Augustinus
Joos van Wassenhove, 1474


LIBER XVIII

Augustinus beim Verfassen von
De civitate Dei;
N. Polano, 1459
Das Nebeneinander von Weltstaat und Gottesstaat von Abraham bis Christus

De civitate Dei, Liber XVIII, [I]

1. Rückblick

De civitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos civitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et livore sibi perniciosissimo atrociter invident Christianis, quantum me adiuvaret eius gratia, refellissem, quod voluminibus decem prioribus feci. De hac vero mea, quam modo commemoravi, tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine primo usque ad diluvium libro uno, qui est huius operis quintus decimus, atque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. Sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum volumen absolvimus, et inde usque ad ipsius in carne Salvatoris adventum, quo usque septimus decimus liber tenditur, sola videtur in meo stilo cucurrisse Dei civitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo procursu tempora variaverint. Verum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex virgine nativitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur implenda, sine interpellatione a contrario alterius civitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appareret; quamvis usque ad revelationem testamenti novi non in lumine, sed in umbra cucurrerit. Nunc ergo, quod intermiseram, video esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quo modo etiam illa cucurrerit, quantum satis videtur, adtingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium comparari.

Rückblick auf die Gliederung seines Werkes

1-10 Wiederlegung der Feinde des des Gottesstaates

11-14 Ursprung der beiden Staaten

15 Entwicklung beider Staaten bis Abraham

16-17 Entwicklung des Gottesstaates bis Christus

De civitate Dei, Liber XVIII, [II]

2. Die irdischen Reiche und Könige zur Zeit Abrahams Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in locorum quantislibet diversitatibus unius tamen eiusdemque naturae quadam communione devincta utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod appetitur aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est id ipsum, adversus se ipsam plerumque dividitur, et pars partem, quae praevalet, opprimit. Victrici enim victa succumbit, dominationi scilicet vel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens ac salutem, ita ut magnae fuerint admirationi, qui perire quam servire maluerunt. Nam in omnibus fere gentibus quodam modo vox naturae ista personvit, ut subiugari victoribus mallent, quibus contigit vinci, quam bellica omnifariam vastatione deleri. Hinc factum est, ut non sine Dei providentia, in cuius potestate est, ut quisque bello aut (&lg) subiugetur aut subiuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi. Sed inter plurima regna terrarum, in quae terrenae utilitatis vel cupiditatis est divisa societas (quam civitatem mundi huius universali vocabulo nuncupamus), duo regna cernimus longe ceteris provenisse clariora, Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata atque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit; denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterosque reges velut adpendices istorum dixerim.

Ninus ergo iam secundus rex erat Assyriorum, qui patri suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum natus est Abraham. Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum parvum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi Romani, velut antiquo tempore, exorsus est. Ab his enim Sicyoniorum regibus ad Athenienses peruenit, a quibus ad Latinos, inde Romanos. Sed ante conditam Romam in comparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur; quamvis Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam Sallustius Romanus historicus; plus tamen fama quam re ipsa. Nam loquens de illis: "Atheniensium, inquit, res gestae, sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia." Accedit huic civitati non parva etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum talia studia viguerunt. Nam quantum adtinet ad imperium, nullum maius primis temporibus quam Assyriorum fuit, nec tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius, universam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem vero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines subegisse traditur. Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto Samiramis uxor eius est adgressa bellando. Ita factum est, ut, quicumque in illis terris populi sive reges erant, Assyriorum regno dicionique parerent et quidquid imperaretur efficerent. Abraham igitur in eo regno apud Chaldaeos Nini temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios nominare reges, ut appareat quem ad modum Babylonia, quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei civitate procurrat; res autem, quas propter comparationem civitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma quasi secunda Babylonia est, debemus adsumere.

Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant apud Assyrios Ninus, apud Sicyonios Europs; primi autem illic Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum vero egresso Abraham de Babylonia promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram et in eius semine omnium gentium benedictionem, Assyrii quartum regem habebant, Sicyonii quintum; apud illos enim regnabat filius Nini post matrem Samirarnidem, quae ab illo interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu. Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem potuit instaurare. Quando autem vel quo modo condita fuerit, in sexto decimo libro diximus. Filium porro Nini et Samiramidis, qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum Ninum, quidam vero derivato a¡ patre vocabulo Ninyan vocant. Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat Telxion. Quo regnante usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum velut deum colerent sacrificando et ludos celebrando, quos ei primitus institutos ferunt.

Utilitas und Cupiditas sind die Wesenszüge des irdischen Staates utilitates et cupiditates

Es gab in der Geschichte nur zwei große Reiche: das der Assyrer und das römische Reich. duo regna cernimus longe ceteris provenisse clariora, Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata atque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit;

Zur Zeit Abrahams stand das Assyrerreich in Blüte.

Beginn einer synoptischen Chronik

De civitate Dei, Liber XVIII, [III]

3. Die zur Zeit Isaaks lebenden Beherrscher der Weltreiche

Huius temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus est centenario patri filius Abrahae de Sarra coniuge, quae sterilis et anus iam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis quintus erat rex Arrius. Ipsi vero Isaac sexagenario nati sunt gemini, Esau et Iacob, quos ei Rebecca uxor peperit, avo eorum Abraham adhuc vivente et centum sexaginta aetatis annos agente, qui expletis centum septuaginta quinque defunctus est, regnantibus apud Assyrios Xerse illo antiquiore, qui etiam Baleus vocabatur, et apud Sicyonios Thuriaco, quem quidam Thurimachum scribunt, septimis regibus. Regnum autem Argivorum simul cum Abrahae nepotibus ortum est, ubi primus regnavit Inachus. Sane, quod praetereundum non fuit, etiam apud sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere Varro refert. Regnantibus porro octavis regibus, Armamitre Assyriorum, Sicyoniorum Leucippo et primo Argivorum Inacho, Deus locutus est ad Isaac atque ipsi quoque eadem, quae patri eius, duo illa promisit, semini scilicet eius terram Chanaan et in eius semine benedictionem cunctarum gentium. Haec ipsa promissa sunt etiam filio eius, nepoti Abrahae, qui est appellatus primo Iacob, post Israel, cum iam Belocus rex nonus Assyriae et Phoroneus Inachi filius secundus regnaret Argivis, Leucippo adhuc apud Sicyonios permanente. His temporibus Graecia sub Phoroneo Argolico rege legum et iudiciorum quibusdam clarior facta est institutis. Phegous tamen frater huius Phoronei iunior cum esset mortuus, ad eius sepulcrum templum est constitutum, in quo coleretur ut Deus et ei boves immolarentur. Credo honore tanto ideo dignum putarunt, quia in regni sui parte (pater quippe loca ambobus distribuerat, in quibus eo vivente regnarent) iste sacella constituerat ad colendos deos et docuerat observari tempora per menses atque annos, quid eorum quatenus metirentur atque numerarent. Haec in eo nova mirantes rudes adhuc homines morte obita deum esse factum sive opinati sunt sive voluerunt. Nam et Io filia Inachi fuisse perhibetur, quae postea Isis appellata ut magna dea culta est in Aegypto; quamvis alii scribant eam ex Aethiopia in Aegyptum venisse reginam, et quod late iusteque imperaverit eisque multa commoda et litteras instituerit, hunc honorem illi habitum esse divinum, postea quam ibi mortua est, et tantum honorem, ut capitali crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret.

De civitate Dei, Liber XVIII, [IV]

4. Die weltlichen Herrscher zur Zeit Jakobs und Josephs

Regnantibus.Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum pro altero putaverunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argivorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et reliquit geminos suos annorum centum et viginti; quorum minor Iacob pertinens ad civitatem Dei, de qua scribimus, maiore utique reprobato, habebat duodecim filios, quorum illum, qui vocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres adhuc Isaac avo eorum vivente vendiderant. Stetit autem ante Pharaonem Ioseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum; quoniam somnia regis divine interpretatus praenuntiavit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumpturi, et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto de carcere liberatum, quo eum coniecerat integritas castitatis, quam fortiter servans male amanti dominae et male credulo domino mentiturae veste etiam derelicta de manibus adtrahentis aufugiens non consensit ad stuprum. Secundo autem anno septem annorum sterilium Iacob in Aegyptum cum suis omnibus venit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit, cum Ioseph ageret triginta et novem, ad triginta scilicet, quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis et duobus famis.

De civitate Dei, Liber XVIII, [V]

5. Wie aus dem Argiverkönig Apis der Ägyptergott Serapis ward.

His temporibus rex Argivorum Apis navibus transuectus in Aegyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Nominis autem huius, cur non Apis etiam post mortem,.sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit. quia enim arca, In qua mortuus ponitur, quod omnes iam sarcophagum vocant, soro\s dicitur Graece, et ibi eum venerari sepultum coeperant, priusquam templum eius esset extructum: velut soros et Apis Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri adsolet, commutata Serapis dictus est. Et constitutum est etiam de illo, ut, quisquis eum hominem fuisse dixisset, capitalem penderet poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis inpresso admonere videretur, ut silentium fieret: hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur. Ille autem bos, quem mirabili vanitate decepta Aegyptus in eius honorem deliciis afluentibus alebat, quoniam eum sine sarcophago vivum venerabantur, Apis, non Serapis vocabatur. Quo bove mortuo quoniam quaerebatur et reperiebatur vitulus coloris eiusdem, hoc est albis quibusdam maculis similiter insignitus, mirum quiddam et divinitus sibi procuratum esse credebant. Non enim magnum erat daemonibus ad eos decipiendos phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare vaccae concipienti atque praegnanti, unde libido matris adtraheret, quod in eius fetu iam corporaliter appareret; sicut Iacob de virgis variatis, ut oves et caprae variae nascerentur, effecit. Quod enim homines coloribus et corporibus veris, hoc daemones figuris fictis facillime possunt animalibus concipientibus exhibere.

De civitate Dei, Liber XVIII, [VI]

6. Die Könige zur Zeit des Todes Jakobs

Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argivorum, mortuus est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cuius nomine et Argi et ex hoc Argivi appellati sunt; superioribus autem regibus nondum vel locus vel gens habebat hoc nomen. Hoc regnante apud Argivos et apud Sicyonios Erato, apud Assyrios vero adhuc manente Baleo mortuus est Iacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Ioseph benedixisset Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium. Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis honoratus. qui honor eo regnante ante illum delatus est homini privato et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boves iunxerit.

De civitate Dei, Liber XVIII, [VII]

7. Die Könige zur Zeit des Todes Josephs

Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamytho et undecimo Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus est Ioseph annorum centum decem. Post cuius mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia invidebatur incrementis eius erantque suspecta: quo usque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas tamen divinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis servitutis. In Assyria vero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.

De civitate Dei, Liber XVIII, [VIII]

8. Der Weltstaat und seine Herrscher zur Zeit des Moses

Cum ergo regnaret Assyriis quartus decimus Saphrus et Sicyoniis duodecimus Orthopolis et Criasus quintus Argivis, natus est in Aegypto Moyses, per quem populus Dei de servitute Aegyptia liberatus est, in qua eum ad desiderandum sui Creatoris auxilium sic exerceri oportebat. Regnantibus memoratis regibus fuisse a quibusdam creditur Prometheus, quem propterea ferunt de luto formasse homines, quia optimus sapientiae doctor fuisse perhibetur; nec tamen ostenditur, qui eius temporibus fuerint sapientes. Frater eius Atlans magnus fuisse astrologus dicitur; unde occasionem fabula invenit, ut eum caelum portare confingeret; quamvis mons eius nomine nuncupetur, cuius altitudine potius caeli portatio in opinionem vulgi venisse videatur. Multa quoque alia ex illis in Graecia temporibus confingi fabulosa coeperunt; sed usque ad Cecropem regem Atheniensium, quo regnante eadem civitas etiam tale nomen accepit, et quo regnante Deus per Moysen eduxit ex Aegypto populum suum, relati sunt in deorum numerum aliquot mortui caeca et vana consuetudine ac superstitione Graecorum. In quibus Criasi regis coniux Melantomice et Phorbas filius eorum, qui post patrem rex Argivorum sextus fuit, et septimi regis Triopae filius Iasus et rex nonus Sthenelas sive Stheneleus sive Sthenelus, varie quippe in diversis auctoribus invenitur. His temporibus etiam Mercurius fuisse perbibetur, nepos Atlantis ex Maia filia, quod vulgatiores etiam litterae personant. Multarum autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit; quo merito eum post mortem deum esse voluerunt sive etiam crediderunt. Posterior fuisse Hercules dicitur, ad ea tamen tempora pertinens Argivorum; quamvis nonnulli eum Mercurio praeferant tempore, quos falli existimo. Sed quolibet tempore nati sint, constat inter historicos graves, qui haec antiqua litteris mandaverunt, ambos homines fuisse, et quod mortalibus ad istam vitam commodius ducendam beneficia multa contulerint, honores ab eis meruisse divinos. Minerua vero longe his antiquior; nam temporibus Ogygi ad lacum, qui Tritonis dicitur, virginali apparuisse fertur aetate, unde et Tritonia nuncupata est; multorum sane operum inventrix et tanto proclivius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. Quod enim de capite Iovis nata canitur, poetis et fabulis, non historiae rebusque gestis est adplicandum. Quamquam Ogygus ipse quando fuerit, cuius temporibus etiam diluvium magnum factum est, non illud maximum: In quo nulli homines evaserunt, nisi qui in arca esse potuerunt, quod gentium nec Graeca nec Latina novit historia, sed tamen maius quam postea tempore Deucalionis fuit, inter scriptores historiae non convenit. Nam Varro inde exorsus est librum, cuius mentionem superius feci, et nihil sibi, ex quo perueniat ad res Romanas, proponit antiquius quam Ogygi diluvium, hoc est Ogygi factum temporibus. Nostri autem qui chronica scripserunt, prius Eusebius, post Hieronymus, qui utique praecedentes aliquos historicos in hac opinione secuti sunt, post annos amplius quam trecentos iam secundo Argivorum Phoroneo rege regnante Ogygi diluvium fuisse commemorant. Sed quolibet tempore fuerit, iam tamen Minerua tamquam dea colebatur regnante Atheniensibus Cecrope, sub quo rege etiam ipsam vel instauratam ferunt vel conditam civitatem.

De civitate Dei, Liber XVIII, [IX]

9. Wie Athen seinen Namen empfing.

Nam ut Athenae vocarentur, quod certe nomen a Minerua est, quae Graece )Aqhna= dicitur, hanc causam Varro indicat. Cum apparuisset illic repente olivae arbor et alio loco aqua erupisset, regem prodigia ista moverunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitatum quid intellegendum esset quidve faciendum. Ille respondit, quod olea Mineruam significaret, unda Neptunum, et quod esset in civium potestate, ex cuius potius nomine duorum deorum, quorum illa signa essent, civitas vocaretur. Isto Cecrops oraculo accepto cives omnes utriusque sexus (mos enim tunc in eisdem locis erat, ut etiam feminae publicis consultationibus interessent) ad ferendum suffragium convocavit. Consulta igitur multitudine mares pro Neptuno, feminae pro Minerua tulere sententias, et quia una plus inventa est feminarum, Minerua vicit. Tum Neptunus iratus marinis fluctibus exaestuantibus terras Atheniensium populatus est; quoniam spargere latius quaslibet aquas difficile daemonibus non est. Cuius ut iracundia placaretur, triplici supplicio dicit idem auctor ab Atheniensibus affectas esse mulieres, ut nulla ulterius ferrent suffragia, ut nullus nascentium maternum nomen acciperet, ut ne quis eas Athenaeas vocaret. Ita illa civitas, mater aut nutrix liberalium doctrinarum et tot tantorumque philosophorum, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius, ludificantibus daemonibus de lite deorum suorum, maris et feminae, et de victoria per feminas feminae Athenas nomen accepit, et a victo laesa ipsam victricis victoriam punire compulsa est, plus aquas Neptuni quam Mineruae arma formidans. Nam in mulieribus, quae sic punitae sunt, et Minerua quae vicerat victa est; nec adfuit suffragatricibus suis, ut suffragiorum deinceps perdita potestate et alienatis filiis a nominibus matrum Athenaeas saltem vocari liceret et eius deae mereri vocabulum, quam viri dei victricem fecerant ferendo suffragium. Quae et quanta hinc dici possent, nisi sermo ad alia properaret!

De civitate Dei, Liber XVIII, [X]

10. Varro über den Namen Areopag

Et tamen Marcus Varro non vult fabulosis adversus deos fidem adhibere figmentis, ne de maiestatis eorum dignitate indignum aliquid sentiat. Et ideo nec Areon pagon. ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus disputavit, ex quo loco Areopagitae appellati sunt curiales urbis eiusdem, vult inde accepisse nomen, quod Mars, qui Graece )?Arhs dicitur, cum homicidii crimine reus fieret, iudicantibus duodecim diis in eo pago sex sententiis absolutus est (quia ubi paris numeri sententiae fuissent, praeponi absolutio damnationi solebat); sed contra istam, quae multo amplius est celebrata, opinionem aliam quandam de obscurarum notitia litterarum causam nominis huius conatur astruere, ne Areon pagon Athenienses de nomine Martis et pagi quasi Martis pagum nominasse credantur, in iniuriam videlicet numinum, a quibus litigia vel iudicia existimat aliena; non minus hoc, quod de Marte dicitur, falsum esse adseverans, quam illud quod de tribus deabus, Iunone scilicet et Minerua et Venere, quae pro malo aureo adipiscendo apud iudicem Paridem de pulchritudinis excellentia certasse narrantur et ad placandos ludis deos, qui delectantur seu veris seu falsis istis criminibus suis, inter theatricos plausus cantantur atque saltantur. Haec Varro non credit, ne deorum naturae seu moribus credat incongrua; et tamen non fabulosam, sed historicam rationem de Athenarum vocabulo reddens tantam Neptuni et Mineruae litem suis litteris inserit, de cuius nomine potius illa civitas vocaretur, ut, cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos iudicare nec Apollo consultus auderet, sed deorum iurgium finiendum, sicut memoratarum trium dearum ad Paridem Iuppiter, ita et iste ad homines mitteret, ubi vinceret Minerua suffragiis et in poena suarum suffragatricium vinceretur, quae in adversariis suis viris obtinere Athenas potuit, et amicas suas feminas Athenaeas habere non potuit. His temporibus, ut Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao, successore Cecropis, ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc eodem Cecrope permanente, diluvium fuit, quod appellatum est Deucalionis, eo quod ipse regnabat in earum terrarum partibus, ubi maxime factum est. Hoc autem diluvium nequaquam ad Aegyptum atque ad eius vicina peruenit.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XI]

11. Die weltlichen Herrscher zu Moses' und Josuas Zeiten

Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei novissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum apud Assyrios regnaret Ascatades, apud Sicyonios Marathus, apud Argivos Triopas. Educto autem populo in monte Sina divinitus acceptam tradidit legem, quod vetus dicitur testamentum, quia promissiones terrenas habet, et per Iesum Christum futurum fuerat testamentum nouum, quo regnum caelorum promitteretur. Hunc enim ordinem servari oportebat, sicut in uno quoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait apostolus, ut non sit prius quod spiritale est; sed quod animale, postea spiritale; quoniam sicut dicit et verum est, primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo. Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto et mortuus est annorum centum et viginti, cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras observationum carnalium in tabernaculo et sacerdotio et sacrificiis aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Iesus Nave et in terra promissionis Introductum populum conlocavit ex auctoritate divina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. qui cum populum rexisset post mortem Moysi viginti et septem annos, etiam ipse defunctus est regnante apud Assyrios octavo decimo Amynta, apud Sicyonios sexto decimo Corace, apud Argivos decimo Danao, apud Athenienses quarto Erichthonio.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XII]

12. Von heidnischen Bräuchen, die zu dieser Zeit eingeführt wurden.

Per haec tempora, id est ab exitu Israel ex Aegypto usque ad mortem Iesu Nave, per quem populus idem terram promissionis accepit, sacra sunt instituta diis falsis a regibus Graeciae, quae memoriam diluvii et ab eo liberationis hominum vitaeque tunc aerumnosae modo ad alta, modo ad plana migrantium sollemni celebritate revocarunt. Nam et Lupercorum per sacram viam ascensum atque descensum sic interpretantur, ut ab eis significari dicant homines, qui propter aquae inundationem summa montium petiverunt et rursus eadem residente ad ima redierunt. His temporibus Dionysum, qui etiam Liber pater dictus est et post mortem deus habitus, vitem ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Tunc Apollini Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur ira eius, qua putabant adflictas esse sterilitate Graeciae regiones, quia non defenderint templum eius, quod rex Danaus, cum easdem terras bello invasisset, incendit. Hos autem ludos ut instituerent, oraculo sunt eius admoniti. In Attica vero rex Erichthonius ei ludos primus instituit, nec ei tantum, sed etiam Mineruae, ubi praemium victoribus oleum ponebatur, quod eius fructus inventricem Mineruam, sicut vini Liberum tradunt. Per eos annos a rege Xantho Cretensium, cuius apud alios aliud nomen invenimus, rapta perbibetur Europa, et inde geniti Rhadamanthus, Sarpedon et Minos, quos magis ex eadem muliere filios Iovis esse vulgatum est. Sed talium deorum cultores illud, quod de rege Cretensium diximus, historicae veritati, hoc autem, quod de Iove poetae cantant, theatra concrepant, populi celebrant, vanitati deputant fabularum, ut esset unde ludi fierent placandis numinibus etiam falsis eorum criminibus. His temporibus Hercules in Syria clarus habebatur; sed nimirum alius, non ille, de quo supra locuti sumus. Secretiore quippe historia plures fuisse dicuntur et Liberi patres et Hercules. Hunc sane Herculem, cuius ingentia duodecim facta numerant, inter quae Antaei Afri necem non commemorant, quod ea res ad alterum Herculem pertinet, in Oeta monte a se ipso incensum produnt suis litteris, cum ea virtute, qua multa subegerat, morbum tamen, quo languebat, sustinere non posset. Illo tempore vel rex vel potius tyrannus Busiris suis diis suos hospites immolabat, quem filium perhibent fuisse Neptuni ex matre Libya, filia Epaphi. Verum non credatur hoc stuprum perpetrasse Neptunus, ne dii accusentur; sed poetis et theatris ista tribuantur, ut sit unde placentur. Erichthonii regis Atheniensium, cuius novissimis annis Iesus Nave mortuus reperitur, Vulcanus et Minerua parentes fuisse dicuntur. Sed quoniam Mineruam virginem volunt, in amborum contentione Vulcanum commotum effudisse aiunt semen in terram atque inde homini nato ob eam causam tale inditum nomen. Graeca enim lingua e)/ris contentio, xqw\n terra est, ex quibus duobus compositum vocabulum est Erichthonius. Verum, quod fatendum est, refellunt et a suis diis repellunt ista doctiores, qui hanc opinionem fabulosam hinc exortam ferunt, quia in templo Vulcani et Mineruae, quod ambo unum habebant Athenis, expositus inventus est puer dracone involutus, qui eum significavit magnum futurum et propter commune templum, cum essent parentes eius ignoti, Vulcani et Mineruae dictum esse filium. Nominis tamen eius originem fabula illa potius quam ista designat historia. Sed quid ad nos? Hoc in veracibus libris homines instruat religiosos, illud in fallacibus ludis daemones delectet inpuros; quos tamen illi religiosi tamquam deos colunt, et cum de illis haec negant, ab omni eos crimine purgare non possunt, quoniam ludos eis poscentibus exhibent, ubi turpiter aguntur, quae velut sapienter negantur, et his falsis ac turpibus dii placantur, ubi etsi fabula cantat crimen numinum falsum, delectari tamen falso crimine crimen est verum.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XIII]

13. Die heidnischen Fabeln, die zur Zeit der Richter entstanden.

Post mortem Iesu Nave populus Dei iudices habuit, quibus temporibus alternaverunt apud eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei. His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod iubente Cerere anguibus portatus alitibus indigentibus terris frumenta volando contulerit; de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa Labyrintho, quo cum intrassent homines, inextricabili errore inde exire non poterant; de Centauris, quod equorum hominumque fuerit natura coniuncta; de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis; de Phryxo et Helle eius sorore, quod vecti ariete volaverint; de Gorgone, quod fuerit crinita serpentibus et aspicientes convertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pinnis volante sit vectus, qui equus Pegasus dictus est; de Amphione, quod citharae suavitate lapides mulserit et adtraxerit; de fabro Daedalo et eius Icaro filio, quod sibi coaptatis pinnis volaverint; de Oedipo, quod monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem, soluta qua e ab illa proponi soleret velut insolubili quaestione suo praecipitio perire compulerit; de Antaeo, quem necavit Hercules, quod filius terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior soleret adsurgere; et si qua forte alia praetermisi. Hae fabulae bellum ad usque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finivit, ex occasione historiarum, quae res veraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint opprobriis numinum adfixae. Porro autem quicumque finxerunt a Iove ad stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus fecit et Iovi fabula tribuit, vel Danaes per imbrem aureum adpetisse concubitum, ubi intellegitur pudicitia mulieris auro fuisse corrupta, quae illis temporibus vel facta vel ficta sunt, aut facta ab aliis et ficta de Iove, dici non potest quantum mali de hominum praesumpserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia, quae tamen etiam libenter amplexi sunt. qui utique quanto devotius Iovem colunt, tanto eos, qui haec de illo dicere ausi sunt, severius punire debuerunt. Nunc vero non solum eis, qui ista finxerunt, irati non sunt, sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timverunt. His temporibus Latona Apollinem peperit, non illum, cuius oracula solere consuli superius loquebamur, sed illum, qui cum Hercule servivit Admeto; qui tamen sic est deus creditus, ut plurimi ac paene omnes unum eundemque Apollinem fuisse opinentur. Tunc et Liber pater bellavit in India, qui multas habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam virtute nobiles quam furore. Aliqui sane et victum scribunt istum Liberum et vinctum; nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent; et tamen eius velut dei nomine per inmundos daemones Bacchanalia sacra vel potius sacrilegia sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet. Per ea tempora Perseus et uxor eius Andromeda postea quam sunt mortui, sic eos in caelum receptos esse crediderunt, ut imagines eorum stellis designare eorumque appellare nominibus non erubescerent, non timerent.

Entstehung von vielen Mythen zur Zeit der Richter (nach Varro). His temporibus fabulae fictae sunt.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XIV]

14. Von den Dichtertheologen dieser Zeit

Per idem temporis interuallum extiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de diis carmina faciebant, sed talibus diis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt aut mundi huius, quem verus Deus fecit, elementa sunt aut in principatibus et potestatibus pro voluntate Creatoris et suis meritis ordinati, et si quid de uno vero Deo inter multa Dana et falsa cecinerint, colendo cum illo alios, qui dii non sunt, eisque exhibendo famulatum, qui uni tantum debetur Deo, non ei utique rite servierunt nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam ipsi se abstinere potuerunt --- Orpheus, Musaeus, Linus. Verum isti theologi deos coluerunt, non pro diis culti sunt; quamvis Orpheum nescio quo modo infernis sacris vel potius sacrilegiis praeficere soleat civitas impiorum. Vxor autem regis Athamantis, quae vocabatur Ino, et eius filius Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt et opinione hominum in deos relati sunt, sicut alii homines eorum temporum, Castor et Pollux. Illam sane Melicertis matrem Leucothean Graeci, Matutam Latini vocaverunt, utrique tamen putantes deam.

Heidnische Seher: Orpheus, Musaeus, Linus.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XV]

15. Das Laurenterreich zur Zeit der Debora

Per ea tempora regnum finitum est Argivorum, translatum ad Mycenas, unde fuit Agamemnon, et exortum est regnum Laurentum, ubi Saturni filius Picus regnum primus accepit, iudicante apud Hebraeos femina Debbora; sed per illam Dei spiritus id agebat; nam etiam prophetissa erat, cuius prophetia minus aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare prolatam. Iam ergo regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus evidentior ducitur origo Romana post Graecos; et tamen adhuc regnum Assyrium permanebat, ubi erat rex vicensimus et tertius Lampares, cum primus Laurentum Picus esse coepisset. De huius Pici patre Saturno viderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant hominem fuisse; de quo et alii scripserunt, quod ante Picum filium suum in Italia ipse regnaverit, et Vergilius notioribus litteris dicit:

Is genus indocile et dispersum montibus altis

Composuit legesque dedit Latiumque vocari

Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.

Aurea quae perhibent illo sub rege fuere

Saecula. Sed haec poetica opinentur esse figmenta et Pici patrem Stercen potius fuisse adseverent, a quo peritissimo agricola inventum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus est dictum; hunc quidam Stercutium vocatum ferunt. Qualibet autem ex causa eum Saturnum appellare voluerint, certe tamen hunc Stercen sive Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter eius filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum augurem et belligeratorem fuisse asserunt. Picus Faunum genuit, Laurentum regem secundum; etiam iste deus illis vel est vel fuit. Hos ante Troianum bellum divinos honores mortuis hominibus detulerunt.

Der Laurenterkönig Picus lebte zur Zeit der Debora.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XVI]

16. Der Griechenheld Diomedes als Gott. Seine Gefährten

Troia vero eversa excidio illo usquequaque cantato puerisque notissimo, quod et magnitudine sui et scriptorum excellentibus linguis insigniter diffamatum atque vulgatum est gestumque regnante iam Latino Fauni filio, ex quo Latinorum regnum dici coepit Laurentumque cessavit, Graeci victores deletam Troiam relinquentes et ad propria remeantes diversis et horrendis cladibus dilacerati atque contriti sunt; et tamen etiam ex eis deorum suorum numerum auxerunt. Nam et Diomeden fecerunt deum, quem poena divinitus inrogata perhibent ad suos non revertisse; eiusque socios in volucres fuisse conversos non fabuloso poeticoque mendacio, sed historica adtestatione confirmant; quibus nec deus, ut putant, factus humanam revocare naturam vel ipse potuit vel certe a Iove suo rege tamquam caelicola novicius impetravit. quin etiam templum eius esse aiunt in insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia, et hoc templum circumvolare atque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam impleant et aspergant; et eo si Graeci venerint vel Graecorum stirpe prognati, non solum quietas esse, verum et insuper adulare; si autem alienigenas viderint, subuolare ad capita tamque gravibus ictibus, ut etiam perimant, vulnerare. Nam duris et grandibus rostris satis ad haec proelia perhibentur armatae.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XVII]

17. Varro über Verwandlung von Menschen in Tiere

Hoc Varro ut astruat, commemorat alia non minus incredibilia de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Vlixis mutavit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti tranabant quoddam stagnum atque ibi convertebantur in lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta vivebant. Si autem carne non vescerentur humana, rursus post novem annos eodem renatato stagno reformabantur in homines. Denique etiam nominatim expressit quendam Demaenetum gustasse de sacrificio, quod Arcades immolato puero deo suo Lycaeo facere solerent, et in lupum fuisse mutatum et anno decimo in figuram propriam restitutum pugilatum sese exercuisse et Olympiaco vicisse certamine. Nec idem propter aliud arbitratur historicus in Arcadia tale nomen adfictum Pani Lycaeo et Iovi Lycaeo nisi propter hanc in lupos hominum mutationem, quod eam nisi vi divina fieri non putarent. Lupus enim Graece lu/kos dicitur, unde Lycaei nomen apparet inflexum. Romanos etiam Lupercos ex illorum mysteriorum veluti semine dicit exortos.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XVIII]

18. Was davon zu halten ist.

Sed de ista tanta ludificatione daemonum nos quid dicamus, qui haec legent, fortassis expectent. Et quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum? Quod praeceptum propheticum ita spiritaliter intellegitur, ut de huius saeculi civitate, quae profecto et angelorum et hominum societas impiorum est, fidei passibus, quae per dilectionem operatur, in Deum vivum proficiendo fugiamus. Quanto quippe in haec ima potestatem daemonum maiorem videmus, tanto tenacius Mediatori est inhaerendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Si enim dixerimus ea non esse credenda, non desunt etiam nunc, qui eius modi quaedam vel certissima audisse vel etiam expertos se esse adseverent. Nam et nos cum essemus in Italia audiebamus talia de quadam regione illarum partium, ubi stabularias mulieres inbutas his malis artibus in caseo dare solere dicebant quibus vellent seu possent viatoribus, unde in iumenta ilico verterentur et necessaria quaeque portarent postque perfuncta opera iterum ad se redirent; nec tamen in eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque servari, sicut Apuleius in libris, quos asini aurei titulo inscripsit, sibi ipsi accidisse, ut accepto veneno humano animo permanente asinus fieret, aut indicavit aut finxit.

Haec vel falsa sunt vel tam inusitata, ut merito non credantur. Firmissime tamen credendum est omnipotentem Deum posse omnia facere quae voluerit, sive vindicando sive praestando, nec daemones aliquid operari secundum naturae suae potentiam (quia et ipsa angelica creatura est, licet proprio vitio sit maligna) nisi quod ille permiserit, cuius iudicia occulta sunt multa, iniusta nulla. Nec sane daemones naturas creant, si aliquid tale faciunt, de qualibus factis ista vertitur quaestio; sed specie tenus, quae a vero Deo sunt creata, commutant, ut videantur esse quod non sunt. Non itaque solum animum, sed ne corpus quidem ulla ratione crediderim daemonum arte vel potestate in membra et liniamenta bestialia veraciter posse converti, sed phantasticum hominis, quod etiam cogitando sive somniando per rerum innumerabilia genera variatur et, cum corpus non sit, corporum tamen similes mira celeritate formas capit, sopitis aut oppressis corporeis hominis sensibus ad aliorum sensum nescio quo ineffabili modo figura corporea posse perduci; ita ut corpora ipsa hominum alicubi iaceant, viventia quidem, sed multo gravius atque vehementius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem illud veluti corporatum in alicuius animalis effigie appareat sensibus alienis talisque etiam sibi esse homo videatur, sicut talis sibi videri posset in somnis, et portare onera, quae onera si vera.sunt corpora, portantur a daemonibus, ut inludatur hominibus, partim vero onerum corpora, partim iumentorum falsa cernentibus. Nam quidam nomine Praestantius patri suo contigisse indicabat, ut venenum illud per caseum in domo sua sumeret et iaceret in lecto suo quasi dormiens, qui tamen nullo modo poterat excitari. Post aliquot autem dies eum velut evigilasse dicebat et quasi somnia narrasse quae passus est, caballum se scilicet factum annonam inter alia iumenta baiulasse militibus, quae dicitur Retica, quoniam ad Retias deportatur. Quod ita, ut narravit, factum fuisse compertum est; quae tamen ei sua somnia videbantur. Indicavit et alius se domi suae per noctem, antequam requiesceret, vidisse venientem ad se philosophum quendam sibi notissimum sibique exposuisse nonnulla Platonica, quae antea rogatus exponere noluisset. Et cum ab eodem philosopho quaesitum fuisset, cur in domo eius fecerit, quod in domo sua petenti negaverat: "Non feci, inquit, sed me fecisse somniavi." Ac per hoc alteri per imaginem phantasticam exhibitum est vigilanti, quod alter vidit in somnis.

Haec ad nos non quibuscumque, qualibus credere putaremus indignum, sed eis referentibus peruenerunt, quos nobis non existimaremus fuisse mentitos. Proinde quod homines dicuntur mandatumque est litteris ab diis vel potius daemonibus Arcadibus in lupos solere converti, et quod

Carminibus Circe socios mutavit Vlixi, secundum istum modum mihi videtur fieri potuisse, quem dixi, si tamen factum est. Diomedeas autem volucres, quando quidem genus earum per successionem propaginis durare perhibetur, non mutatis hominibus factas, sed subtractis credo fuisse suppositas, sicut cerua pro Iphigenia, regis Agamemnonis filia. Neque enim daemonibus iudicio Dei permissis huius modi praestigiae difficiles esse potuerunt; sed quia illa virgo postea viva reperta est, suppositam pro illa esse ceruam facile cognitum est. Socii vero Diomedis quia nusquam subito conparuerunt et postea nullo loco apparuerunt, perdentibus eos ultoribus angelis malis, in eas aves, quae pro illis sunt occulte ex aliis locis, ubi est hoc genus avium, ad ea loca perductae ac repente suppositae, creduntur esse conversi. Quod autem Diomedis templo aquam rostris afferunt et aspergunt, et quod blandiuntur Graecigenis atque alienigenas persequuntur, mirandum non est fieri daemonum instinctu, quorum interest persuadere deum factum esse Diomeden ad decipiendos homines, ut falsos deos cum veri Dei iniuria multos colant et hominibus mortuis, qui nec cum viverent vere vixerunt, templis altaribus, sacrificiis sacerdotibus (quae omnia cum recta sunt non nisi uni Deo vivo et vero debentur) inserviant.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XIX]

19. Die Beherrscher der Weltreiche zur Zeit der Richter Labdon und Eli

Eo tempore post captam Troiam atque deletam Aeneas cum viginti navibus, quibus portabantur reliquiae Troianorum, in Italiam venit, regnante ibi Latino et apud Athenienses Menestheo, apud Sicyonios Polyphide, apud Assyrios Tautane, apud Hebraeos autem iudex Labdon fuit. Mortuo autem Latino regnavit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum iam Pelasgus erat et Hebraeorum iudex Samson; qui cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules. Sed Aenean, quoniam quando mortuus est non conparuit, deum sibi fecerunt Latini. Sabini etiam regem suum primum Sancum sive, ut aliqui appellant, Sanctum, rettulerunt in deos. Per idem tempus Codrus rex Atheniensium Peloponnensibus eiusdem hostibus civitatis se interficiendum ignotus obiecit; et factum est. Hoc modo eum praedicant patriam liberasse. Responsum enim acceperant Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo et in suam necem per iurgium provocando. Unde ait Vergilius:

Et iurgia Codri. Et hunc Athenienses tamquam deum sacrificiorum honore coluerunt. Quarto Latinorum rege Silvio Aeneae filio, non de Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnavit, sed de Lavinia Latini filia, quem postumum Aeneas dicitur habuisse, Assyriorum autem vicensimo et nono Oneo et Melantho Atheniensium sexto decimo, iudice autem Hebraeorum Heli sacerdote regnum Sicyoniorum consumptum est, quod per annos nongentos quinquaginta et novem traditur fuisse porrectum.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XX]

20. Die ersten israelitischen Könige und die gleichzeitigen Herrscher in Latium

Mox eisdem per loca memorata regnantibus Israelitarum regnum finito tempore iudicum a Saule rege sumpsit exordium, quo tempore fuit propheta Samvel. Ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse coeperunt, quos cognominabant Silvios; ab eo quippe, qui filius Aeneae primus dictus est Silvius, ceteris subsecutis et propria nomina inponebantur et hoc non defuit cognomentum; sicut longe postea Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto. Reprobato autem Saule, ne quisquam ex eius stirpe regnaret, eoque defuncto David successit in regnum post annos a Saulis imperio quadraginta. Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri interitum destiterunt et magistratus habere coeperunt administrandae rei publicae. Post David, qui etiam ipse quadraginta regnavit annos, filius eius Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud nobilissimum Dei Hierosolymitanum condidit. Cuius tempore apud Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt. Salomoni successit filius eius Roboam, sub quo in duo regna populus ille divisus est, et singulae partes suos singulos reges habere coeperunt.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXI]

21. Die Götterkönige Latiums

Synoptische Chronik: Römisches Reich und die Vorgänge im Alten Testament

Latium post Aenean, quem deum fecerunt, undecim reges habuit, quorum nullus deus factus est. Aventinus autem, qui duodecimo loco Aenean sequitur, cum esset prostratus in bello et sepultus in eo monte, qui etiam nunc eius nomine nuncupatur, deorum talium, quales sibi faciebant, numero est additus. Alii sane noluerunt eum in proelio scribere occisum, sed non conparuisse dixerunt; nec ex eius vocabulo appellatum montem, sed ex adventu avium dictum Aventinum. Post hunc non est deus factus in Latio nisi Romulus conditor Romae. Inter istum autem et illum reges reperiuntur duo, quorum primus est, ut eum Vergiliano versu eloquar:

Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis. Cuius tempore quia iam quodam modo Roma parturiebatur, illud omnium regnorum maximum Assyrium finem tantae diuturnitatis accepit. Ad Medos quippe translatum est post annos ferme mille trecentos quinque, ut etiam Beli, qui Ninum genuit et illic parvo contentus imperio primus rex fuit, tempora computentur. Procas autem regnavit ante Amulium. Porro Amulius fratris sui Numitoris filiam Rheam nomine, quae etiam Ilia vocabatur, Romuli matrem, Vestalem virginem fecerat, quam volunt de Marte geminos concepisse, isto modo stuprum eius honorantes vel excusantes, et adhibentes argumentum, quod infantes expositos lupa nutriverit. Hoc enim genus bestiae ad Martem existimant pertinere, ut videlicet ideo lupa credatur admovisse ubera parvulis, quia filios domini sui Martis agnovit; quamvis non desint qui dicant, cum expositi vagientes iacerent, a nescio qua primum meretrice fuisse collectos et primas eius suxisse mamillas (meretrices autem lupas vocabant, unde etiam nunc turpia loca earum lupanaria nuncupantur), et eos postea ad Faustulum peruenisse pastorem atque ab eius Acca uxore nutritos. Quamquam si ad arguendum hominem regem, qui eos in aquam proici crudeliter iusserat, eis infantibus, per quos tanta civitas condenda fuerat, de aqua divinitus liberatis per lactantem feram Deus voluit subuenire, quid mirum est? Amulio successit in regnum Latiare frater eius Numitor, auus Romuli, cuius Numitoris primo anno condita est Roma; ac per hoc cum suo deinceps, id est Romulo, nepote regnavit.

Geburt von Romulus und Remus

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXII]

22. Rom gegründet, als Assyrien unterging und in Juda und Israel Hiskia und Hosea herrschten.

Ne multis morer, condita est civitas Roma velut altera Babylon et velut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit orbem debellare terrarum et in unam societatem rei publicae legumque perductum longe lateque pacare. Erant enim iam populi validi et fortes et armis gentes exercitatae, quae non facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et vastatione utrimque non parva atque horrendo labore superari. Nam quando regnum Assyriorum totam paene Asiam subiugavit, licet bellando sit factum, non tamen multum asperis et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum gentes erant nec tam multae vel magnae, si quidem post illud maximum atque universale diluvium, cum in arca Noe octo soli homines evaserunt, anni non multo amplius quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam excepta India subiugavit. Roma vero tot gentes et (&lg) Orientis et Occidentis, quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate ac facilitate perdomvit, quoniam paulatim increscendo robustas eas et bellicosas, quaqua versum dilatabatur, invenit. Tempore igitur, quo Roma condita est, populus Israel habebat in terra promissionis annos septingentos decem et octo. Ex quibus viginti septem pertinent ad Iesum Nave, deinde ad tempus iudicum trecenti viginti novem. Ex quo autem reges ibi esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. Et rex tunc erat in Iuda, cuius nomen erat Achaz vel, sicut alii conputant, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. In ea vero Hebraei populi parte, quae appellabatur Israel, regnare coeperat Osee.

Rom löst als civitas terrena die Assyrer ab. Rom das 2. Babylon. Ne multis morer, condita est civitas Roma velut altera Babylon et velut prioris filia Babylonis

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXIII]

23. Die Christusweissagungen der erythräischen Sibylle

Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam vaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodit plures fuisse, non unam. Haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta conscripsit; quod et.iam nos prius in Latina lingua versibus male Latinis et non stantibus legimus per nescio cuius interpretis imperitiam, sicut post cognovimus. Nam vir clarissimus Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae multaeque doctrinae, cum de Christo conloqueremur, Graecum nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quodam loco in capitibus versuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo verba legerentur: ???????????????????????????????, quod est Latine, Iesus Christus Dei filius salvator. Hi autem versus, quorum primae litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam Latinis et stantibus versibus est interpretatus, hoc continent:

??????

Iudicii signum tellus sudore madescet.

E caelo rex adveniet per saecla futurus,

Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem.

Unde Deum cernent incredulus atque fidelis

Celsum cum sanctis aevi iam termino in ipso.

Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse,

????????

Cum iacet incultus densis in vepribus orbis.

Reicient simulacra viri, cunctam quoque gazam,

Exuret terras ignis pontumque polumque

Inquirens, taetri portas effringet Averni.

Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni

Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit.

Occultos actus retegens tunc quisque loquetur

Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.

????

Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.

Eripitur solis iubar et chorus interit astris.

Volvetur caelum, lunaris splendor obibit;

 

Deiciet colles, valles extollet ab imo.

Non erit in rebus hominum sublime vel altum.

????

Iam aequantur campis montes et caerula ponti

Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:

Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.

?????

Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto

Orbe, gemens facinus miserum variosque labores,

Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.

Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.

Reccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis.

In his Latinis versibus de Graeco utcumque translatis ibi non potuit ille sensus occurrere, qui fit, cum litterae, quae sunt in eorum capitibus, conectuntur, ubi Y littera in Graeco posita est, quia non potuerunt Latina verba inveniri, quae ab eadem littera inciperent et sententiae convenirent. Hi autem sunt versus tres, quintus et octauus decimus et nonus decimus. Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium versuum conectentes horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed pro eis Y litteram, tamquam in eisdem locis ipsa sit posita, recordemur, exprimitur in quinque verbis: Iesus Christus Dei filius salvator; sed cum Graece hoc dicitur, non Latine. Et sunt versus viginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt novem; et ipsa novem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, ad viginti septem perueniunt. Horum autem Graecorum quinque verborum, quae sunt Ihsou=s Xreisto\s Qeou= vi(o\s swth\r, quod est Latine Iesus Christus Dei filius salvator, si primas litteras iungas, erit i)xqu/s, id est piscis, in quo nomine mystice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso velut in aquarum profunditate vivus, hoc est sine peccato, esse potuerit.

Haec autem Sibylla sive Erythraea sive, ut quidam magis credunt, Cumaea ita nihil habet in toto carmine suo, cuius exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum sive factorum cultum pertineat, quin immo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda videatur, qui pertinent ad civitatem Dei. Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo vaticinia Sibyllae, quamvis non exprimat cuius. Sed quae ipse singillatim posuit, ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda, tamquam unum sit prolixum, quae ille plura commemoravit et brevia. "In manus iniquas (&lg), inquit, infidelium postea veniet; dabunt autem Deo alapas manibus incestis et inpurato ore exspuent venenatos sputus; dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod verbum vel unde venit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed et (&lg) spinis coronasti et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scindetur; et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. Et morte morietur tribus diebus somno suscepto; et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet primus resurrectionis principio revocatis ostenso." Ista Lactantius carptim per interualla disputationis suae, sicut ea poscere videbantur, quae probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos nihil interponentes, sed in unam seriem conexa ponentes solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea servare non neglegant, distinguenda curavimus. Nonnulli sane Erythraeam Sibyllam non Romuli, sed belli Troiani tempore fuisse scripserunt.

Angebliche Weissagungen der eryträischen Sibylle über Christus.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXIV]

24. Romulus und Numa sowie die gleichzeitigen Vorgänge in Israel

Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur, unus e septem sapientibus, qui post theologos poetas, in quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, sofoi\ appellati sunt, quod est Latine sapientes. Per idem tempus decem tribus, quae in divisione populi vocatae sunt Israel, debellatae a Chaldaeis et in eas terras captivae ductae sunt, remanentibus in Iudaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Iudae vocabantur sedemque regni habebant Hierusalem. Mortuum Romulum, cum et ipse non conparuisset, in deos, quod et vulgo notissimum est, rettulere Romani; quod usque adeo fieri iam desierat (nec postea nisi adulando, non errando, factum est temporibus Caesarum), ut Cicero magnis Romuli laudibus tribuat, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando facile homines fallebantur, sed iam expolitis et eruditis meruerit hos honores, quamvis nondum efferbuerat ac pullulaverat philosophorum subtilis et acuta loquacitas. Sed etiamsi posteriora tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt; quin etiam simulacris, quae veteres non habebant, auxerunt vanae atque impiae superstitionis inlecebram, id efficientibus inmundis in eorum corde daemonibus per fallacia quoque oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae iam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in eorundem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur. Regnavit deinde Numa post Romulum, qui cum illam civitatem putaverit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, in eandem turbam referri mortuus ipse non meruit, tamquam ita putatus sit caelum multitudine numinum constipasse, ut locum ibi reperire non posset. Hoc regnante Romae et apud Hebraeos initio regni Manasse, a quo impio rege propheta Esaias perhibetur occisus, Samiam fuisse Sibyllam ferunt.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXV]

25. Die sieben Weisen zur Zeit der Babylonischen Gefangenschaft

Regnante vero apud Hebraeos Sedechia et apud Romanos Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Marcio, ductus est captiuus in Babyloniam populus Iudaeorum eversa Hierusalem et templo illo a Salomone constructo. Increpantes enim eos prophetae de iniquitatibus et impietatibus suis haec eis ventura praedixerant, maxime Hieremias, qui etiam numerum definivit annorum. Eo tempore Pittacus Mitylenaeus, alius e septem sapientibus, fuisse perhibetur. Et quinque ceteros, qui, ut septem numerentur, Thaleti, quem supra commemoravimus, et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, quo captiuus Dei populus in Babylonia tenebatur. Hi sunt autem: Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periandrus Corinthius, Cleobulus Lindius, Bias Prienaeus. Omnes hi, septem appellati sapientes, post poetas theologos claruerunt, quia genere vitae quodam laudabili praestabant hominibus ceteris et morum nonnulla praecepta sententiarum brevitate complexi sunt. Nihil autem monumentorum, quod ad litteras adtinet, posteris reliquerunt, nisi quod Solon quasdam leges Atheniensibus dedisse perhibetur; Thales vero physicus fuit et suorum dogmatum libros reliquit. Eo captivitatis Iudaicae tempore et Anaximander et Anaximenes et Xenophanes physici claruerunt. Tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari philosophi.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXVI]

26. Heimkehr aus Babel zur Zeit der Vertreibung des Tarquinius aus Rom

Per idem tempus Cyrus, rex Persarum, qui etiam Chaldaeis et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captivitate Iudaeorum, quinquaginta milia hominum ex eis ad instaurandum templum regredi fecit. A quibus tantum prima coepta fundamina et altare constructum est. Incursantibus autem hostibus nequaquam progredi aedificando valuerunt, dilatumque opus est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta, quae conscripta sunt in libro Iudith; quem sane in canonem scripturarum Iudaei non recepisse dicuntur. Sub Dario ergo rege Persarum impletis septuaginta annis, quos Hieremias propheta praedixerat, reddita,est Iudaeis soluta captivitate libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse coeperunt. Vsque ad hoc tempus prophetas habuit populus Israel; qui cum multi fuerint, paucorum et apud Iudaeos et apud nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem, quod iam video esse faciendum.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXVII]

27. Das Zeitalter der Schriftpropheten

Tempora igitur eorum ut possimus advertere, in anteriora paululum recurramus. In capite libri Osee prophetae, qui primus in duodecim ponitur, ita scriptum est: Verbum Domini, quod factum est ad Osee in diebus Oziae et Ioatham et Achaz et Ezechiae regum Iuda. Amos quoque diebus regis Oziae prophetasse se scribit; addit etiam Hieroboam regem Israel, qui per eosdem dies fuit. Nec non Esaias, filius Amos, sive supradicti prophetae sive, quod magis perhibetur, alterius qui non propheta eodem nomine vocabatur, eosdem reges quattuor, quos posuit Osee, in capite libri sui ponit, quorum diebus se prophetasse praeloquitur. Michaeas etiam eadem suae prophetiae commemorat tempora post dies Oziae. Nam tres qui sequuntur reges nominat, quos et Osee nominavit, Ioatham et Achaz et Ezechian. Hi sunt, quos eodem tempore simul prophetasse ex eorum litteris invenitur. His adiungitur Ionas eodem Ozia rege regnante et Ioel, cum iam regnaret Ioatham, qui successit Oziae. Sed istorum prophetarum duorum tempora in chronicis, non in eorum libris potuimus invenire, quoniam de suis diebus tacent. Tenduntur autem hi dies a rege Latinorum Proca sive superiore Aventino usque ad regem Romulum iam Romanum, vel etiam usque ad regni primordia successoris eius Numae Pompilii (Ezechias quippe rex Iuda eo usque regnavit); ac per hoc per ea tempora isti velut fontes prophetiae pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyrium coepitque Romanum; ut scilicet, quem ad modum regni Assyriorum primo tempore extitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in eius semine benedictionis omnium gentium, ita occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante venturus, in quo implerentur illa promissa, ora prophetarum non solum loquentium, verum etiam scribentium in tantae rei futurae testimonium solverentur. Cum enim prophetae numquam fere defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium; quando autem scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet, quando condebatur haec civitas, quae gentibus imperaret.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXVIII]

28. Die Weissagungen der Propheten Hosea und Amos

Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est et hic ex nostra promissione ponendum. Et erit, inquit, in loco quo dictum est eis: Non populus meus vos, vocabuntur et ipsi filii Dei vivi. Hoc testimonium propheticum de vocatione populi gentium, qui prius non pertinebat ad Deum, etiam apostoli intellexerunt. Et quia ipse quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae ac per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur et dicit: Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel in id ipsum, et ponent sibi principatum unum et ascendent a terra. Hoc si adhuc velimus exponere, eloquii prophetici obtundetur sapor. Recolatur tamen lapis ille angularis et duo parietes, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; ille nomine filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israel, eidem uni principatui suo in id ipsum innitentes et ascendentes agnosntur a terra. Istos autem carnaliter Israelitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postea credituros, id est filios eorum (nam utique isti in suum locum moriendo transibunt), idem propheta testatur dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. quis non videat nunc sic esse Iudaeos? Sed quid adiungat, audiamus. Et postea, inquit, revertentur filii Israel et inquirent Dominum Deum suum et David regem suum, et stupescent in Domino et in bonis ipsius in novissimis diebus. Nihil est ista prophetia manifestius, cum David regis nomine significatus intellegitur Christus, quia factus est, sicut dicit apostolus, ex semine David secundum carnem. Praenuntiavit iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi ait: Sanabit nos post biduum, in die tertio resurgemus. Secundum hoc enim nobis dicit apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Amos quoque de rebus talibus sic prophetat: Praepara, inquit, te, ut invoces Deum tuum Israel; quia ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum et adnuntians in hominibus Christum suum; et alio loco: In illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo, quae ceciderunt eius, et destructa eius resuscitabo et reaedificabo ea sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum et omnes gentes, in quibus invocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec.

[XXIX]

29. Jesaias Prophezeiungen von Christus und der Kirche

Esaias propheta non est in libro duodecim prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt breves, in eorum comparatione, qui maiores ideo vocantur, quia prolixa volumina condiderunt; ex quibus est hic Esaias, quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis duobus. Esaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit civitate, multo plura quam ceteri prophetavit, ita ut a quibusdam evangelista quam propheta potius diceretur. Sed propter rationem operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. Ex persona quippe Dei Patris loquens: Ecce, inquit, intelleget puer meus et exaltabitur et glorificabitur valde. Quem ad modum stupescent super te multi, ita gloria privabitur ab hominibus species tua, et gloria tua ab hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum; quoniam quibus non est nuntiatum de illo, videbunt, et qui non audierunt, intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro, et bracchium Domini cui revelatum est? Adnuntiavimus coram illo, ut infans, ut radix in terra sitientis non est species illi neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem j sed species eius sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam aversa est facies eius, inhonoratus est nec magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat et pro nobis dolet; et nos existimavimus illum esse in dolore et in plaga et in adflictione. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; livore eius nos sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, homo a via sua erravit; et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, propter quod adflictus est, non aperuit os. Ut ovis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro sepultura eius et divites pro morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit nec dolum in ore suo; et Dominus vult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam vestram, videbitis semen longaeuum; et Dominus vult auferre a dolore animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum, iustificare iustum bene servientem pluribus; et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse hereditabit plures et fortium dividet spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum portavit, et propter peccata eorum traditus est. Haec de Christo.

Iam vero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. Laetare, inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magos quam eius, quae habet virum. Dilata locum tabernaculi tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc in dextram et sinistram partem extende. Et semen tuum hereditabit gentes, et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es, neque reverearis, quia exprobrata es; quoniam confusionem aeternam oblivisceris et opprobrium viduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur; et cetera. Verum ista sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere cogantur inviti.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXX]

30. Die Weissagungen des Micha, Jona und Joel

Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cuiusdam montis haec loquitur: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, paratus super vertices montium et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et ostendet nobis viam suam, et ibimus in semitis eius; quia ex Sion procedet lex et verbum Domini ex Hierusalem. Et iudicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum. Praedicens iste propheta et locum in quo natus est Christus: Et tu, inquit, Bethleem, domus Ephrata, minima es, ut sis in milibus Iuda; ex te mihi prodiet, ut sit in principem Israel; et egressus eius ab initio et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis, pariet, et residui fratres eius convertentur ad filios Israel. Et stabit et videbit et pascet gregem suum in virtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur usque ad summum terrae.

Ionas autem propheta non tam sermone Christum, quam sua quadam passione prophetavit, profecto apertius, quam si eius mortem et resurrectionem voce clamaret. Ut quid enim exceptus est ventre beluino et die tertio redditus, nisi ut significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum?

Ioel omnia, quae prophetat, multis verbis compellit exponi, ut quae pertinent ad Christum et ecclesiam dilucescant. Unum tamen, quod etiam apostoli commemoraverunt, quando in congregatos credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus fuerat, desuper venit, non praetermittam. Et erit, inquit, post haec, et effundam de spiritu meo super omnem carnem. et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et seniores vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visa videbunt j et quidem in servos et ancillas meas in illis diebus effundam de spiri tu meo.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XXXI]

31. Die Weissagungen des Obadjas, Nahums und Habakuks

Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum, nec tempora sua dicunt ipsi, nec in chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetaverint, invenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris constat; quod errore neglegenter describentium labores alienos existimo contigisse; duos vero alios commemoratos in codicibus chronicorum, quos habuimus, non potuimus invenire. Tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis. Abdias, quantum ad scripturam eius adtinet, omnium brevissimus prophetarum, adversus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrabae, maioris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter cetera: In monte autem Sion erit salus et erit sanctum. et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et ascendent, inquit, resalvati ex monte Sion, ut defendant montem Esau, et erit Domino regnum. Apparet quippe id esse completum, cum resalvati ex monte Sion, id est ex Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur apostoli, ascenderunt, ut defenderent montem Esau. Quo modo defenderent, nisi per evangelii praedicationem salvos faciendo eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo: Et erit Domino regnum. Mons enim Sion Iudaeam¡ significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum, quod est Christus Iesus. Mons vero Esau Idumaea est, per quam significata est ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resalvati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat?

Naum vero propheta, immo per illum Deus: Exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam tuam; quia veloces ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem. Celebra, Iuda, dies festos tuos, redde vota tua; quia iam non adicient ultra, ut transeant in vetustatem. Consummatum est, consumptum est, ablatum est. Ascendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione. quis ascenderit ab inferis et insufflaverit in faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, Spiritum sanctum, recolat qui meminit evangelium. Ad nouum enim testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritaliter innovantur, ut in vetustatem transire non possint. Porro per evangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et oblivioni tamquam sepulturae tradita iam videmus et hanc etiam in hac re prophetiam completam esse cognoscimus.

Ambacum de quo alio quam de Christi adventu, qui futurus Ambacum de quo alio quam de Christi adventu, qui futurus fscimus propter hoc testimonium, quod nobis inviti perhibent eosdem codices habendo atque servando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaqua versum Christi ecclesia dilatatur. Nam prophetia in psalmis, quos legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia eius praeveniet me; Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam; disperge eos in virtute tua. Demonstravit ergo Deus ecclesiae in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae, quoniam, sicut dicit apostolus, delictum illorum salus gentibus; et ideo non eos occidit, id est non in eis perdidit quod sunt Iudaei, quamvis a Romanis fuerint devicti et oppressi, ne obliti legem Dei ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil valerent. Ideo parum fuit, ut diceret: Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam, nisi adderet etiam: Disperge eos; quoniam si cum isto testimonio scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto ecclesia, quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.

32. Die Weissagungen im Gesang des Habakuk

33. Die Weissagungen Jeremias und Zephanjas

34. Die Weissagungen Daniels und Ezechiels

35. Weissagungen der drei letzten Propheten, Hagai, Sacharja, Maleachi

36. Esra und die Makabäer

37. Die Propheten älter als alle heidnische Weisheit

38 Von alten prophetischen, aber nicht in den Kanon aufgenommenen Schriften

39. Die Weisheit der Hebräer älter als selbst die der Ägypter

40. Töricht zu behaupten, die Weisheit der Ägypter sei schon hunderttausend Jahre alt

41. Die Philosophen widersprechen einander, die Heilige Schrift ist einhellig

42. Die Entstehung der Septuaginta

43. Auch die Septuaginta trotz vieler Abweichun-gen vom hebräischen Text inspiriert

44. Die Abweichungen beeinträchtigen nicht den Sinn und sind selbst sinnvoll

45. Überblick über die Geschichte des jüdischen Volkes von der Heimkehr aus Babel bis zur Ankunft Christi

46. Die Juden wurden in alle Welt zerstreut, um durch ihr prophetisches Schrifttum von Christus zu zeugen

De civitate Dei, Liber XVIII, [XLVII]

47. Auch außerhalb Israels gab es in der vorchristliehen Zeit einzelne Bürger des Gottesstaates.

Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram notitiam venit aut venerit, ad cumulum a nobis commemorari potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non Incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium revelatum est, et qui haec etiam praedicere inpulsi sunt, sive participes eiusdem gratiae fuerint sive expertes, sed per malos angelos docti sint, quos etiam praesentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos. Nec ipsos Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinvisse ad Deum praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore. Populus enim re vera, qui proprie Dei populus diceretur, nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed caelesti societate ad veros Israelitas supernae cives patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt; quia si negant, facillime convincuntur de sancto et mirabili viro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est advena populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est; qui divino sic laudatur eloquio, ut, quod ad iustitiam pietatemque adtinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur. Quae tempora eius quamvis non inveniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro eius, quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel. Divinitus autem provisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum Deum vixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritalem Hierusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est, nisi cui divinitus revelatus est unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui venturus in carne sic antiquis sanctis praenuntiabatur, quem ad modum nobis venisse nuntiatus est, ut una eademque per ipsum fides omnes in Dei civitatem, Dei domum, Dei templum praedestinatos perducat ad Deum. Sed quaecumque aliorum prophetiae de Dei per Iesum Christum gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse confictae. Ideo nihil est firmius ad convincendos quoslibet alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si recte sapuerint, quam ut divina praedicta de Christo ea proferantur, quae in Iudaeorum codicibus scripta sunt; quibus avulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto orbe dispersis Christi usquequaque crevit ecclesia.

Durch die Vertreibung der Juden - Bürger des früheren Gottestaates - aus ihrer Heimat und ihre Zerstreuung über den Erdkreis konnte sich das Christentum erst ausbreiten. quibus avulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto orbe dispersis Christi usquequaque crevit ecclesia.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XLVIII]

48. Von der Herrlichkeit des ersten und zweiten Tempels

Haec domus Dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa. Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione completa est. Ex quo enim est instauratum, numquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis; immo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea, quae supra sunt commemorata testantur. Haec autem domus ad nouum pertinens testamentum tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides vivi, quibus credentibus renovatisque construitur. Sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa renovatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum testamentum, quod appellatur nouum. Quod ergo Deus dixit per memoratum prophetam: Et dabo pacem in loco isto, per significantem locum ille, qui eo significatur, intellegendus est; ut, quia illo loco instaurato significata est ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil aliud (&lg) accipiatur, quod dictum est: Dabo pacem in loco isto, nisi "dabo pacem in loco, quem significat locus iste". Quoniam omnia significantia videntur quodam modo earum rerum, quas significant, sustinere personas; sicut dictum est ab apostolo: Petra erat Christus, quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum. Maior est itaque gloria domus huius novi testamenti quam domus prioris veteris testamenti, et tunc apparebit maior, cum dedicabitur. Tunc enim veniet desideratus cunctis gentibus, sicut legitur in Hebraeo. Nam primus eius adventus nondum erat desideratus omnibus gentibus. Non enim quem deberent desiderare sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est) venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus. Tunc enim vere non venient nisi electa, de quibus dicit apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Ipse quippe architectus, qui dixit: Multi vocati, pauci vero electi, non de his, qui vocati sic venerunt, ut de convivio proicerentur, sed de electis demonstraturus est aedificatam domum, quae nullam.ruinam deinceps formidabit. Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tamquam in area ventilatio separabit, non apparet tanta gloria domus huius, quanta tunc apparebit, quando, quisquis ibi erit, semper erit.

Das Gotteshaus, das neue Jerusalem, besteht nicht aus Materie, ist aber herrlicher als der alte Tempel in Jerusalem. Haec domus Dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa.

De civitate Dei, Liber XVIII, [XLIX]

49. Die Kirche während dieser Weltzeit, begründet durch das Wirken Christi.

In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram comparat ecclesia celsitudinem et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, temptationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam in sagenam evangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perueniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis et in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus. Proinde vocem nunc agnoscimus eius impleri, qui loquebatur in psalmo atque dicebat: Adnuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Iohannis, deinde per os proprium adnuntiavit et locutus est dicens: Agite paenitentiam, adpropinquavit enim regnum caelorum. Elegit discipulos, quos et apostolos nominavit, humiliter natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis impleret dispositum et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per eius oportebat praesentiam corporalem, sancto evangelio passus est, mortuus est, resurrexit, passione ostendens quid sustinere pro veritate, resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus, excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum. Conversatus est in terra quadraginta dies cum discipulis suis atque ipsis videntibus ascendit in caelum et post dies decem misit promissum Spiritum sanctum; cuius venientis in eos qui crediderant tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.

In dieser argen Welt sind viele Verworfene den Guten beigemischt. In hoc ergo saeculo maligno… multi reprobi miscentur bonis

Beide schwimmen, eingefangen im Netz, im Meer dieser Welt, bis sie einst am Ufer getrennt werden. utrique tamquam in sagenam evangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perveniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis et in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus.

Durch die Erlösungstat Christi und die Herabkunft des Hl. Geistes kam das neue Gesetz auf die Welt. Die katholische Kirche werde in allen Völkern eine Einheit sein. ita significans unitatem catholicae ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.

De civitate Dei, Liber XVIII, [L]

50. Ausbreitung des Evangeliums trotz allen Verfolgungen

Deinde secundum illam prophetiam: Ex Sion lex prodiet et verbum Domini ex Hierusalem, et secundum ipsius Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus eum discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et ubi rursus eis de adventu eius novissimo requirentibus respondit atque ait: Non est vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate,. sed accipietis virtutem Spiritus sancti superuenientem in vos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae, primum se ab Hierusalem diffudit ecclesia, et cum in Iudaea atque Samaria plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis adnuntiantibus evangelium, quos ipse, sicut luminaria, et aptaverat verbo et accenderat Spiritu sancto. Dixerat enim eis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. qui ut frigidi timore non essent, igne caritatis ardebant. Denique non solum per ipsos, qui eum et ante passionem et post resurrectionem viderant et audierant, verum etiam post obitum eorum per posteros eorum inter horrendas persecutiones et varios cruciatus ac funera martyrum praedicatum est toto orbe evangelium, contestante Deo signis et ostentis et variis virtutibus et Spiritus sancti muneribus; ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum redemptione crucifixus est, Christiano amore venerarentur sanguinem martyrum. quem diabolico furore fuderunt, ipsique reges, quorum legibus vastabatur ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei veri fuerant antea persecuti.

Die Kirche wuchs; die früheren Verfolger beginnen, ihre falschen Götter zu verfolgen. et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei veri fuerant antea persecuti.

De civitate Dei, Liber XVIII, [LI]

51. Die Heimsuchung der Kirche Christi durch Ketzer und Bösewichte

Videns autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos movit, qui sub vocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in civitate Dei, sicut civitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diversa et adversa sentientes. qui ergo in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe veris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene et diligentibus eum omnia cooperatur in bonum. Inimici enim omnes ecclesiae, quolibet errore caecentur vel malitia depraventur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius benevolentiam aut etiam beneficentiam, sive suadibili doctrina cum eis agatur sive terribili disciplina. Ac per hoc diabolus princeps impiae civitatis adversus peregrinantem in hoc mundo civitatem Dei vasa propria commovendo nihil ei nocere permittitur, cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur adversis, et rebus adversis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per divinam providentiam procuratur, atque ita temperatur utrumque ab alterutro, ut in psalmo illam vocem non aliunde agnoscamus exortam: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundaverunt animam meam. Hinc est et illud apostoli: Spe gaudentes, in tribulatione patientes.

Nam et id, quod ait idem doctor: quicumque volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur, nullis putandum est deesse posse temporibus. quia et cum ab eis, qui foris sunt, non saevientibus videtur esse tranquillitas et re vera est plurimumque consolationis adfert, maxime infirmis: non tamen desunt, immo multi sunt intus, qui corda pie viventium suis perditis moribus cruciant; quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen; quod quanto est carius eis, qui volunt pie vivere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus, quam piorum mentes desiderant, diligatur. Ipsi quoque haeretici, cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum; quia et multi volentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inveniunt materiam blasphemandi Christianum nomen, quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. His atque huius modi pravis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur, qui volunt in Christo pie vivere, etiam nullo infestante neque vexante corpus illorum. Patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus. Unde illa vox est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. Non enim ait: "In corpore meo." Sed rursus quoniam cogitantur inmutabilia divina promissa, et quod ait apostolus: Novit Dominus qui sunt eius (quos enim praescivit et praedestinavit conformes imaginis filii sui, ex eis perire nullus potest): ideo sequitur in illo psalmo: Consolationes tuae iucundaverunt animam meam. Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum sive falsorum, prodest dolentibus, quoniam de caritate descendit, qua eos perire nolunt nec impedire aliorum salutem. Denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciaverant. Sic in hoc saeculo, in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum impius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit ecclesia.

Als die Dämonentempel leerstanden, bediente sich der Teufel der Häretiker und Ketzer, die der Kirche Christi aber nur äußeren Schaden zufügen können. Die "ecclesia" existiert seit Abel und besteht bis zum Ende der Weltzeit. Sic in hoc saeculo, in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum impius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit ecclesia.

De civitate Dei, Liber XVIII, [LII]

52. Die Berechnung einer Zehnzahl von Verfolgungen ist sehr anfechtbar.

Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum sive credendum, quod nonnullis visum est vel videtur, non amplius ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi, quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque novissima sit ab Antichristo. Primam quippe computant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano tertiam, quartam ab Antonino, a Severo quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octavam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano. Plagas enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam exire inde inciperet populus Dei, putant ad hunc intellectum esse referendas, ut novissima Antichristi persecutio similis videatur undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur Hebraeos, in mari Rubro populo Dei per siccum transeunte perierunt. Sed ego illa re gesta in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror; quamvis ab eis, qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata videantur, non prophetico spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad verum peruenit, aliquando fallitur.

Quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione, qua ipse Dominus crucifixus est? in quo eam numero posituri? Si autem hac excepta existimant computandum, tamquam illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non qua ipsum caput est appetitum et occisum: quid agent de illa, quae, postea quam Christus ascendit in caelum, Hierosolymis facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est, ubi Iacobus frater Iohannis gladio trucidatus, ubi apostolus Petrus ut occideretur inclusus et per angelum liberatus, ubi fugati atque dispersi de Hierosolymis fratres, ubi Saulus, qui postea Paulus apostolus factus est, vastabat ecclesiam, ubi ipse quoque iam fidem, quam persequebatur, evangelizans, qualia faciebat, est passus, sive per Iudaeam sive per alias gentes, quacumque Christum feruentissimus praedicabat? Cur ergo eis a Nerone videtur ordiendum, cum ad Neronis tempora inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est cuncta dicere, ecclesia crescendo peruenerit? Quod si a regibus factas persecutiones in numero existimant esse debere: rex fuit Herodes, qui etiam post ascensum Domini gravissimam fecit. Deinde quid respondent etiam de Iuliano, quem non numerant in decem? An ipse non est ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere vetuit? Sub quo Valentinianus maior, qui post eum tertius imperator fuit, fidei Christianae confessor extitit militiaque privatus est; ut omittam quae apud Antiochiam facere coeperat, nisi unius fidelissimi et constantissimi iuvenis, qui multis, ut torquerentur, adprehensis per totum diem primus est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem atque hilaritatem miratus horruisset et in ceteris deformius erubescere timvisset. Postremo nostra memoria Valens, supradicti Valentiniani frater, Arrianus, nonne magna persecutione per Orientis partes catholicam vastavit ecclesiam? Quale est autem, non considerare ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem pati a regibus, et quando in aliis non patitur? Nisi forte non est persecutio computanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt, sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant et se ista vidisse incunctanter recordabantur, audivimus? quid modo in Perside? Nonne ita in Christianos ferbuit persecutio (si tamen iam quievit), ut fugientes inde nonnulli usque ad Romana oppida peruenerint? Haec atque huius modi mihi cogitanti non videtur esse definiendus numerus persecutionum, quibus exerceri oportet ecclesiam. Sed rursus adfirmare aliquas futuras a regibus praeter illam novissimam, de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est temeritatis. Itaque hoc in medio relinquimus neutram partem quaestionis huius astruentes sive destruentes, sed tantummodo ab adfirmandi quodlibet horum audaci praesumptione revocantes.

Christenverfolgungn werden anhalten.

De civitate Dei, Liber XVIII, [LIII]

53. Wann die Verfolgung durch den Antichrist einsetzen wird, kann und soll niemand ergrübeln.

Illam sane novissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua extinguet ipse Iesus. Sic enim scriptum est, quod eum interficiet spiritu oris sui et evacuabit inluminatione praesentiae suae. Hic quaeri solet: Quando istud erit? Inportune omnino. Si enim hoc nobis nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro interrogantibus discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde apud eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: Domine, si hoc tempore repraesentabis regnum Israel? At ille: Non est, inquit, vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Non utique illi de hora vel die vel anno, sed de tempore interrogaverant, quando istud accepere responsum. Frustra igitur annos, qui remanent huic saeculo, computare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore Veritatis audiamus; quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab ascensione Domini usque ad eius ultimum adventum compleri posse dixerunt. Quem ad modum autem quisque eorum astruat opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium. Coniecturis quippe utuntur humanis, non ab eis aliquid certum de scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium vero de hac re calculantium digitos resolvit et quiescere iubet ille, qui dicit: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate.

Sed haec quia evangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio Christiana. Cum enim viderent nec tot tantisque persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumpsisse, excogitaverunt nescio quos versus Graecos tamquam consulenti cuidam divino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab huius tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem, Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde completo memorato numero annorum sine mora sumeret finem. O hominum corda doctorum! O ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non vultis in Christum, quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed, ipso innocente, tamen eius maleficus fuerit nomenque illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis, magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui! Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant igitur ipsi sibi et si possunt intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam vitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam vitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus. Deinde isti dii qui sunt, qui possunt ista praedicere nec possunt avertere, ita succumbentes uni malefico et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi adversariam tam prolixo tempore convalescere, tot tantarumque persecutionum horrendas crudelitates non resistendo, sed patiendo superare et ad suorum simulacrorum templorum, sacrorum oraculorum eversionem peruenire permitterent? Quis postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui vel inlectus tanto scelere vel inpulsus est ista praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi versus haec Petrum arte magica definisse. Talem deum habent, qui Christum non habent.

Auch der teuflische Gegenspieler Christi, der Antichrist, wird einst von Christus besiegt werden.

De civitate Dei, Liber XVIII, [LIV]

Widerlegung der angeblichen Weissagung, die christliche Religion werde nur dreihundertundfünfundsechzig Jahre dauern.

Haec atque huius modi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem divinatio ficta promisit et decepta vanitas credidit. Cum vero, ex quo nominis Christi cultus per eius in carne praesentiam et per apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque completi sunt, quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? Ut enim in Christi nativitate huius rei non ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina et religio Christiana, id est, postea quam in fluvio Iordane ministerio Iohannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed quoniam, priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita (in resurrectione quippe Christi definita est, nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens: Iam nunc adnuntiat hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in viro quo definivit fidem omnibus resuscitans illum a mortuis): melius in hac quaestione solvenda inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus sanctus, sicut eum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea civitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est testamentum nouum. Prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod testamentum vocatur vetus. De hac autem, quae per Christum danda erat, praedictum est: Ex Sion lex prodiet et verbum Domini ex Hierusalem. Unde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Hierusalem. Ibi ergo exorsus est huius nominis cultus, ut in Iesum Christum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur. Ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in Christi nomen mirabili alacritate conversa venditis suis rebus, ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima caritate ad paupertatem voluntariam peruenirent atque inter frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad mortem pro veritate certare non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent. Hoc si nullis magicis artibus factum est, cur credere dubitant eadem virtute divina per totum mundum id fieri potuisse, qua hoc factum est? Si autem ut Hierosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo, quae illum in cruce vel fixerat prensum vel riserat fixum, iam maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta quinque completi sint. Mortuus est ergo Christus duobus Geminis consulibus octauum Kalendas Aprilis. Resurrexit tertio die, sicut apostoli suis etiam sensibus probaverunt. Deinde post quadraginta dies ascendit in caelum; post decem dies, id est quinquagensimo post suam resurrectionem die, misit Spiritum sanctum. Tunc tria milia hominum apostolis eum praedicantibus crediderunt. Tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus et veritas habet, efficacia Spiritus sancti; sicut autem finxit vanitas impia vel putavit, magicis artibus Petri. Paulo post etiam signo mirabili facto, quando ad verbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero matris ita claudus, ut ab aliis portaretur et ad portam templi, ubi stipem peteret, poneretur, in nomine Iesu Christi saluus exiluit, quinque hominum milia crediderunt; ac deinde aliis atque aliis accessibus credentium crevit ecclesia. Ac per hoc colligitur etiam dies, ex quo annus ipse sumpsit initium, scilicet quando missus est Spiritus sanctus, id est per Idus Maias. Numeratis proinde consulibus trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur impleti per easdem Idus consulatu Honorii et Eutychiani. Porro sequenti anno, consule Malio Theodoro, quando iam secundum illud oraculum daemonum aut figmentum hominum nulla esse debuit religio Christiana, quid per alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse perquirere; interim, quod scimus, in civitate notissima et eminentissima Carthagine Africae Gaudentius et Iovius comites imperatoris Honorii quarto decimo Kalendas Aprilis falsorum deorum templa everterunt et simulacra fregerunt. Ex quo usque ad hoc tempus per triginta ferme annos quis non videat quantum creverit cultus nominis Christi, praesertim postea quam multi eorum Christiani facti sunt, qui tamquam vera illa divinatione revocabantur a fide eamque completo eodem numero annorum inanem ridendamque viderunt? Nos ergo, qui sumus vocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus venenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis eius adiuti. Ille Petri magister Christus in doctrina, quae ad vitam ducit aeternam, ipse est magister et noster.

Sed aliquando iam concludamus hunc librum, hoc usque disserentes et quantum satis visum est demonstrantes, quisnam sit duarum civitatum, caelestis atque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus; quarum illa, quae terrena est; fecit sibi quos volvit vel undecumque vel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando serviret; illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a vero Deo ipsa fit, cuius verum sacrificium ipsa sit. Ambae tamen temporalibus vel bonis pariter utuntur vel malis pariter affliguntur, diversa fide, diversa spe, diverso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis; de quibus ambarum finibus deinceps disserendum est.

Die civitas terrena und die civitas caelestis bleiben auf Erden miteinander

verbunden. Beide machen sich in gleicher Weise die zeitlichen Güter zunutze

und plagen sich in gleicher Weise mit den zeitlichen Übeln.

disserentes et quantum satis visum est demonstrantes,

quisnam sit duarum civitatum, caelestis atque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus;

quarum illa, quae terrena est; fecit sibi quos volvit vel undecumque vel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando serviret;

illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a vero Deo ipsa fit, cuius verum sacrificium ipsa sit.

Ambae tamen temporalibus vel bonis pariter utuntur vel malis pariter affliguntur,

diversa fide, diversa spe, diverso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis;




Augustinus

Augustinus und das Kind am Meeresstrand,
Wallfahrtskirche Maria Sand in Herbolzheim (H.-J. G. 2007)



Liber XVIII
Textbearbeitung, Zusammenfassungen: Hans-Jürgen Günther
Textüberschriften: nach der Übersetzung von W. Thimme
Letzte Aktualisierung: 03. Januar 2024
 
zurück

Zurück zur Hauptseite