, qui homini voventi inuidet et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo Graeco intellegi et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit et vincetur a nobis, sed non viribus nostris, quia non in virtute potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus; ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos.

Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Non parva ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem iudicium et iustitiam, qui recte vivit. Recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo; et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est. Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid est: In medio terrae? Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant in extremis terrae. Quis hoc dixerit? Cur ergo additum est: In medio terrae? Quod non si adderetur et tantummodo diceretur: Facere iudicium et iustitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem vitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic divinum evadi posse iudicium: in medio terrae mihi videtur dictum "cum quisque vivit in corpore". In hac quippe vita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium atque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. Per corpus quippe ibi dixit apostolus per tempus, quo vixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit,cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae; ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitavit in corpore.

Deinde postea quam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in caelum Dominus Christus, et inde venturus est ad vivos et mortvos iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset implevit. De quibus ancillae Hierusalem, hoc est ingratae vineae, comminatus est apud Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: Ipse iudicabit extrema terrae, ac si diceretur: "Etiam extrema terrae." Non enim alias partes non iudicabit, qui omnes homines procul dubio iudicabit. Sed melius intelleguntur extrema terrae extrema hominis; quoniam non iudicabuntur, quae in melius vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inuentus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic saluus erit. Qui ergo perseveranter facit iudicium et iustitiam in medio terrae, non damnabitur, cum iudicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, virtutem regibus nostris; ut non eos iudicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. Et exaltabit cornum christi sui. Quo modo Christus exaltabit cornum christi sui? De quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in caelos, et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur, exaltabitt cornum christi sui. Quis ergo est christus Christi? An cornum exaltabit uniuscuiusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: Exaltatum est cornum meum in Deo meo? Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetavit, Samvelis mater, sancti viri multumque laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut nouum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.

De civitate Dei, Liber XVII, [V]

5. Das an Eli gerichtete Prophetenwort hat den gleichen Sinn.

Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cuius quidem nomen tacetur, sed intellegitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: Et venit homo Dei ad Heli et dixit: Haec dicit Dominus: Revelatus revelatus sum ad domum patris tvi, cum essent in terra Aegypti servi in domo Pharao; et elegi domum patris tvi ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi,ut ascenderent ad altare meum et incenderent incensum et portarent Ephod; et dedi domvi patris tvi omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam. Et ut quid respexisti in incensum meum et in sacrificium meum inpudenti oculo et glorificasti filios tvos super me, benedicere primitias omnis sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tva et domus patris tvi transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui spernit me, spernetur. Ecce dies veniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tvi, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et virum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius; et omnis qui superaverit domus tvae, decident in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod veni et super duos filios tvos hos, Ophni et Phinees: una die morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae in corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superaverit in domo tva, veniet adorare ei obolo argenti dicens: lacta me in unam panem sacerdotii tvi manducare panem.

Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samvele fuisse completa. (Quamquam enim non esset de alia tribu Samvel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum Iesum futura fuerat adumbrata est, et ad vetus testamentum proprie, figurate vero pertinebat ad nouum prophetia facti etiam ipsa, non verbi, id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intvens non videat esse completa? Quando quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium et ideo nec ullus sacerdos remansit Iudaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tva et domus patris tvi transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit, spernetur. Quod enim nominat domum patris eius, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cuius progenie ceteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Revelatus sum ad domum patris tvi, cum essent in terra Aegypti servi in domo Pharao, et elegi domum patris tvi ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi. Quis patrum fuit huius in illa Aegyptia servitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De huius ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes; quod iam videmus impletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur, tenentur et videre nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies veniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tvi, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et virum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius. Ecce dies, qui praenuntiati sunt, iam venerunt. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron; et quicumque ex eius genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi eius et defluit anima eius tabe maeroris.

Proprie autem ad huius domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: Et omnis qui superaverit domus tvae, decident in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod veniet super duos filios tvos hos, Ophni et Phinees: uno die morientur ambo. Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo huius, quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum huius significavit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur, ad illum iam pertinet sacerdotem, cuius figuram gessit huic succedendo Samvel. Proinde quae sequuntur, de Christo Iesu novi testamenti vero sacerdote dicuntur: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat; et aedificabo ei domum fidelem. Ipsa est aeterna et superna Hierusalem. Et transibit, inquit, coram Christo meo omnibus diebus. Transibit dixit "conuersabitur"; sicut superius dixerat de domo Aaron: Dixi: Domus tva et domus patris tvi transibunt coram me in aeternum. Quod autem ait: Coram Christo meo transibit, de ipsa domo utique intellegendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse mediator atque salvator. Domus ergo eius coram illo transibit. Potest et transibit intellegi de morte ad vitam, omnibus diebus, quibus peragitur usque in finem saeculi huius ista mortalitas. Quod autem ait Deus: Qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat: non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus et pes et alia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis huius effigie factus ad imaginem Dei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo: Sub umbra alarum tvarum proteges me; ut intellegant homines de illa ineffabili natura, non propriis, sed translatis rerum vocabulis ista dici. Quod vero adiungitur: Et erit, qui superaverit in domo tva, veniet adorare eo, non proprie de domo dicitur huius Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum Iesu Christi homines remanservnt, de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo huius Heli iam supra dictum erat: Et omnis qui superaverit domus tvae, decident in gladio virorum. Quo modo ergo hic vere dici potvit: Et erit, qui superaverit in domo tva, veniet adorare ei, si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde superarit? nisi quia illos intellegi voluit, qui pertinent ad stirpem, sed illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit: Reliquiae salvae fient (unde et apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt), quia de talibus reliquiis bene intellegitur esse, de quo dictum est: Qui superaverit in domo tvas profecto credit in Christum; sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt, neque nunc desunt, qui, licet rarissime, tamen credant; et impletur in eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adiunxit: Veniet adorare ei obolo argenti. Cui ado re, nisi summo illi sacerdoti, qui et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio secundum ordinem Aaron ad hoc veniebant homines ad templum vel altare Dei, ut sacerdotem adorarent. Quid est autem quod ait: Obolo argenti, nisi brevitate verbi fidei, de quo commemorat apostolus dictum: Verbum consummans et brevians faciet Dominus super terram? Argentum autem pro eloquio poni psalmus testis est, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.

Quid ergo dicit iste, qui venit adorare sacerdoti Dei et sacerdoti Deo? Iacta me in partem sacerdotii tvi, manducare panem. Nolo in patrum meorum conlocari honore, qui nullus est; iacta me in partem sacerdotii tvi. Elegi enim abiectus esse in domo Dei; qualecumque et quantulumcumque membrum esse cupio sacerdotii tvi. Sacerdotium quippe hic ipsam plebem dicit, cuius plebis ille sacerdos est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium. Quamvis nonnulli "sacrificii tvi" sint interpretati, non "sacerdotii tvi"; quod nihilo minus eundem significat populum Christianum. Unde dicit apostolus Paulus: Unus panis, unum corpus multi sumus. Quod ergo addidit: Manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita. Ipsum est sacrificium; non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech, qui legit, intellegat. Brevis itaque ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur: Iacta me in partem sacerdotii tvi manducare panem; ipse est obolus argenti, quia et breve est et eloquium Domini est habitantis in corde credentis. Quia enim dixerat superius, dedisse se cibos domvi Aaron de victimis veteris testamenti, ubi ait: Dedi domvi patris tvi omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam (haec quippe fuerant sacrificia Iudaeorum): ideo hic dixit: Manducare panem, quod est in novo testamento sacrificium Christianorum.

De civitate Dei, Liber XVII, [VI]

6. Ewigkeit kommt nur dem wahren Priestertum und Königtum zu, nicht seinem Schatten.

Cum igitur haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint, tanta nunc manifestatione clarescant, non frustra tamen moveri quispiam potest ac dicere: Quo modo confidimus venire omnia, quae in libris illis ventura praedicta sunt, si hoc ipsum, quod ibi divinitus dictum est: Domus tva et domus patris tvi transibunt coram me in aeternum, effectum habere non potvit? quoniam videmus illud sacerdotium fuisse mutatum, et quod illi domvi promissum est, nec sperari aliquando complendum, quia illud, quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum. Hoc qui dicit, nondum intellegit aut non recolit etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tamquam umbram futuri aeterni sacerdotii constitutum; ac per hoc, quando aeternitas ei promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei, quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est. Sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio eius debuit prophetari.

Regnum quoque isto modo etiam Saulis ipsius, qui certe reprobatus atque reiectus est, futuri regni erat umbra in aeternitate mansuri. Oleum quippe illud, quo unctus est et ab eo chrismate christus est dictus, mystice accipiendum et magnum sacramentum intellegendum est; quod in eo tantum veneratus est ipse David, ut percusso corde pavitaverit, quando in tenebroso occultatus antro, quo etiam Saul urgente intraverat necessitate naturae, exiguam particulam vestis eius retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret, quo modo ei pepercerit, cum posset occidere, atque ita suspicionem de animo eius, qua sanctum David putans inimicum suum vehementer persequebatur, auferret. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule violati, quia vel indumentum eius sic adtrectavit, extimvit. Ita enim scriptum est: Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnulam chlamydis eius. Viris autem, qui cum illo erant et, ut Saulem in manus suas traditum interimeret, suadebant: Non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc verbum domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum. quia christus Domini est hic. Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat, tanta veneratio exhibebatur. Unde et illud, quod ait Sauli Samvel: Quoniam non servasti mandatum meum, quod mandavit tibi Dominus, quem ad modum nunc paraverat Dominus regnum tuum usque in aeternum super Israel: et nunc regnum tuum non stabit tibi, et quaeret Dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei Dominus esse in principem super populum suum. quia non custodisti quae mandavit tibi Dominus, non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparaverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti (neque enim eum peccaturum esse nesciebat); sed praeparaverat regnum eius, in quo figura regni esset aeterni. Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit, quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies eius, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes videretur impleri quod dictum est: In aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem; sive David sive ipsum Mediatorem significans testamenti novi, qui figurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse David et progenies eius. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit; sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito eius, qui venit quaerere quod perierat, usque adeo iam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi ergo dixit "suum habebit". Unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem et "adquirit" dicitur; quod satis apertum est quid significet. Quamquam et sine additamento praepositionis quaerere intellegatur adquirere; ex quo lucra vocantur et quaestus.

De civitate Dei, Liber XVII, [VII]

7. Die Spaltung Israels ein Hinweis auf die Trennung des fleischlichen und geistlichen Israel

Rursus peccavit Saul per inoboedientiam, et rursus Samvel in verbo Domini ait illi: Quia sprevisti verbum Domini, sprevit te Dominus, ut non sis rex super Israel. Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur. Saul et veniam precaretur rogaretque Samvelem, ut reverteretur cum illo ad placandum Deum: Non revertar, inquit, tecum; quia sprevisti verbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et conuertit Samvel faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam diploidis eius et disrupit eam. Et dixit ad eum Samvel: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tva hodie et dabit proximo tvo bono super te, et dividetur Israel in duo; et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tva hodie, quadraginta regnavit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui; ut intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.

Non autem habet scriptura, quod in plerisque latinis codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tva; sed sicut a nobis positum est inuentum in Graecis: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tva; ut hoc intellegatur de manu tva, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo tvo, ad carnis cognationem id refertur; ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est: bono super te, potest quidem intellegi "meliori te"; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tvos sub pedibus tvis; in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamvis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus; inde tot ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes Deum.

De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur: Et dividetur Israel in duo; in Israel scilicet inimicum Christo et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, velut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Eice ancillam et filium eius. Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio eius Roboam scimus Israel in duo fuisse divisum atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione subuersa atque translata. Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fuerit potius comminandum, cuius erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter in eiusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, aeterna atque inmutabilis significata est per hoc, quod a diunctum est: Et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet; id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non paenitet, sicut hominem. Ubi enim legitur, quod paeniteat eum, mutatio rerum significatur, inmutabili praescientia manente divina. Ubi ergo non paenitere dicitur, non mutare intellegitur.

Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel et omnino perpetvam. Quicumque enim ad Christum transierunt vel transeunt vel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eandemque naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo perseverant in illo, numquam erunt cum eis Israelitis, qui eius inimici usque in finem vitae huius esse persistunt; sed in divisione, quae hic praenuntiata est, perpetvo permanebunt. Nihil enim prodest testamentum vetus de monte Sina in servitutem generans, nisi quia testimonium perhibet testamento novo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum est; cum autem inde quisque transierit ad Christum, auferetur velamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad nouum, ut iam non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samvel, antequam unxisset regem Saul, quando exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum, et, cum offerret holocaustosim, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et offenderunt coram Israel atque superati sunt: adsumpsit lapidem unum et statvit illum inter Massephat novam et veterem, et vocavit nomen eius Abennezer; quod est Latine lapis adiutoris, et dixit: Vsque hoc adiuvit nos Dominus. Massephat interpretatur intentio. Lapis ille adiutoris medietas est Salvatoris, per quem transeundum est a Massephat vetere ad novam, id est ab intentione, qua expectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem, qua per nouum testamentum expectatur in regno caelorum beatitudo verissima spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuvat Deus.

De civitate Dei, Liber XVII, [VIII]

8. Die dem Davidssohn geltenden Verheißungen nicht in Salomo, sondern in Christus erfüllt

Iam nunc video esse monstrandum, quid ipsi David, qui Sauli successit in regnum, cuius mutatione finalis illa mutatio figurata est, propter quam divinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus promiserit, quod ad rem qua de agimus pertinet. Cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio eius postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Deus, quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ovili ovium, ut esses in ducem super populum meum super Israel, et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris, et exterminavi omnes inimicos tvos a facie tva, et feci te nominatum secundum nomen magnorum, qui sunt super terram; et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra; et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitvi iudices super populum meum Israel; et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tvis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tvi, et dormies cum patribus tvis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tvo, et praeparabo regnum eius. Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et si venerit iniquitas eius, redarguam illum in virga virorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoveam ab eo, sicut amovi, a quibus amovi a facie mea; et fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me, et thronus eius erit erectus usque in aeternum.

Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat. Adtendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobilissimum struxit, et non adtendit: Fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me. Adtendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eandem idolatriam seductum atque deiectum; et non audeat existimare Deum vel hoc promisisse mendaciter vel talem Salomonem domumque eius futuram non potvisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem, iam videremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Iudaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi David promissum legunt, intellegunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta iam manifestatione declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificavit et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine) et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans quodam modo in eo figuram deliniat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septvagensimus primus titulo nominis eius inscriptus est; in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei conuenire non possunt, Domino autem Christo apertissima perspicuitate conueniunt, ut evidenter appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa veritas praesentata. Notum est enim, quibus terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, quod in Christo videmus inpleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Iohanne eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt.

Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David regnare coepit Salomon, quod pulli regum illorum contigit, ¡nnisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista praesignat, quae ad eius patrem loquitur dicens: Et erit, cum repleti fuerint dies tvi, et dormies cum patribus tvis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tvo, et praeparabo regnum illius. Quo modo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit: Cum repleti fuerint dies tvi et dormies cum patribus tvis. suscitabo semen tuum post te, alius pacificus intellegitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Iesus Christus veniret, procul dubio post mortem regis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic enim domvi dicit apostolus, hoc est fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

De civitate Dei, Liber XVII, [IX]

9. Ebenso ist der neunundachtzigste Psalm zu deuten.

Propter quod et in psalmo octogensimo octavo, cuius est titulus: Intellectus ipsi Aethan Israelitae, commemorantur promissiones Dei factae regi David, et istis, quae in libro regnorum sunt posita, quaedam ibi similia dicuntur, sicut est: Iuravi David servo meo: Vsque in aeternum praeparabo semen tuum; et iterum: Tunc locutus es in aspectu filiis tvis et dixisti: Posui adiutorium super potentem, exaltavi electum de populo meo. Inueni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam inimicos eius a facie eius, et eos, qui oderunt eum, fugabo. Et veritas mea et misericordia mea cum illo, et in nomine meo exaltabitur cornum eius. Et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius. Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo ei misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli. Quae omnia de Domino Iesu intelleguntur, quando recte intelleguntur, sub nomine David propter formam servi, quam de semine David idem Mediator adsumpsit ex virgine. Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum eius tale aliquid, quale in regnorum libro positum est et quasi de Salomone proclivius accipitur. Ibi namque, hoc est in regnorum libro: Et si venerit, inquit, iniquitas us, redarguam illum in virga virorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoveam ab eo; tactibus significans plagas correptionis. Unde illud est: Ne tetigeritis christos meos. Quod quid est aliud, quam "ne laeseritis"? In psalmo vero cum ageret tamquam de David, ut quiddam eius modi etiam ibi diceret: Si dereliquerint, inquit, filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint; si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Non dixit "ab eis", cum loqueretur de filiis eius, non de ipso; sed dixit ab eo, quod bene intellectum tantundem valet. Non enim Christi ipsius, quod est caput ecclesiae, possent inueniri ulla peccata, quae opus esset humanis correptionibus servata misericordia divinitus coherceri; sed in eius corpore ac membris, quod populus eius est. Ideo in libro regnorum: Iniquitas eius dicitur; in psalmo autem: Filiorum eius; ut intellegamus de ipso dici quodam modo, quod de eius corpore dicitur. Propter quod etiam ipse de caelo, cum corpus eius, quod sunt fideles eius, Saulus persequeretur: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Deinde in consequentibus psalmi: Neque nocebo, inquit, in veritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar; id est, nequaquam David mentiar. Solet enim sic loqui scriptura. Quid autem non mentiatur, adiungit et dicit: Semen eius in aeternum manet; et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.

De civitate Dei, Liber XVII, [X]

10. Weitere Auslegung dieses messianischen Psalms

Post haec tantae promissionis validissima firmamenta, ne putarentur in Salomone completa, tamquam id speraretur nec inueniretur: Tu vero, inquit, reppulisti et ad nihilum deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque ad eversionem ipsius terrenae Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum. Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo est ille Salomon, sed nec ipse David, si dilatus est christus Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege David et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex primus est unctus (ipse quippe David eum christum Domini appellat): erat tamen unus verus christus, cuius illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in David vel in Salomone intellegendum, differebatur in longum; secundum dispositionem autem Dei venturus suo tempore parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit atque ait: Evertisti testamentum servi tvi, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius in (&lg) formidinem; diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suos; exaltasti dexteram inimicorum eius, ivacundasti omnes inimicos eius; avertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissoluisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione. Haec omnia venerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnaverunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in vera fide habentes et in vero Christo sperantes. Quo modo autem ista venerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia.

De civitate Dei, Liber XVII, [XI]

11. Fortsetzung

Post haec autem prophetata ad precandum Deum propheta conuertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. Vsque quo, Domine, avertis in finem? subauditur "faciem tvam", sicut alibi dicitur: Quo usque avertis faciem tvam a me? Nam ideo quidam codices hic non habent avertis, sed "averteris"; quamquam possit intellegi: "Avertis misericordiam tvam, quam promisisti David". Quod autem dixit: In finem, quid est nisi usque in finem? Qui finis intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri oportebant, quae superius aerumnosa deflevit. Propter quae et hic sequitur: Exardescit sicut ignis ira tva: memento quae est mea substantia. Nihil hic melius quam ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura est carnis eius. Non enim vane, inquit, constitvisti omnes filios hominum. Nisi enim esset unus filius hominis substantia Israel, per quem filium hominis liberarentur multi filii hominum, vane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc vero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in vanitatem de veritate conlapsa est, propter quod dicit alius psalmus: Homo vanitati similis factus est, die eius velut umbra praetereunt; sed non vane Deus constitvit omnes filios hominum, quia et multos a vanitate liberat per mediatorem Iesum, et quos liberandos non esse praescivit, ad utilitatem liberandorum et comparationem duarum inter se a contrario civitatum non utique vane in totius rationalis creaturae pulcherrima atque iustissima ordinatione constitvit. Deinde sequitur: Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferni? Quis est iste, nisi substantia illa Israel ex semine David, Christus Iesus? De quo dicit apostolus, quod surgens a mortvis iam non moritur, et (&lg) mors ei ultra non dominabitur. Sic enim vivet et non videbit mortem, ut tamen mortuus fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter quorundam solvenda inferna vincla descenderat; eruerit autem potestate illa, de qua in evangelio dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.

De civitate Dei, Liber XVII, [XII]

12. Auslegung der Schlussverse des Psalms

Sed cetera psalmi huius, quae ita se habent: Ubi sunt miserationes tvae antiquae, Domine, quas iurasti David in veritate tva? Memento, Domine, opprobrii servorum tvorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; quod exprobraverunt inimici tvi, Domine. quod exprobraverunt, commutationem Christi tvi, utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad David, an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito quaeri potest. Dicta sunt quippe ista vel scripta tempore, quo fuit Aethan, de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni David fuit; ac per hoc non diceretur: Ubi sunt miserationes tvae. antiquae, Domine, quas iurasti David in veritate tva? nisi eorum personam in se prophetia transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi David ista promissa sunt. Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos persequebantur, exprobasse illis passionem Christi, quam scriptura commutationem vocat, quoniam moriendo inmortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia, cum eorum speraretur futurus, factus est gentium, et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per testamentum nouum, illis in vetustate remanentibus, ut ideo dicatur: Memento, Domine, opprobrii servorum tvorum, quia non eos obliviscente, sed potius miserante Domino et ipsi post hoc opprobrium credituri sunt. Sed ille, quem prius posui, conuenientior mihi sensus videtur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur, quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue vox ista coaptatur: Memento, Domine, opprobrii servorum tvorum; non enim servi Dei nuncupandi sunt tales Iudaei; sed eis verba ista conpetunt, qui, cum graves humilitates persecutionum pro Christi nomi ne paterentur, record a ri potverunt excelsum regnum semini David fuisse prissum, et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quaerendo pulsando: Ubi sunt miserationes tvae antiquae, Domine, quas iurasti David in veritate tva? Memento, Domine, opprobrii servorum tvorum, quod continui in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus meis patienter pertuli); quod exprobraverunt inimici tvi, Domine, quod exprobraverunt, commutationem Christi tvi; non eam putantes commutationem esse (&lg), sed consumptionem. Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem, quam iurasti David in veritate tva? Si autem Iudaeis adsignemus haec verba, illi servi Dei talia dicere potverunt, qui expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus nasceretur, in captivitatem ducti sunt, intellegentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed caelestis ac spiritalis esset fideliter expectanda; quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum exultabat atque insultabat esse captiuum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat, universo populo Dei ad caelestem Hierusalem pertinenti sive in illis, qui latebant in testamento vetere, antequam revelaretur nouum, sive in his, qui iam testamento novo revelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine David non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda, est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio verbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens David ait in secundo regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo servi tvi in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe et benedic domum servi tvi usque in aeternum et cetera, quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius duceretur ad Christum, per quem futura erat domus eius aeterna eademque domus Dei. Domus enim David propter genus David; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populo suo; ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus, ipse in pace praemium, qui virtus in bello. Ideo cum in verbis Nathan dictum sit: Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi, postea dictum est in verbis David: Quoniam tu dominus omnipotens Deus Israel, revelasti aurem servi tvi dicens: Domum aedificabo tibi. Hanc enim domum et nos aedificamus bene vivendo, et Deus ut bene vivamus opitulando; quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborarunt aedificantes eam. Cuius domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitvi iudices super populum meum Israel.

De civitate Dei, Liber XVII, [XIII]

13. Das verlieißene Friedensreich ist nicht das Reich Salomos.

Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum, postea quam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subiunctum est: Sicut ab initio a diebus, quibus constitvi iudices super populum meum Israel. Iudices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per interualla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et inueniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos; nam sub eo iudice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt. Ab sit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnavit; nec umquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic vitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est aeternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel; hoc enim nomen interpretatur "videns Deum"; cuius praemii desiderio pia per fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.

De civitate Dei, Liber XVII, [XIV]

14. David, der Psalmsänger

Procurrente igitur per tempora civitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnavit David. Erat autem David vir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non vulgari voluptate, sed fideli voluntate dilexerit eaque Deo suo, qui verus est Deus, mystica rei magnae figuratione servierit. Diversorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi varietate compactam bene ordinatae civitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia eius in psalmis est, quos centum quinquaginta liber continet, quem psalmorum vocamus. In quibus nonnulli volunt eos solos factos esse a David, qui eius nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur: Ipsius David; qui vero habent in titulis: Ipsi David, ab aliis factos personae ipsius fuisse coaptatos. Quae opinio voce evangelica Salvatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse David in spiritu Christum dixerit esse Dominum suum; quoniam psalmus centensimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tvos scabellum pedum tvorum. Et certe idem psalmus non habet in titulo: Ipsius David, sed: Ipsi David, sicut plurimi. Mihi autem credibilius videntur existimare, qui omnes illos centum et quinquaginta psalmos eius operi tribuunt eumque aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum aliquid, quod ad rem pertineat, figurantibus, ceteros autem nullius hominis nomen in titulis habere voluisse, sicut ei varietatis huius dispositionem, quamvis latebrosam, non tamen inanem Dominus inspiravit. Nec movere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina prophetarum, qui longe post David regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta et quae ibi dicuntur velut ab eis dici videntur. Neque enim non potvit propheticus spiritus prophetanti regi David haec etiam futurorum prophetarum nomina revelare, ut aliquid, quod eorum personae conueniret, prophetice cantaretur; sicut rex Iosias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos cuidam prophetae, qui etiam facta eius futura praedixit, cum suo nomine revelatus est.

De civitate Dei, Liber XVII, [XV]

15. Unmöglich, alle Weissagungen des Psalters von Christus anzuführen

Nunc iam expectari a me video, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis David de Domino Iesu Christo vel eius ecclesia prophetaverit. Ego autem ut hoc non ita faciam, sicut videtur ipsa expectatio postulare (quamvis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis impedior. Omnia enim ponere vitandae prolixitatis causa prohibeor; vereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea noverunt, videar magis necessaria praeterisse; deinde (quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium, ut certe nihil sit quod ei refragetur, si non omnia suffragantur), ne more centonum ad rem, quam volumus, tamquam versiculos decerpere videamur, velut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diversa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra volumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui voluerit et potverit; inueniet quot et quanta rex David idemque propheta de Christo et eius ecclesia prophetaverit, de rege scilicet et civitate quam condidit.

De civitate Dei, Liber XVII, [XVI]

16. Deutung von Psalm 45 auf Christus und die Kirche

Quamlibet enim de quacumque re propriae sint atque manifeste propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam tropicae misceantur; quae maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium. Quaedam tamen Christum et ecclesiam ipsa prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio estant exponenda, quae in eis minus intelleguntur; quale illud est in eodem psalmorum libro: Eructvavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tvis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tvo circa femur, potentissime specie tva et pulchritudine tva, et intende, prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tva. Sagittae tvae acutae, potentissime, (populi sub te cadent) in corda inimicorum regis. Sedes tva, Deus, in saecula saeculorum, virga directionis virga regni tvi. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, deus tuus oleo exultationis prae participibus tvis. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tvis, a domibus eburneis; ex quibus te delectaverunt filiae regum in honore tvo. Quis non hic Christum, quem praedicamus et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat, cum audiat Deum, cuius sedes est in sa cula saeculorum, et unctum a Deo, utique sicut unguit Deus, non visibili, sed spiritalli atque intellegibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione vel tam surdus adversus eius famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione appellatum esse non noverit? Agnito autem rege Christo, iam cetera, quae hic tropice dicta sunt, quo modo sit speciosus forma prae filiis hominum, quadam tanto magis amanda atque miranda, quanto minus corporea pulchritudine, quis gladius eius, fquae sagittae, et cetera isto modo non proprie, sed tropice posita iam subditus ei, qui regnat propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam, inquirat ex otio.

Deinde aspiciat eius ecclesiam tanto viro suo spiritali conubio et divino amore coniunctam, de qua dicitur in his quae sequuntur. Astitit regina a dextris tvis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Audi, filia, et vide et inclina aurem tvam, et obliviscere populum tuum et domum patris tvi. quoniam concupivit rex speciem tvam, quia ipse est Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta varietate. Adferentur regi virgines post eam, proximae eius adferentur tibi. Adferentur in laetitia et exultatione; adducentur in templum regis. Pro patribus tvis nati sunt tibi filii; constitves eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tvi in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam mulierculam praedicari credat atque describi; coniugem videlicet illius, cui dictum est: Sedes tva, Deus, in saecula saeculorum; virga directionis virga regni tvi. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem. propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tvis; Christum utique prae Christianis. Hi sunt enim participes eius, ex quorum in omnibus gentibus unitate atque concordia fit ista regina, sicut in alio psalmo de illa dicitur: Civitas regis magni. Ipsa est Sion spiritaliter; quod nomen Latine interpretatum speculatio est; speculatur enim futuri saeculi magnum bonum, quoniam illuc dirigitur eius intentio. Ipsa est et Hierusalem eodem modo spiritaliter, unde multa iam diximus. Eius inimica est civitas diaboli Babylon, quae confusio interpretatur; ex qua tamen Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur et a pessimo rege ad optimum regem, id est a diabolo transit ad Christum. Propter quod ei dicitur: Obliviscere populum tuum et domum patris tvi. Cuius civitatis impiae portio sunt et Israelitae sola carne, non fide; inimici etiam ipsi magni huius regis eiusque reginae. Ad ipsos enim veniens et ab eis Christus occisus magis aliorum factus est, quos non vidit in carne. Unde per cuiusdam psalmi prophetiam dicit ipse rex noster: Erues me de contradictionibus populi, constitves me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi; in obauditu auris obaudivit mihi. Populus ergo iste gentium, quem non cognovit Christus praesentia corporali, in quem tamen Christum sibi adnuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur: In obauditu auris obaudivit mihi, quia fides ex auditu est --- iste, inquam, populus additus veris et carne et fide Israelitis civitas est Dei, quae ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in solis illis Israelitis fuit. Inde quippe erat virgo Maria, in qua carnem Christus, ut homo esset, adsumpsit. De qua civitate psalmus alius ait: Mater Sion, dicet homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Quis est iste Altissimus nisi Deus? Ac per hoc Christus Deus, antequam in illa civitate per Mariam fieret homo, ipse in patriarchis et prophetis fundavit eam. Cum igitur huic reginae civitati Dei tanto ante dictum sit per prophetiam, quod iam videmus impletum: Pro patribus tvis nati sunt tibi filii, constitves eos principes super omnem terram (ex filiis quippe eius per omnem terram sunt praepositi et patres eius, cum confiteantur ei populi concurrentes ad eam confessionem laudis aeternae in saeculum saeculi): procul dubio quidquid hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo intellegatur, debet his rebus manifestissimis conuenire.

De civitate Dei, Liber XVII, [XVII]

17. Die Weissagungen des 110. und 22. Psalms

Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem ad modum hic rex, apertissime praedicatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tvos scabellum pedum tvorum, sedere Christus ad dexteram Patris creditur, non videtur; eius etiam inimicos poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post videbitur. Verum quod sequitur: Virgam virtutis tvae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tvorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam inpudenter negetur. Et ipse quippe fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi, quod evangelium nos vocamus, et eam virgam virtutis eius agnoscimus. Dominari vero eum in medio inimicorum suorum idem ipsi, inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo et nihil adversus eum valendo testantur. Deinde quod paulo post dicit: Iuravit Dominus, et non paenitebit eum, quibus verbis inmutabile futurum esse significat, quod adiungit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod iam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron et ubique offertur sub sacerdote Christo, quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham, quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me (quibus utique verbis in cruce corpus significavit extentum manibus pedibusque confixis et clavorum transuerberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse), addens etiam: Diviservnt sibi vestimenta mea et super vestimentum meum miservnt sortem, quae prophetia quem ad modum impleta sit evangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quae tanta manifestatione claruerunt; praesertim quia et illa, quae non transacta credimus, sed praesentia contvemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

De civitate Dei, Liber XVII, [XVIII]

18. Tod und Auferstehung Christi von verschiedenen Psalmen geweissagt

De resurrectione quoque eius nequaquam psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex persona eius canitur: Ego dormivi et somnum cepi; exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me? An forte quisquam ita desipit, ut credat velut aliquid magnum nobis indicare voluisse prophetam, quod dormierit et exsurrexerit, nisi somnus iste mors esset et evigilato resurrectio, quam de Christo sic oportvit prophetari? Nam et in quadragensimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem Mediatoris more solito tamquam praeterita narrantur, quae futura prophetabantur; quoniam, quae ventura erant, iam in praedestinatione et praescientia Dei velut facta erant, quia certa erant (&lg). Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur ut videret, vana locutum est cor eius, congregavit iniquitatem ipsi. Egrediebatur foras et loquebatur simul in unum. Adversus me susurrabant omnes inimici mei, adversus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt adversus me: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Hic certe ita posita sunt verba haec, ut nihil aliud dixisse intellegatur, quam si diceret: "Numquid qui moritur, non adiciet ut revivescat?" Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos eius, et hoc actum esse per eum, qui ingrediebatur ut videret, et egrediebatur ut proderet. Cui autem hic non occurrat ex discipulo eius factus traditor Iudas? Quia ergo facturi erant quod moliebantur, id est occisuri erant eum, ostendens illos vana malitia frustra occisuros resurrecturum sic adiecit hunc versum, velut diceret: "Quid agitis vani? quod vestrum scelus est, meus somnus erit": Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Et tamen eos tam magnum nefas non inpune facturos consequentibus indicat versibus dicens: Etenim homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum, hoc est conculcavit me. Tu autem, inquit, Domine, miserere mei et resuscita me, et reddam illis. Quis hoc iam neget, qui Iudaeos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos videt? Occisus enim ab eis resurrexit et reddidit eis interim temporariam disciplinam, excepto quod non correctis servat, quando vivos et mortvos iudicabit. Nam Dominus ipse Iesus istum ipsum traditorem suum per panem porrectum ostendens apostolis hunc etiam versum psalmi huius commemoravit et in se dixit impletum: Qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum. Quod autem ait: In quem speravo, non congruit capiti, sed corpori. Neque enim nesciebat eum ipse Salvator, de quo ante iam dixerat: Unus ex vobis me tradet et: unus ex vobis diabolus est. Sed solet in se membrorum suorum transferre personam et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus unus est Christus; unde illud est in evangelio: Esurivi, et dedistis mihi manducare, quod exponens ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Se itaque dixit sperasse, quod tunc speraverant de Iuda discipuli eius, quando est connumeratus apostolis.

Iudaei autem Christum, quem sperant, moriturum esse non sperant. Ideo quem lex et prophetae adnuntiaverunt, nostrum esse non putant, sed nescio quem suum, quem sibi alienum a mortis passione confingunt. Ideo mirabili vanitate atque caecitate verba, quae posuimus, non mortem et resurrectionem, sed somnum et evigilationem significasse contendunt. Sed clamat eis etiam psalmus quintus decimus: Propter hoc iucundatum est cor meum et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe; quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Quis in ea spe diceret requievisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed cito ad eam redeunte revivesceret, ne corrumperetur, sicut cadavera corrumpi solent, nisi qui die tertio resurrexit? Quod utique dicere non possunt de propheta et rege David. Clamat et sexagensimus septimus: Deus noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis. quid apertius diceretur? Deus enim salvos faciendi Dominus est Iesus, quod interpretatur salvator sive salutaris. Nam ratio nominis huius haec reddita est, quando priusquam ex virgine nasceretur dictum est: Pariet filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. In quorum peccatorum remissionem quoniam sanguis eius effusus est, non utique oportvit eum de hac vita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum dictum esset: Deus noster Deus salvos faciendi, continuo subiunctum est: Et Domini exitus mortis, ut ostenderetur moriendo salvos esse facturus. Sed mirando dictum est: Et Domini; tamquam diceretur: "Talis est ista vita mortalium, ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per mortem."

De civitate Dei, Liber XVII, [XIX]

19. Der Unglaube der Juden im Psalm 69 vorhergesagt

Sed ut Iudaei tam manifestis huius prophetiae testimoniis etiam rebus ad effectum tam clarum certumque perductis omnino non cedant, profecto in eis illud impletur, quod in eo psalmo, qui hunc sequitur, scriptum est. Cum enim et illic ex persona Christi, quae ad eius passionem pertinent, prophetice dicerentur, commemoratum est, quod in evangelio patvit: Dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum. Et velut post tale conuivium epulasque sibi huiusce modi exhibitas mox intulit: Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurua, et cetera, quae non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando praedicta. Quid ergo mirum, si haec manifesta non vident, quorum oculi sunt obscurati, ne videant? Quid mirum, si caelestia non suspiciunt, qui ut in terrena sint proni, dorsum eorum semper incuruum est? His enim verbis translatis a corpore vitia intelleguntur animorum. Ista de psalmis, hoc est de prophetia regis David, satis dicta sint, ut aliquis modus sit. Ignoscant autem qui haec legunt et cuncta illa noverunt, et de his, quae fortasse firmiora me praetermisisse vel intellegunt vel existimant, non querantur.

De civitate Dei, Liber XVII, [XX]

20. Die Weissagungen in den Schriften Salomos

Regnavit ergo David in terrena Hierusalem, filius caelestis Hierusalem, divino multum testimonio praedicatus, quia et delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam paenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quonam tecta sunt peccata. Post hunc regnavit eidem populo universo Salomon filius eius, qui, ut supra dictum est, patre suo vivo coepit regnare. Hic bonis initiis malos exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos fatigant, magis huic offuerunt, quam profuit ipsa sapientia, etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Proverbia, ecclesiastes et canticum canticorum. Alii vero duo, quorum unus sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo; non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia. Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Impii quippe interfectores eius commemorantur dicentes: Circumveniamus iustum, quia insuavis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et infamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae viae eius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris quasi ab inmunditiis; praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et temptemus quae eventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam eius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia ipsorum. In ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur isto modo: Miserere nostri, dominator Deus omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes. extolle manum tvam super gentes alienas et videant potentiam tvam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et agnoscant te secundum quod et nos agnovimus te, quia non est Deus praeter te, Domine. Hanc optandi et precandi specie prophetiam per Iesum Christum videmus impletam. Sed adversus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in canone Iudaeorum.

In tribus vero illis, quos Salomonis esse constat et Iudaei canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et ecclesiam pertinere quod in eis eius modi reperitur, operosa disputatio necessaria est, quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, extendit. Tamen quod in proverbiis legitur, viros impios dicere: Abscondamus in terra virum iustum iniuste, absorbeamus vero eum tamquam infernus viventem et auferamus eius memoriam de terra, possessionem eius pretiosam adprehendamus, non ita obscurum est, ut de Christo et possessione eius ecclesia sine laboriosa expositione non possit intellegi. Tale quippe aliquid etiam Dominus ipse Iesus per evangelicam parabolam ostendit dixisse malos colonos: Hic est heres, venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas. Itemque illud in eodem libro, quod iam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili, quae peperit septem, non nisi de Christo et ecclesia, mox ut fuerit, pronuntiatum consuevit intellegi ab eis, qui Christum sapientiam Dei esse noverunt: Sapientia aedificavit sibi domum et suffulsit columnas septem; immolavit suas victimas, miscuit in cratere vinum suum et paravit mensam suam. Misit servos suos conuocans cum excellenti praedicatione ad craterem dicens: Quis est insipiens? Divertat ad me. Et inopibus sensu dixit: Venite, manducate de meis panibus et bibite vinum quod miscui vobis. Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc est Verbum Patri coaeternum, in utero virginali domum sibi aedificasse corpus humanum et huic, tamquam capiti membra, ecclesiam subiunxisse, martyrum victimas immolasse, mensam in vino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu vocasse, quia, sicut dicit apostolus, infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia. Quibus tamen infirmis quod sequitur dicit: Derelinquite insipientiam, ut vivatis, et quaerite prudentiam, ut habeatis vitam. Participem autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere vitam. Nam et in alio libro, qui vocatur ecclesiastes, ubi ait: Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet, quid credibilius dicere intellegitur, quam quod ad participationem mensae huius pertinet, quam sacerdos ipse Mediator testamenti novi exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore et sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis veteris testamenti, quae immolabantur in umbra futuri; propter quod etiam vocem illam in psalmo tricensimo et nono eiusdem Mediatoris per prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus ministratur. Nam istum ecclesiasten in hac sententia manducandi et bibendi, quam saepe repetit plurimumque commendat, non sapere carnalis epulas voluptatis, satis illud ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus quam ire in domum potus; et paulo post: Cor, inquit, sapientium in domo luctus et cor insipientium in domo epularum. Sed illud magis commemorandum existimo de hoc libro, quod pertinet ad civitates duas, unam diaboli, alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: Vae tibi, terra, inquit, cuius rex adulescens, et principes tvi mane comedunt. Beata tu, terra, cuius rex tuus filius ingenuorum, et principes tvi in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione. Adulescentem dixit diabolum propter stultitiam et superbiam et temeritatem et petulantiam ceteraque vitia, quae huic aetati adsolent abun re; Christum autem filium ingenuorum, sanctorum scilicet patriarcharum, pertinentium ad liberam civitatem, ex quibus est in carne progenitus. Principes illius civitatis mane manducantes, id est ante horam congruam, quia non expectant oportunam, quae vera est, in futuro saeculo felicitatem, festinanter beari huius saeculi celebritate cupientes; principes autem civitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter expectant. Hoc ait: In fortitudine, et non in confusione, quia non eos fallit spes, de qua dicit apostolus: Spes autem non confundit; dicit et psalmus: Etenim qui te expectant, non confundentur. Iam vero canticum canticorum spiritalis quaedam sanctarum est voluptas mentium in coniugio illius regis et reginae civitatis, quod est Christus et ecclesia. Sed haec voluptas allegoricis tegminibus inuoluta est, ut desideretur ardentius nudeturque, iucundius, et appareat sponsus, cui dicitur in eodem cantico: Aequitas dilexit te, et sponsa, quae ibi audit: Caritas in deliciis tvis. Tacita multa transimus cura huius operis terminandi.

De civitate Dei, Liber XVII, [XXI]

21. Die Teilung des Reiches unter Rehabeam

Ceteri post Salomonem reges Hebraeorum vix inueniuntur per aliqua aenigmata dictorum suorum rerumve gestarum, quod ad Christum et ecclesiam pertineat, prophetasse, sive in Iuda sive in Israel. Sic enim appellatae sunt illius populi partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii eius Roboam, qui patri successit in regnum, Deo vindicante divisus est. Proinde tribus decem, quas accepit Hieroboam, servus Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie vocabantur Israel, quamvis hoc universi illius populi nomen esset. Duabus vero tribubus, Iudae scilicet et Beniamin, quae propter David, ne penitus regnum stirpis eius fuisset eradicatum, remanserant subiacentes civitati Hierusalem, Iudae nomen fuit, quia ipsa erat tribus unde David. Beniamin vero tribus altera ad idem regnum, sicut dixi, pertinens erat, unde fuit Saul rex ante David. Sed simul istae duae tribus, ut dictum est, Iuda vocabantur, et hoc nomine discernebantur ab Israel;quod appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem. Nam tribus Levi, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum servitio mancipata, tertia decima numerabatur. Ioseph quippe unus ex duodecim filiis Israel, non unam, sicut ceteri singulas, sed duas tribus fecit, Ephraem et Manassen. Verum tamen etiam tribus Levi ad regnum Hierosolymitanum pertinebat magis, ubi erat Dei templum, cui serviebat. Diviso igitur populo primus regnavit in Hierusalem Roboam, rex Iuda, filius Salomonis, et in Samaria Hieroboam, rex Israel, servus Salomonis. Et cum voluisset Roboam tamquam tyrannidem divisae illius partis bello persequi, prohibitus est populus pugnare cum fratribus suis dicente Deo per prophetam se hoc fecisse. Unde apparuit nullum in ea re vel regis Israel vel populi fuisse peccatum, sed voluntatem Dei vindicantis impletam. Qua cognita pars utraque inter se pacata conquievit; non enim religionis, sed regni fuerat facta divisio.

De civitate Dei, Liber XVII, [XXII]

22. Israel verfällt dem Götzendienst und wird von Propheten gewarnt.

Verum rex Israel Hieroboam mente perversa non credens Deo, quem veracem promisso sibi regno datoque probaverat, timvit ne veniendo ad templum Dei, quod erat in Hierusalem, quo secundum divinam legem sacrificandi causa universae illi genti veniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi David tamquam regio semini redderetur, et institvit idolatriam in regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda impietate decepit. Nec tamen omni modo cessavit Deus non solum illum regem, verum etiam successores eius et impietatis imitatores populumque ipsum arguere per prophetas. Nam ibi extiterunt et magni illi insignesque prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisaeus discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: Domine, prophetas tvos occiderunt, altaria tva suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam, responsum est esse illic septem milia virorum, qui non curuaverunt genua contra Bahal.

De civitate Dei, Liber XVII, [XXIII]

23. Vom Reiche Juda und den weiteren Schicksalen beider Reichshälften

Itemque in regno Iuda pertinente ad Hierusalem etiam regum succedentium temporibus non defuerunt prophetae; sicut Deo placebat eos mittere vel ad praenuntiandum, quod opus erat, vel ad corripienda peccata praecipiendamque iustitiam. Nam et illic, etsi longe minus quam in Israel, tamen extiterunt reges, qui suis impietatibus Deum graviter offenderent et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur. Priorum sane regum merita ibi non parva laudantur; in Israel autem reges alios magis; alios minus, omnes tamen reprobos legimus. Utraque igitur pars, sicut iubebat divina providentia vel sinebat, variis et erigebatur prosperitatibus et adversitatibus premebatur, et sic adfligebatur non solum externis, verum et inter se civilibus bellis, ut certis existentibus causis misericordia Dei vel ira patesceret, donec eius indignatione crescente universa gens illa a Chaldaeis debellantibus non solum subuerteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima sui parte transferretur in terras Assyriorum; prius illa pars, quae vocabatur Israel in tribubus decem; postea vero etiam Iudas, eversa Hierusalem et templo illo nobilissimo; in quibus terris per annos septvaginta captiuum egit otium. Post quos inde dimissa templum, quod eversum fuerat, instauravit; et quamvis plurimi eius in alienigenarum degerent terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes et duos diversos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem princeps eorum erat unus, atque ad Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque essent et undecumque possent, per certa tempora veniebant. Sed nec tunc eis hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum iam tributarios eos Christus inuenit.

De civitate Dei, Liber XVII, [XXIV]

24. Die letzten Propheten

Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetaverunt, et Esdram non habuerunt prophetas usque ad Salvatoris adventum) nisi alium Zachariam patrem Iohannis et Elisabeth eius uxorem, Christi nativitate iam proxima, et eo iam nato Simeonem senem et Annam viduam iamque grandaevam et ipsum Iohannem novissimum; qui iuvenis iam iuvenem Christum non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstravit; propter quod ipse Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Sed istorum quinque prophetatio ex evangelio nobis nota est, ubi et ipsa virgo mater Domini ante Iohannem prophetasse inuenitur. Sed hanc istorum prophetiam Iudaei reprobi non accipiunt; acceperunt autem, qui ex eius innumerabiles evangelio crediderunt. Tunc enim vere Israel divisus est in duo divisione illa, quae per Samvelem prophetam Sauli regi est inmutabilis praenuntiata. Malachiam vero, Aggaeum, Zachariam et Esdram etiam Iudaei reprobi in auctoritatem divinam receptos novissimos habent. Sunt enim et scripta eorum, sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci ea scripservnt, quae auctoritatem canonis obtinerent. De quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius pertinent, nonnulla mihi in hoc opere video esse ponenda; quod commodius fiet adiuvante Domino sequenti libro, ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.




Augustinus

Augustinus und das Kind am Meeresstrand,
Wallfahrtskirche Maria Sand in Herbolzheim (H.-J. G. 2007)



Liber XVII
Textbearbeitung, Zusammenfassungen: Hans-Jürgen Günther
Textüberschriften: nach der Übersetzung von W. Thimme
Letzte Aktualisierung: 03. Januar 2024
 
zurück

Zurück zur Hauptseite