LIBER III


Augustinus, Maria Sand

Augustinus, Wallfahrtskirche Maria Sand


LIBER III

Röm. Geschichte (von der myth. Vorzeit bis Augustus)

Monnica segnet den kleinen Augustin
bei dessen Gang zur Schule;
O. Nelli, (1375-1444)
Auch äußere Schicksalsschläge haben die Götter nicht abgewandt.

De civitate Dei, Liber III, [I]

1. Auch um Abwendung zeitlicher Übel von ihren Verehrern haben die Götter sich niemals bemüht.

Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, quae praecipue cavenda sunt, nihil deos falsos populo cultori svo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subvenire curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de illis malis video dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captivitas trucidatio, et si qua similia iam in primo libro commemoravimus. Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui laudant, magisque stomachantur, si villam malam habeant, quam si vitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum, habere bona omnia praeter se ipsum.

Sed neque talia mala, quae isti sola formidant, dii eorum, quando ab eis libere colebantur, ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim variis per diversa temporibus ante adventum Redemptoris nostri innumerabilibus nonnullisque etiam incredibilibus claudius genus contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra ipsum populum, ubicumque gratia divina digni occultissimo atque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala gravissima: quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, id est ad ipsam proprie civitatem et quaecumque illi terrarum vel societate coniunctae vel condicione subiectae sunt, quae sint perpessae ante adventum Christi, cum iam ad eius quasi corpus rei publicae pertinerent.

De civitate Dei, Liber III, [II]

2. Warum liegen die Götter Troja zugrunde gehen? Laomedons Eidbruch erklärt nichts.

Primum ipsa Troia vel Ilium, unde origo est populi Romani, (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens cur a Graecis victum, captum atque deletum est? "Priamo, inquiunt, sunt reddita Laomedontea paterna periuria." Ergo verum est, quod Apollo atque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis operibus servierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum divinatorem in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum patruum eius, fratrem Iovis, regem maris, decuit ignarum esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris Roma est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid divinantem, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur, cuperet cum vertere ab imo, quod aput Vergilium confitetur,

Structa suis manibus periurae moenia Troiae. Nescientes igitur tanti dii, Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse mercedem structores moenium Troianorum gratis et ingratis fuerunt. Videant ne gravius sit tales deos credere quam diis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non obtemdant Troiana periuria, aut merentur deos periuria punisse Troiana, amasse Romana, Unde enim coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta civitate habuit etiam eorum grandem copiam, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudiciis, totiens populus in suffragiis vel in quibusque causis, quae apud eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos iurandi servabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris adderentur.

De civitate Dei, Liber III, [III]

3. Der Ehebruch des Paris ist ebenfalls keine plausible Erklärung.

Nulla itaque causa est, quare dii, quibus, ut dicunt, steterat illud imperium, cum a Graecis praevalentibus probentur victi, Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, suscensverunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse adsolent, non ultores. "Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti ego accepi, condidere atque habvere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur." Si ergo adulterium Paridis vindicandum numinaa censverunt, aut magis in Romanis aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente Vulcano? Dii enim, credo, non zelant coniuges suas, usque adeo ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. Inridere fabulas fortassis existimor nec graviter agere tanti ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si autem illud, cur non et illud? An deos (fas est) hominibus feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura vel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in concubitu Marti licuit, hoc in iure svo ipsi Veneri non licere. At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim minus credidit recentior Caesar aviam Venerem quam patrem antiquior Romulus Martem.

Promiskuität und Ehebruch zwischen Göttern und Menschen war in der röm. Geschichte an der Tagesordnung. Rom brauchte als Ahnen die Götter Venus und Mars.

De civitate Dei, Liber III, [IV]

4. Varros Ansicht über die Sagen von Göttersöhnen

Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego vero ista non credo. Nam et vir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamvis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. Sed utile esse civitatibus dicit, ut se viri fortes, etiamsi falsum sit, diis genitos esse credant, ut eo modo animus humanus velut divinae stirpis fiduciam gerens res magnas adgrediendas praesumat audacius, agat vehementius et ob hoc impleat ipsa securitate felicius. Quae Varronis sententia expressa, ut potui, meis verbis cernis quam latum locum aperiat falsitati, ut ibi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa potuisse confingi, ubi putata sunt civibus etiam de ipsis diis prodesse mendacia.

Varro hält Lügengeschichten über Götter manchmal für politisch opportun.

De civitate Dei, Liber III, [V]

5. Götter, die selbst Ehebruch begehen oder ihn sich andichten lassen, werden keinen Ehebruch bestrafen.

Sed utrum potverit Venus ex concubitu Ancisae Aenean parere vel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum gignere, in medio relinguamus. Nam paene talis quaestio etiam de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praevaricatores angeli cum filiabus hominum concubverint, unde natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus viris, tunc terra completa est. Proinde ad utrumque interim (modo) nostra disputatio referatur. Si enim vera sunt, quae apud illos de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo possunt diis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis concorditer ferunt? Si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt irasci veris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur, ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo divini concubitus obtentu matris romuli causa defenditur. Fuit autem sacerdos illa Vestalis ,et ideo dii magis in Romanos sacrilegum illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterim vindicare debverunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas Vestae sacerdotes vivas etiam defodiebant, adulteras autem feminas, quamvis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: usque adeo gravius quae putabant adyta divina quam humana cubilia vindicabant.

De civitate Dei, Liber III, [VI]

6. Warum haben die Götter den Brudermord des Romulus nicht bestraft?

Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moveret Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis adulterium civitatis. Nec ad causam, quam nunc agimus, interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi dolore dissimulant. Nec nos itaque in ea re diligentius requirenda per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur: Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, non ab alienis. Si aut perpetravit aut imperavit hoc Romulus, magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; cur igitur Troianis iram deorum provocavit ille alienae coniugis raptor, et eorumdem deorum tutelam Romanis inuitavit iste sui fratris extinctor? Si autem illud scelus a facto imperioque Romuli alienum est: quoniam debuit utique vindicari, tota hoc illa civitas fecit, quod tota contempsit, et non iam fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. Uterque enim fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse regnator. Non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia merverit, ut eam dii desererent, quo posset extingui, et quid boni Roma, ut eam dii inhabitarent, quo posset augeri; nisi quod victi inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, contulerunt; immo vero et illic manserunt ad eos more svo decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem artem fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus gloriati sunt.

Fundament des römischen Staates ist ein Brudermord.

De civitate Dei, Liber III, [VII]

7. Was sich aus Trojas zweiter Zerstörung in den Bürgerkriegen folgern lässt.

Certe enim civilibus iam bellis scatentibus quid miserum commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine pessimo, everteretur, multo ferocius atque crudelius quam olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi captivati saltem in servitute vixerunt; porro autem Fimbria prius edictum proposuit, ne cui parceretur, atque urbem totam cunctosque in ea homines incendio concremavit. Hoc meruit Ilium non a Graecis quos sua inritaverat iniquitate, sed a Romanis quos sua calamitate propagaverat, diis illis communibus ad haec repellenda nihil iuvantibus seu, quod verum est, nihil valentibus. Numquid et tunc

Abscessere omnes adytis arisque relictis

Di, quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, et oppidanorum quidem quanto invenio meliorem, tanto deteriorem deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, ut Sullae servarent integram civitatem; hinc eos iratus incendit vel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium civilium Sulla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos eventus habuit. Quid ergo melius cives urbis illius facere potverunt, quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius quam meliori causae Romanorum civitatem servare et contra parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis in quantum exitium verterit, adtendant defensores deorum. Deserverint dii adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, ut ex eius cineribus Roma castior naxceretur: cur et postea deserverunt eandem civitatem Romanis cognatam, non rebellantem adversus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius partibus fidem constantissimam piissimamque servantem, eamque delendam reliquerunt non Graecorum viris fortibus, sed viro spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat diis causa partium Sullanarum, cui servantes urbem miseri portas clauserant: cur eidem Sullae tanta bona promittebant et praenuntiabant? An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum desereretur, eversum est. Nam daemones ad decipiendum semper vigilantissimi, quod potverunt, fecerunt. Eversis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae sub tanta ruina templi illius, ut scribit Livius, integrum stetisse perhibetur, non ut (diceretur):

Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, ad eorum laudem, sed ne diceretur:

Excessere omnes adytis arisque relictis

Di, ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur.

Die Dämonen lügen und betrügen unberechenbar. Nam daemones ad decipiendum semper vigilantissimi, quod potverunt, fecerunt.

Vergil II, 341f.: Abscessere omnes adytis arisque relictis

De civitate Dei, Liber III, [VIII]

8. Wie unklug, den Göttern, die in Troja versagten, Rom anzuvertraven! Diis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante Fimbria cecidit Ilium. Unde ergo stetit Mineruae simulacrum? Deinde, si apud Romam erant, quando Fimbria delevit Ilium, fortasse aput Ilium erant, quando a Gallis ipsa Roma capta et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, ad vocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, qui remanserat, turerentur; ceterum ad alia defendenda serus sunt redire commoniti.

Ironische Seitenhiebe über das Verhalten der Götter bei der Zerstörung Roms durch die Gallier und der Zerstörung Trojas durch Fimbria.

De civitate Dei, Liber III, [IX]

9. War der Friede des Numa Pompilius eine Gabe der Götter?

Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuvisse creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, quia Romanis multa sacra constituit. Illi vero homini pro tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus scisset impendere et perniciosissima curiositate neglaecta Deum verum vera pietate perquirere. Nunc autem non ei dii contulerunt illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occupatum invenerunt, tanto magis ipsi occupaverunt. Nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi vel illi civitati consociare potverit, Varro prodit, quod, si Domino placverit, svo diligentius disseretur loco. Modo autem quia de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est pax, sed Dei veri beneficium est, plerumque etiam sicut sol, sicut pluvia vitaeque alia subsidia super ingratos et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum dii illi Romae vel Pompilio contulerunt, cur imperio Romano per ipsa tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An utiliora erant sacra, cum institverentur, quam cum instituta celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; postea vero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. Quid ergo est, quod illi quadraginta tres vel, ut alii volunt, triginta et novem anni in tam longa pace transacti sunt regnante Numa, et postea sacris institutis diisque ipsis, qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus atque tutoribus vix post tam multos annos ab Urbe condita usque ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani claudere potverunt?

Nach Stiftung der Religion durch Numa versagten die Götter. Nach seinen 43 (39?) Friedensjahren war bis Augustus der Janustempel nach dem 1. pun. Krieg nur ein Jahr lang geschlossen.

De civitate Dei, Liber III, [X]

10. War die Ausdehnung des römischen Reiches durch Kriege wünschenswert?

An respondent, quod nisi assiduis sibique continvo succedentibus bellis Romanum imperium tam longe lateque non posset augeri et tam grandi gloria diffamari? Idonea vero causa! Ut magnum esset imperium, cur esse deberet inquietum? Nonne in corporibus hominum satius est modicam staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam giganteam perpetuis adflictionibus pervenire, nec cum perveneris requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus agitari malis? Quid autem mali esset, ac non potius plurimum boni, si ea tempora perdurarent, quae perstrinxit Sallustius, ubi ait: "Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diversi pars ingenium, alii corpus exercebant; etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant." An ut tam multum augeretur imperium, debuit fieri quod Vergilius dedestatur, dicens:

Deterior donec paulatim ac decolor aetas

Et belli rabies et amor successit habendi? Sed plane pro tantis bellis susceptis et gestis iusta defensio Romanorum est, quod inrventibus sibi inportune inimicis resistere cogebat non aviditas adipiscendae laudis humanae, sed necessitas tvendae salutis et libertatis. Ita sit plane. Nam "postquam res eorum, sicut scribit ipse Sallustius, legibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicut pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello temptare; pauci ex amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare, alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem patriam parentesque armis tegere. Post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant." Decenter his artibus Roma crevit. Sed regnante Numa, ut tam longa pax esset, utrum inrvebant inprobi belloque temptabant, an nihil eorum fiebat, ut posset pax illa persistere? Si enim bellis etiam tum Roma lacessebatur nec armis arma obuia ferebantur: quibus modis agebatur, ut nulla pugna superati, nullo Martio impetu territi sedarentur inimici, his modis semper ageretur et semper Roma clausis Iani portis pacata regnaret. Quod si in potestate non fuit, non ergo Roma pacem habuit, quamdiu dii eorum, sed quamdiu homines finitimi circumquaque volverunt, qui eam nullo bello provocaverunt; nisi forte dii tales etiam id homini vendere audebunt, quod alius homo voluit sive noluit. Interest quidem, iam vitio proprio, malas mentes quatenus sinantur isti daemones vel terrere vel excitare; sed si semper hoc possent nec aliud secretiore ac superiore potestate contra eorum conatum saepe aliter ageretur, semper in potestate haberent paces bellicasque victorias, quae semper fere per humanorum animorum motus accidunt; quas tamen plerumque contra eorum fieri voluntatem non solae fabulae multa mentientes et vix veri aliquid vel indicantes vel significantes, sed etiam ipsa Romana confitetur historia.

Vergleich des röm. Staatskörpers mit einem an Makromegalie erkrankten Organismus Nonne in corporibus hominum satius est modicam staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam giganteam perpetuis adflictionibus pervenire, nec cum perveneris requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus agitari malis?

Verklärung altrömischer Zeiten bei Sallust, Cat. 6,3-5 "postquam res eorum, sicut scribit ipse Sallustius, legibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicut pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello temptare; pauci ex amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentesque armis tegere. Post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant."

De civitate Dei, Liber III, [XI]

11. Das weinende Apollobildnis

Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum adversus Achivos regemque Aristonicum bellaretur, quadridvo flevisse nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum in mare putavissent esse proiciendum, Cumani senes intercesserunt atque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis feliciter provenisset, ex senatus consulto eidem Apollini svo dona missa esse testati sunt. Tunc velut peritiores acciti haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem Aristnicum victum et captum esse nuntiatum est, quem vinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam lacrimis indicabat. Unde non usquequaque incongrve quamvis fabulosis, tamen veritati similibus mores daemonum descirbuntur carminibus poetarum. Nam Camillam Diana doluit apud Vergilium et Pallantem moriturum Hercules flevit. Hinc fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam diis tvendam Romanam salutem regnumque committeret, nec verum illum atque omnipotentem summum Deum curare opinaretur ista terrena, atque recoleret Troianos deos, quos Aeneas advexerat, neque Troianum neque Laviniense ab ipso Aenea conditum regnum diu conservare potuisse: alios providendos existimavit, quos illis prioribus, qui sive cum Romulo iam Romam transierant, sive quandoque Alba eversa fuerant transituri, vel tamquam fugitivis custodes adhiberet vel tamquam invalidis adiutores.

Götterzeichen sind widersprüchlich.

De civitate Dei, Liber III, [XII]

12. Die ungezählten seit Numas Tagen eingeführten neven Götter nützten nichts.

Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae tam multa illic Pompilius constitverat. Nam ipsius summum templum nondum habebat Iovis; rex quippe Tarquinius ibi Capitolium fabricavit; Aesculapius autem ab Epidauro ambivit ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem gloriosius exerceret; mater etiam deum nescio unde a Pessinunte; indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret. Quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta est Romam quosdam filios svos, verum et alios praecessit etiam secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, qui longe postea venit ex Aegypto. Utrum etiam dea Febris ex illa nata sit, viderit Aesculapius pronepos eius; sed undecumque nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem dii peregrini deam civem Romanam. Sub hoc tot deorum praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, caelites terrestres, infernos marinos, fontanos fluviales, et, ut Varro dicit, certos atque incertos, in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?) --- sub hoc ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, agitari adfligique debuit. Nimis enim multos deos grandi fumo svo tamquam signo dato ad tuitionem congregaverat, quibus templa altaria, sacrificia sacerdotes institvendo atque paraebendo summum verum Deum, cui uni haec rite gesta debentur, offenderet. Et felicior quidem cum paucioribus vixit, sed quanto maior facta est, sicut navis nautas, tanto plures adhibendos putavit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in comparatione peioris vitae melius vixerat, non sufficere ad opitulandum granditati suae.

Primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi!

In römischer Frühzeit wurden wenige Götter in Rom verehrt. Je mehr "importiert" wurden, um so schlimmer wurde es für Rom.

De civitate Dei, Liber III, [XIII]

13. Betrachtung über den Raub der Sabinerinnen

Quo modo nec Iuno, quae cum Iove svo iam

fovebat

Romanos rerum dominos gentemque togatam, nec Venus ipsa Aeneidas svos potuit adiuvare, ut bono et aequo more coniungia mererentur, cladesque tanta inruit huius inopiae, ut ea dolo raperent moxque compellerentur pugnare cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis conciliatae iam parentum sanguine dotarentur? At enim vicerunt in hac conflictione Romani vicinos svos. Quantis et quam multis utrimque vulneribus et funeribus tam propinquorum et confinium istae victoriae constiterunt! Propter unum Caesarem socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu Lucanus exclamat:

Bella per Emathios plus quam civilia campos

Iusque datum sceleri canimus. Vicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus crventis ab eorum filiabus amplexus mierabiles extorquerunt, nec illae auderent flere patres occisos, ne offenderent victores maritos, quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent vota nesciebant. Talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed Bellona donavit; aut fortassis Allecto illa inferna furia iam eis favente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum eius precibus contra Aenean fuerat excitata. Andromacha felicius captivata est, quam illa coniugia Romana nupserunt. Licet serviles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in proeliis, quorum iam filias amplexabantur in thalamis. Illa victori subdita dolere tantum svorum mortem potuit, non timere; illae sociatae bellantibus parentum svorum mortes procedentibus viris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem habentes liberum nec dolorem. Nam propter interitum civium propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur, aut crudeliter laetabantur victoriis maritorum. Huc accedebat, quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amiserunt viros, aliquae utrorumque ferro et parentes et viros. Neque enim et apud Romanos parva fuerunt illa discrimina, si quidem ad obsidionem quoque perventum est civitatis clausisque portis se tvebantur; quibus dolo apertis admissisque hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas gravius foedabant pristinas, quamvis et ipsas pudendas lugendasque victorias. Hic tamen Romulus de svorum iam virtute desperans Iovem oravit ut starent, atque ille hac occasione nomen Statoris invenit; nec finis esset tanti mali, nisi raptae illae laceratis crinibus emicarent et provolutae parentibus iram eorum iustissimam non armis victricibus, sed supplici pietate sedarent. Deinde Titum Tatium regem Sabinorum socium regni Romulus ferre compulsus est, germani consortis inpatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem geminumque non pertulit? Unde et ipso interfecto, ut maior deus esset, regnum solus obtinut. Quae sunt ista iura nuptiarum, quae inritamenta bellorum, quae foedera germanitatis adfinitatis, societatis divinitatis? quae postremo sub tot diis tutoribus vita civitatis? Vides quanta hinc dici et quam multa possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo in alia festinaret.

Der Raub der Sabinerinnen ließ Rom unter einem unglücklichen Stern groß werden. Seine Anfänge beruhen auf Brudermord und Krieg mit Verwandten.

De civitate Dei, Liber III, [XIV]

14. Über den Bruderkrieg zwischen Römern und Albanern und seine Ursache

Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo non solum svo, sed etiam Romanorum in bellum Albani provocati sunt, quia videlicet pax Numae tam longa vilverat! Quam crebrae strages Romani Allbanique exercitus fuerunt et utriusque comminutio civitatis! Alba namque illa, quam filius Aeneae creavit Ascanius, Romae mater propior ipsa quam Troia, a Tullo Hostilio rege provocata conflixit, confligens autem et adflicta est et adflixit, donec multorum taederet pari defectione certaminum. Tunc eventum belli de tergeminis hinc atque inde fratribus placuit experiri: a Romanis tres Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processrunt; a Curiatiis tribus Horatii dvo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati et extincti sunt. Ita Roma extitit victrix ea clade etiam in certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iovis? Nam et hoc plus quam civile bellum fuit, quando filia civitas cum civitate matre pugnavit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae ultimae atrox atque horrendum malum. Nam ut erant ambo populi prius amici (vicini quippe atque cognati), uni Curiatiorum desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam sponsi spolia in victore fratre conspexit, ab eodem fratre, quoniam flevit, occisa est. Humanior huius unius feminae quam universi populi Romani mihi fuisse videtur affectus. Illa quem virum iam fide media retinebat, aut forte etiam ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat, puto quod non culpabiliter fleverit. Unde enim aput Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua peremptum manu? Unde Marcellus Syracusanam civitatem recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas subito concidisse communem cogitans condicionem flendo miseratus est? Quaeso ab humano impetremus affectu, ut femina sponsum suum a fratre svo peremptum sine crimine fleverit, si viri hostes a se victos etiam cum laude fleverunt. Ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa flebat, tunc se contra matrem civitatem tanta strage bellasse et tanta hinc et inde cognati crvoris effusione vicisse Roma gaudebat.

Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque victoriae? Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis nulla similis invenitur; tantum ut resides moveret

Tullus in arma viros et iam desveta triumphis

Agmina. Illo itaque vitio tantum scelus perpetratum est socialis belli atque cognati, quod vitium Sallustius magnum transeunter adtingit. Cum enim laudans breviter antiquiora commemorasset tempora, quando vita hominum sine cupiditate agitabatur et sua cuique satis placebant: "Postea vero, inquit, quam in Asia Cyrus, in Graecia lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare", et cetera quae ipse institverat dicere. Mihi huc usque satis sit eius verba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc victa Albam se vicisse triumphabat et sui sceleris laudem gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura nostra, peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur. Fallacia igitur tegmina et deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur examine. Nemo mihi dicat: Magnus ille atque ille, quia cum illo et illo pugnavit et vicit. Pugnant etiam gladiatores, vincunt et ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas lvere quam ilorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius filiae civitatis inter se armorum potuit esse certamen? An ideo diversum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores campi non dvorum gladiatorum, sed in dvobus populis multorum funeribus implebantur, nec amphitheatro cingebantur illa certamina, sed universo obri, et tunc vivis et postris, quo usque ista fama porrigitur, impium spectaculum praebebatur?

Vim tamen patiebantur studii sui dii illi praesides imperii Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores, donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremptos etiam ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro dubus fratribus adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae vicerat. Deinde ad fructum victoriae Alba subversa est, ubi post Ilium, quod Graeci everterunt, et post Lavinium, ubi Aeneas regnum peregrinum atque fugituum constitverat, tertio loco habitaverant numina illa Troiana. Sed more svo etiam inde iam fortasse migraverant, ideo deleta est. Discesserant videlicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta Roma providentissime crederetur. Displicverat enim et Alba, ubi Amulius expulso fratre, et Roma placverat, ubi Romulus occiso fratre regnaverat. Sed antequam Alba dirveretur, transfusus est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex tutraque una civitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen illa, Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, ab urbe filia mater eversa est; ut autem belli reliquiae ex dvobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam sub ceteris regibus totiens eadem bella renovata, quae victoriis finita videbantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et generos et eorum stirpem posterosque repetita? non parvum indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit illorum. Nullus ergo illorum sub tot diis praesidibus in pace regnavit.

Bruderkriege gegen Alba Longa mit den 3 Horatiern und Curiatiern waren sinnlos. Herrschsucht ist fortan das alte Übel Libido ista dominandi magnis malis agitat et conterit humanum genus. Der Bruderkrieg ist wie ein Gladiatorenkampf zwischen Vater und Sohn Et tamen si in harenam procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, alter esset pater, tale spectaculum quis ferret?

A. spielt immer wieder mit dem Vergilzitat, um zu zeigen wie gottlos Rom von Anfang an war (s. II, 22, II,24, II, 25, III,7, III,14)

Vergil II, 351f.: Abscessere omnes adytis arisque relictis Di quibus imperium hoc steterat;

In der frühen Königszeit hat keiner unter dem Schutz so vieler Götter in Frieden herrschen können. Nullus ergo illorum sub tot diis praesidibus in pace regnavit.

De civitate Dei, Liber III, [XV]

15. Was für ein Ende die römischen Könige nahmen.

Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo viderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; viderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum atque sedatum. Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam imperita nesciens multitudo meritis Romuli tribvebat. Quasi vero si luctus ile solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus aversione etiam diurni luminis indicatum; sicut re vera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate atque impietate Iudaeorum. Quam solis obscrationem non ex canonico siderum cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris de re publica Scipionisque sermone: "Tantum est, inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non comparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia virtutis gloria." (Quod autem dicit eum subito non comparuisse, profecto ibi intellegitur aut violentia tempestatis aut caedis facionorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumpsit.) De tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, qui et ipse fulmine absumptus est, dicit in eisdem libris idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatu, id est persuasum, Romani vulgare nolverunt, id est vile facere, si hoc et alteri facile tribveretur. Dicit etiam aperte in invectivis: "Illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos immortales benivolentia famaque sustulimus", ut non vere factum, sed propter merita virtutis eius benivole iactatum diffamatumque monstraret. In Hortensio vero dialogo cum de solis canonicis defectionibus loqueretur: "Ut easem, inquit, tenebras efficiat, quas efficit (in) interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus." Certe hic minime timvit hominis interitum dicere, quia disputator magis quam laudator fuit.

Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus habverunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, victor et eversor Albae, cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemptus est. Servius Tullius generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, nefario scelere occisus est.

Nec "discessere adytis arisque relictis di" tanto in optimum illius populi regem parricidio perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque graecis dirvendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis fuisse commotos;

sed insuper interfecto a se socero Tarquinius ipse sucessit. Hunc illi dii nefarium parricidam soceri interfectione regnantem, insuper multis bellis victoriisque gloriantem et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed praesentes manentesque viderunt et regem suum Iovem in illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere atque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens Capitolium struxit et postea malis meritis Urbe pulsus est, sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi sceleris perpetratione pervenit. Quod vero eum regno Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus civitatis, non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam civitatem tunc oppugnabat, pro populo Romano bellum gerebat; nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri iussus est, clausis deinde portis non sivit intrare redeuntem. At ille post bella gravissima, quibus eosdem Romanos concitatis finitimis adtrivit, postea quam desertus ab eis quorum fidebat auxilio regnum recipere non evaluit, in oppido Tusculo Romae vicino quttvordecim, ut fertur, annos privatam vitam quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante filia, sicut perhibetur, extinctus. Nec tamen istum Tarquinium Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appelaverunt, fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contempserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non scelere graviore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. Nec "discessere adytis arisque relictis di." Nisi forte quispiam sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae, quo possent magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis adiuvare, seducentes eos vanis victoriis et bellis gravissimis conterentes.

Haec fuit Romanorum vita sub regibus laudabili tempore illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae omnes victoriae tam multo sanguine et tantis emptae calamitatibus vix illud imperium intra viginti ab Urbe milia dilataverint; quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae civitatis nunc terriotiro comparetur.

A. als naturwissenschaftlich Kundiger geht auf eine Sonnenfinsternis beim Tod des Romulus ein. Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam imperita nesciens multitudo meritis Romuli tribvebat…. sicut re vera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate atque impietate Iudaeorum. Quam solis obscrationem non ex canonico siderum cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit.

De civitate Dei, Liber III, [XVI]

16. Das erste unheilvolle Jahr des Konsulats

Huic tempori adiciamus etiam tempus illud ,quo usque dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est. Quamdiu enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati sunt, gravi bello Roma concussa est. Ideo dicit aequo et modesto iure gestam rem publicam metu premente, non persuadente iustitia. In quo brevissimo tempore quam funestus ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia potestate! Annum quippe suum non compleverunt. Nam Iunius Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum hoste vulneribus, occisis a se (ipso) primitus filiis suis et uxoris suae fratribus, quod eos pro restitvendo Tarquinio coniurasse cognoverat. Quod factum Vergilius postea quam laudabiliter commemoravit, continvo clementer exhorruit. Cum enim dixisset:

Natosque pater nova bella moventes

Ad poenam pulchra pro libertate vocabit, mox deinde exclamavit et ait:

Infelix, utcumque ferent ea facta minores. Quomodo libet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant et extollant, qui filios occidit, infelix est. Et tamquam ad consolandum infelicem subiunxit:

Vincit amor patriae laudumque inmensa cupido.

Nonne in hoc Bruto, quiet filios occidit et a se percusso hosti filio Tarquinii mutvo percussus supervivere non potuit eique potius ipse Tarquinius supervixit, Collatini collegae videtur innocentia vindicata, qui bonus civis hoc Tarquinio pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? Nam et idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed Collatinum videlicet similitudo nominis pressit, quia etiam Tarquinius vocabatur. Multaere ergo nomen, non patriam cogeretur; postremo in eius nomine hoc vocabulum minus esset, L. Collatinus tantummodo vocaretur. Sed ideo non amisit quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore primus consul et civitate bonus civis carere iuberetur. Etiamne ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis rei publicae? Etiamne ad hanc perpetrandam "vicit amor patriae laudumque inmensa cupido"? Iam expulso utique Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. Quam iuste populus mores in cive, non nomen adtendit! Quam impie Brutus collegam primae ac novae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, nomine tantum privare, et patria privavit et honore! Haec mala facta sunt, haec adversa acciderunt, quando in illa re publica "aequo et modesto iure agitatum est." Lucretius quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam idem annus terminaretur, absumptus est. Ita P. Valerius, qui successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio suffectus fuerat, annum illum funereum atque tartareum, qui consules quinque habuit, compleverunt, quo anno consulatus ipsius nouum honorem ac potestatem auspicata est Romana res publica.

Negative Beurteilung des ersten Konsulatsjahres der Römer (Brutus)

De civitate Dei, Liber III, [XVII]

17. Missgeschicke Roms zur Zeit der Konsuln und das Versagen der Götter

Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella conquieverant, sed quia non tam gravi pondere urgebant, finito scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, secuta sunt quae idem Sallustius breviter explicat: "dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. Quibus saevitiis et maxime faenore oppressa plebes, cum assiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum atque Aventinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum." Quid itaque ego tantas moras vel scribens patiar, vel lecturis adferam? Quam misera fuerit illa res publica, tam longa aetate per toto annos usque ad secundum bellum Punicum bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis seditionibusque civilibus, a Sallustio breviter intimatum est. Proinde victoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, sed inania solacia miserorum et ad alia atque alia sterilia mala subeunda inlecebrosa incitamenta minime quietorum. Nec nobis, quia hoc dicimus, boni Romani prudentesque suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi, quando eos minime suscensuros esse certissimum est. Neque enim gravius vel graviora dicimus auctoribus eorum et stilo et otio multum impares; quibus tamen ediscendis et ipsi elaboraverunt et filios svos elaborare compellunt. Qui autem suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius ait? "plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella civilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes adfectabant; bonique et mali cives appellati, non ob merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et iniuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur." Porro si illi scriptores historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala civitatis propriae non tacere, quam multis locis magno praeconio laudare compulsi sunt, cum aliam veriorem, quo cives aterni legendi sunt, non haberent: quid nos facere convenit, quorum spes quanto in Deo melior et certior, tanto maior debet esse libertas, cum mala praesentia Christo nostro inputant, ut infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea civitate, in qua sola iugiter feliciterque vivendum est? Nec in deos eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, quos legunt et praedicant, quando quidem et ex ipsis quae diceremus accepimus, et nullo modo dicere vel talia vel cuncta sufficimus.

Ubi ergo erant illi dii, qui propter exiguam fallacemque mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, quibus se colendos mendacissima astutia venditabant, tantis calamitatibus vexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul ab exulibus et servis incensum Capitolium cum defensaret occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iovis, quam illi turba tot numinum cum svo maximo atque optimo rege, cuius templum liberaverat, subvenire? Ubi erant, quando densissimis fatigata civitas seditionum malis, cum legatos Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, gravi fame pestilentiaque vastata est? Ubi erant, quando rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae primum creavit, atque illa fame invalescente Spurius Maelius, quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem, L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Servilio magistro equitum cum maximo et periculosissimo tumultu civitatis occisus est? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta diis inutilibus populus diu multumque fatigatus nova lectisternia, quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est? Lecti autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum vel potius sacrilegium nomen accepit. Ubi erant, quando per decem continvos annos male pugnando crebras et magnas clades apud Veios exercitus Romanus acceperat, nisi per Furium Camillum tandem subveniretur, quem postea civitas ingrata damnavit? Ubi erant, quando Galli Romam ceperunt spoliaverunt, incenderunt caedibus impleverunt? Ubi erant, cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua et ille Furius Camillus extinctus est, qui rem publicam ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea vindicavit? In hac pestilentia scaenicos ludos aliam novam pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo perniciosius, moribus intulerunt. Ubi erant, quando alia pestilentia gravis de venenis matronarum exorta credita est, quarum supra fidem multarum atque nobilium mores deprehensi sunt omni pestilentia graviores? vel quando in Caudinas furculas a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Romanis sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati privatique tegminibus sub iugum hostium in vestimentis singulis mitterentur? vel quando gravi pestilentia ceteris laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt? vel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab Epidauro quasi medicum deum Roma advocare atque adhibere compulsa est, quoniam regem omnium Iovem, qui iam diu in Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens vacaverat, non permiserant fortasse discere medicinam? vel cum conspirantibus uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati perempti sunt, deinde cum praetore oppressus exercitus septem tribunis cum illo pereuntibus et militum tredecim milibus? vel quando post longas et graves Romae seditiones, quibus ad ultimum plebs in Ianiculum hostili diremptione secesserat, huius mali tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe revocata in eodem magistratu exspiravit, quod plebe revocata in eodem magistratu exspiravit, quod nulli dictatori ante contigerat et quod illis diis iam praesente Aesculapio gravius crimen fuit?

Tum vero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae vacabant, ob egestatem militare non valentes hoc nomen acceperant, militiae conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis effectus est. Cui sane de rerum futuro eventu consulenti satis urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e dvobus quidquid accidisset, ipse divinus haberetur (ait enim: "Dico te, Pyrrhe, vincere posse Romanos") atque ita, sive Pyrrhus a Romanis sive Romani a Pyrrho vincerentur, securus fatidicus utrumlibet expectaret eventum. Quae tunc et quam horrenda utriusque exercitus clades! In qua tamen superior Pyrrhus extitit, ut iam posset Apollinem pro svo intellectu praedicare divinum, nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores. Atque in tanta strage bellorum etiam pestilentia gravis exorta est mulierum. Nam priusquam maturos partus ederent, gravidae moriebantur. Ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod archiatrum, non obstetricem profitebatur. Pecudes quoque similiter interibant, ita ut etiam defecturum genus animalium crederetur. Quid? hiems illa memorabilis tam incredibili inmanitate saeviens, ut nivibus horrenda altitudine etiam in foro per dies quadraginta manentibus Tiberis quoque glacie duraretur, si nostris temporibus accidisset, quae isti et quanta dixissent! Quid? illa itidem ingens pestilentia, quamdiu saeviit, quam multos peremit! Quae cum in annum alium multo gravius tenderetur frustra praesente Aesculapio, aditum est ad libros Sibyllinos. In quo genere oraculorum, sicut Cicero in libris de divinatione commemorat, magis interpretibus ut possunt seu volunt dubia coniectantibus credi solet. Tunc ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas aedes sacras multi occupatas privatim tenerent: sic interim a magno imperitiae vel desidiae crimine Aesculapius liberatus est. Unde autem a multis aedes illae fuerant occupatae nemine prohibente, nisi quia tantae numinum turbae diu frustra fuerat supplicatum, atque ita paulatim loca deserebantur a cultoribus, ut tamquam vacua sine ullius offensione possent humanis saltem usibus vindicari? Namque tunc velut ad sedandam pestilentiam dilegenter repetita atque reparata nisi postea eodem modo neglecta atque usurpata latitarent, non utique magnae peritiae Varronis tribveretur, quod scribens de aedibus sacris tam multa ignorata commemorat. Sed tunc interim elegans non pestilentiae depulsio, sed deorum excusatio procurata est.

In 10-fachen anaphorischen "ubi erant, quando" fragt A. nach der Anwesenheit der röm. Götter in der Zeit der frühen Republik bei Kriegswirren, Seuchen, Naturkatastrophen.

De civitate Dei, Liber III, [XVIII]

18. Das durch die Punischen Kriege angerichtete und sonstige Unheil dieser Zeit

Iam vero Punicis bellis, cum inter utrumque imperium victoria diu anceps atque incerta penderet populique dvo praevalidi impetus in alterutrum fortissimos et opulentissimos agerent, quot minutiora regna contrita sunt! quae urbes amplae nobilesque deletae, quot adflictae, quot perditae civitates! Quam longe lateque tot regiones terraeque vastate sunt! Quotiens victi hinc atque inde victores! Quid hominum concumptum est vel pugnantium militum vel ab armis vacantium populorum! Quanta vis navium marinis etiam proeliis oppressa et diversarum tempestatum varietate submersa est! Si enarrare vel commemorare conemur, nihil aliud quam scriptores etiam nos erimus historiae. Tunc magno metu perturbata Romana civitas ad remedia vana et redenda currebat. Instaurati sunt ex auctoritate librorum Sibyllinorum ludi saeculares, quorum celebritas inter centum annos fuerat instituta felicioribusque temporibus memoria neglegente perierat. Renovarunt etiam pontifices ludos sacros inferis et ipsos abolitos annis retrorsum melioribus. Nimirum enim, quando renovati sunt, tanta copia morientium ditatos inferos etiam ludere delectabat, cum profecto miseri homines ipsa rabida bella et crventas animositates funereasque hinc atque inde victorias magnos agerent ludos daemonum et opimas epulas inferorum. Nihil sane miserabilius primo Punico bello accidit, quam quod ita Romani victi sunt, ut etiam Regulus ille caperetur, cuius in primo et in altero libro mentionem fecimus, vir plane magnus et victor antea domitorque Poenorum, qui etiam ipsum primum bellum Punicum confecisset, nisi aviditate nimia laudis et gloriae duriores condiciones, quam ferre possent, fessis Carthaginiensibus imperasset. Illius viri et captivitas inopinatissima et servitus indignissima, et iuratio fidelissima et mors crudelissima si deos illos non cogit erubescere, verum est quod aerii sunt et non habent sanguinem.

Nec mala illo tempore gravissima intra moenia defuerunt. Nam exundante nimis ultra morem fluvio Tiberino paene omnia urbis plana subversa sunt, aliis impetu quasi torrentis inpulsis, aliis velut stagno diuturno madefactis atque sublapsis. Istam deinde pestem ignis perniciosior subsecutus est, qui correptis circa forum quibusque celsioribus etiam templo Vestae svo familiarissimo non pepercit, ubi ei veluti vitam perpetuam diligentissima substitutione lignorum non tam honoratae quam damnatae virgines donare consverant. Tunc vero illic ignis non tantum vivebat; sed etiam saeviebat. Cuius impetu exterritae virgines sacra illa fatalia, quae iam tres, in quibus fuerant, presserant civitates, cum ab illo incendio liberare non possent, Metullus pontifex suae quodam modo salutis oblitus inrvens ea semiustus abripuit. Neque enim vel ipsum ignis agnovit, aut vero erat ibi numen, quod non etiam, si fuisset, fugisset. Homo igitur potius sacris Vestae quam illa homini prodesse potverunt. Si autem a se ipsis ignem non repellebant, civitatem, cuius salutem tveri putabantur, quid contra illas aquas flammasque poterant adiuvare? sicut etiam res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. Haec istis nequaquam obicerentur a nobis, si illa sacra dicerent non tvendis his bonis temporalibus instituta, sed significandis aeternis, et ideo, cum ea, quod corporalia visibiliaque essent, perire contingeret, nihil his rebus minui, propter quas fuerant instituta, et posse ad eosdem usus denvo reparari. Nunc vero caecitae mirabili eis sacris, quae perire possent, fieri potuisse existimant, ut salus terrena et temporalis felicitas civitatis perire non posset. Proinde cum illis etiam manentibus sacris vel salutis contritio vel infelicitas inruisse monstratur, mutare sententiam, quam defendere nequeunt, erubescunt.

Auch in der Zeit um die punischen Kriege rissen die Unheilsmeldungen nicht ab. Wo waren die Götter?

De civitate Dei, Liber III, [XIX]

19. Am unheilvollsten der zweite Punische Krieg!

Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare clades dvorum populorum tam longe secum lateque pugnantium, ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella Romana quam Romanum imperium laudare institverunt, similior victo fuerit ille qui vicit. Hannibale quippe ab Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis viribus cuncta vastando aut subigendo torrentis modo Italiae faucibus inrvente quam crventa proelia gesta sunt, quotiens Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt, quam multa capta et oppressa! quam dirae pugnae et totiens Hannibali Romana clade gloriosae! De Cannensi autem mirabiliter horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, tamen tanta inimicorum atrocissimorum caede satiatus parci iussisse perhibetur? Unde tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quo intellegerunt tantam in illo proelio dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura quam numerus, atque hinc strages turbae ceterae tanto utique numerosioris, quanto infirmioris, quae sine anulis iacebat, conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita inpunitate colligerent, servitia libertate donarent atque illis pudendus non tam suppleretur quam institveretur exercitus. Servis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro Romana re publica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt templis, tamquam Romani diis suis dicerent: Ponite quae tam diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint nostra mancipia, unde nostra numina facere non potuistis. Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, in usus publicos opes venere privatae, adeo unoquoque id quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent. Quis ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur, cum eos modo vix feramus, quando pro superflua voluptate plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema salute conlata sunt?

Waffen aus den Tempel der nicht helfenden Götter wurden freigelassenen Sklaven gegeben, um Rom zu retten. Ponite quae tam diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint nostra mancipia, unde nostra numina facere non potuistis.

De civitate Dei, Liber III, [XX]

20. Der schreckliche Untergang der treuen Stadt Sagunt

Sed in his omnibus belli Punici secundi malis nihil miserabilius ac miserabili querella dignius quam exitium Saguntinorum fuit. Haec quippe Hispaniae civitas amicissima populi Romani, dum eidem populo fidem servat, eversa est. Hinc enim Hannibal fracto foedere Romanorum causas quaesivit, quibus eos inritaret ad bellum. Saguntum ergo ferociter obsidebat; quod ubi Romae auditum est, missi legati ad Hannibalem, ut ab eius obsidione discederet. Contempti Carthaginem pergunt querimoniamque deponunt foederis rupti infectoque negotio Romam redeunt. Dum hae morae aguntur, misera illa civitas opulentissima, suae rei publicae Romanaeque carissima, octavo vel nono a Poenis mense deleta est. Cuius interitum legere, quanto magis scribere, horroris est. Breviter tamen eum commemorabo; ad rem quippe quae agitur multum pertinet. Primo fame contabuit; nam etiam svorum cadaveribus a nonnullis pasta perhibetur. Deinde omnium fessa rerum, ne saltem captiva in manus Hannibalis perveniret, ingentem rogum publice struxit, in quem ardentem ferro etiam trucidatos omnes se svosque miserunt. Hic aliquid agerent dii hellvones atque nebulones, sacrificiorum adipibus inhiantes et fallacium divinationum caligine decipientes; hic aliquid agerent, civitati populi Romani amicissimae subvenirent, fidei conservatione pereuntem perire non sinerent. Ipsi utique medii praefuerunt, cum Romanae rei publicae interiecto foedere copulata est. Custodiens itaque fideliter, quod ipsis praesidibus placito iunxerat, fide vinxerat, iuratione constrinxerat, a perfido obsessa oppressa consumpta est. Si ipsi dii tempestate atque fulminibus Hannibalem postea Romanis proximum moenibus terrverunt longeque miserunt: tunc primum tale aliquid facerent. Audeo quippe dicere honestius illos pro amicis Romanorum ideo periclitantibus, ne Romanis frangerent fidem, et nullam opem tunc habentibus quam pro ipsis Romanis, qui pro se pugnabant atque adversus Hannibalem opulenti erant, potuisse tempestate saevire. Si ergo tutores essent Romanae felicitatis et gloriae, tam grave ab ea crimen Saguntinae calamitatis averterent; nunc vero quam stulte creditur, diis illis defensoribus Romam victore Hannibale non perisse, qui Saguntinae urbi non potverunt, ne pro eius periret amicitia, subvenire!

Si Saguntinorum Christianus populus esset et huius modi aliquid pro fide evangelica pateretur, quamquam se ipse nec ferro nec ignibus corrupisset sed tamen si pro fide evangelica excidium pateretur: ea spe pateretur, qua in Christum crediderat, non mercede brevissimi temporis, sed aeternitatis interminae. Pro istis autem diis, qui propterea coli perhibentur, propterea colendi requiruntur, ut harum labentium atque transeuntium rerum felicitas tuta sit, quid nobis defensores et excusatores eorum de Saguntinis pereuntibus respondebunt, nisi quod de illo Regulo extincto? Hoc quippe interest, quod ille unus homo, haec tota civitas; utriusque tamen interitus causa conservatio fidei fuit. Propter hanc enim ad hostes et redire ille voluit, et noluit ista transire. Conservata ergo provocat deorum iram fides? an possunt et diis propitiis perire non solum quique homines, verum etiam integrae civitates? Utrum volunt, eligant. Si enim fidei servatae irascuntur illi dii, quaerant perfidos, a quibus colantur; si autem etiam illis propitiis multis gravibusque cruciatibus adflicti interire homines civitatesque possunt, nullo fructu felicitatis huius coluntur. Desinant igitur suscensere, qui sacris deorum svorum perditis se infelices esse factos putant. Possent enim illis non solum manentibus, verum etiam faventibus non sicut modo de miseria murmurare, sed sicut tunc Regulus et Saguntini excruciati horribiliter etiam penitus interire.

Völliges Versagen der Götter beim Untergang von Sagunt. Christliche Saguntiner hätten in Hoffnung auf himmlischen Lohn leichter sterben können. Si Saguntinorum Christianus populus esset et huius modi aliquid pro fide evangelica pateretur, quamquam se ipse nec ferro nec ignibus corrupisset sed tamen si pro fide evangelica excidium pateretur: ea spe pateretur, qua in Christum crediderat, non mercede brevissimi temporis, sed aeternitatis interminae.

De civitate Dei, Liber III, [XXI]

21. Undankbarkeit und andere Untugend in einer von Sallust als verhältnismäßig gut gelobten Zeit

Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit egisse Romanos (multa enim praetereo suscepti operis modum cogitans), eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximaeque concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eiusdemque belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam periculosi praeclarus mirabilisque confector, victor Hannibalis domitorque Carthaginis, cuius ab adulescentia vita describitur diis dedita templisque ntrita, inimicorum accusationibus cessit carensque patria, quam sua virtute saluam et liberam reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam complevitque vitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis captus desiderio, ita ut iussisse perhebeatur, ne saltem mortvo in ingrata patria funus fieret. Deinde tunc primum per Gneum Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. Tunc enim primum lecti aerati et pretiosa stragula visa perhibentur; tunc inductae in conuivia psaltriae et alia licentiosa nequitia. Sed nunc de his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, non de his, quae libenter faciunt, dicere institui. Unde illud magis, quod de Scipione commemoravi, quod cedens inimicis extra patriam, quam liberavit, mortuus est, ad praesentem pertinet disputationem, quod ei Romana numina, a quorum templis avertit Hannibalem, non reddiderunt vicem, quae propter istam tantummodo coluntur felicitatem. Sed quia Sallustius eo tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de Asiana luxuria commemorandum putavi, ut intellegatur etiam illud a Sallustio in comparationem aliorum temporum dictum, quibus temporibus peiores utique in gravissimis discordiis mores fuerunt. Nam tunc, id est inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam filiam. Qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro. Verum tamen toto illo interuallo dvorum bellorum Punicorum tolerabilior infelicitas fuit. Bellis tantummodo foris conterebatur exercitus, sed victoriis consolabatur; domi autem nullae, sicut alias, discordiae saeviebant. Sed ultimo bello Punico uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani cognomen invenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta est, ac deinde tantis malorum aggeribus oppressa Romana res publica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium corruptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse monstretur tam cito eversa, quam prius nocverunt tam diu adversa carthago. Hoc toto tempore usque ad Caesarem Augustum, qui videtur non adhuc vel ipsorum opinione gloriosam, sed contentiosaet exitiosam et plane iam enervem ac languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad regale arbitrium cuncta revocasse et quasi morbida vetustate conlapsam veluti instaurasse ac renovasse rem publicam; toto ergo isto tempore omitto ex aliis atque aliis causis etiam atque etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia maculorsum; volaverant enim pulli de cavea et Mancino consuli, ut aiunt, augurium malum fecerant; quasi per tot annos, quibus illa exigua civitas Romanum circum sessa exercitum adflixerat ipsique Romanae rei publicae terrori esse iam coeperat, alii contra eam alio augurio processerunt.

Auch dem Scipio Africanus wurde seine Göttertreue nicht gelohnt.

De civitate Dei, Liber III, [XXII]

22. Der Mord an den römischen Bürgern im Reiche des Mithridates

Sed haec, inquam, omitto, quamvis illud nequaquam tacuerim, quod Mithridates rex Asiae ubique in Asia peregrinantes cives Romanos atque innumerabili copia suis negotiis intentos uno die occidi iussit; et factum est. Quam illa miserabilis rerum facies erat, subito quemque, ubicumque fuisset inventus, in agro in via in oppido, in domo in vico in foro, in templo in lecto in conuivio inopinate atque impie fuisse trucidatum! Quis gemitus morientium, quae lacrimae spectantium, fortasse etiam ferientium fuerunt! Quam dura necessitas hospitum non solum videndi nefarias illas caedes domi suae, verum, etiam perpetrandi, ab illa blanda comitate humanitatis repente mutatis vultibus ad hostile negotium in pace peragendum, mutuis dicam omnino vulneribus, cum percussus in corpore et percussor in animo feriretur! Num et isti omnes auguria contempserant? Num deos et domesticos et publicos, cum de sedibus suis ad illam inremeabilem peregrinationem profecti sunt, quos consulerent, non habebant? Hoc si ita est, non habent cur isti in hac causa de nostris temporibus conquerantur; olim Romani haec vana contemnunt. Si autem consulverunt, respondeatur, quid ista profuerunt, quando per humanas dumtaxat leges nemine prohibente licverunt.

Versagen der Götter beim Blutbad des Mithridates in Ephesus.

De civitate Dei, Liber III, [XXIII]

23. Das Elend der inneren Kämpfe, angekündigt durch den Aufstand der Haustiere

Sed iam illa mala breviter, quantum possumus, commemoremus, quae quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt: discordiae civiles vel potius inciviles, nec iam seditiones, sed etiam ipsa bella urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi partium studia non contionum dissensionibus variisque vocibus in alterutrum, sed plane iam ferro armisque saeviebant; bella socialia, bella servilia, bella civilia quantum Romanum crvorrem fuderunt, quantam Italiae vastationem desertionemque fecerunt! Namque antequam se adversus Romam sociale Latium commoveret, cuncta animalia humanis usibus subdita, canes equi, asini boves, et quaeque alia pecora sub hominum dominio fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita relictis tectis libera vagabantur et omnem non solum aliorum, verum etiam dominorum aversabantur accessum, non sine exitio vel periculo audentis, si quis de proximo urgeret. Quanti mali signum fuit, si hoc signum fuit, quod tantum malum fuit, si etiam signum fuit! Hoc si nostris temporibus accidisset, rabidiores istos quam sua illi animalia pateremur.

Alles Unheil der damaligen Zeit hätte man, wenn es gegangen wäre, den Christen angelastet.

De civitate Dei, Liber III, [XXIV]

24. Das Blutvergießen bei den Aufständen der Gracchen

Initium autem civilium malorum fuit seditiones Gracchorum agrariis legibus excitatae. Volebant enim agros populo dividere, quos nobilitas perperam possidebat. Sed iam vetustam iniquitatem audere convellere periculosissimum, immo vero, ut res ipsa docuit, perniciosissimum fuit. Quae funera facta sunt, cum prior Gracchus occisus est! quae etiam, cum alius frater eius non longo interposito tempore? Neque enim legibus et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus nobiles ignobilesque necabantur. Post Gracchi alterius interfectionem Lucius Opimius consul, qui adversus eum intra Urbem arma commoverat eoque cum sociis oppresso et extincto ingentem civium stragem fecerat, cum quaestionem haberet iam iudiciaria inquisitione ceteros persequens, tria milia hominum occidisse perhebetur. Ex quo intellegi potest, quantam multitudinem mortium habere potverit turbidus conflictus armorum, quando tantam habuit iudiciorum velut examinata cognitio. Percussor Gracchi ipsius caput, quantum grave erat, tanto auri pondere consuli vendidit; haec enim pactio caedem praecesserat. In qua etiam occisus est cum liberis Marcus Fuluius consularis.

Die Gracchenaufstände als Zeichen dafür, daß bei den Römern mehr Leute bei Revolten und Bürgerkriegen umkamen als durch Prozesse. Neque enim legibus et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus nobiles ignobilesque necabantur.

De civitate Dei, Liber III, [XXV]

25. Von dem Concordiatempel auf dem Schauplatz des Blutbades

Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus tumultus ille commissus est, ubi tot cives ordinis cuiusque ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae testis contionantium oculos feriret memoriamque compungeret. Sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum construere, quae si esset in civitate, non tantis dissensionibus dilacerata conrueret? Nisi forte sceleris huius rea Concordia, quia deserverat animos civium, meruit in illa aede tamquam in carcere includi. Cur enim, si rebus gestis congrvere volverunt, non ibi potius aedem Discordiae fabricarunt? An ulla ratio redditur, cur Concordia dea sit, et Discordia dea non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista, illa vero mala? Nec ipse aliud secutus videtur quam quod advertit Romae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum. Eo modo igitur non solum Concordiae, verum etiam Discordiae constitui debuit. Periculose itque Romani tam mala dea irata vivere volverunt nec Troianum excidium recolverunt originem ab eius offensione sumpsisse. Ipsa quippe quia inter deos non fuerat inuitata, trium dearum litem aurei mali suppositione commenta est; unde rixa numinum et Venus victrix, et rapta Helena et Troia deleta. Quapropter, si forte indignata, quod inter deos in Urbe nullum templum habere meruit, ideo iam turbabat tantis tumultibus civitatem, quanto atrocius potuit inritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui operis, adversariae suae constitutam aedem videret! Haec vana ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione Concordiae Discordiaque non exeunt, sive praetermiserint harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint, quibus antiqua fana fecerunt, sive et istas colverint, cum sic eos discedente Concordia Discordia saeviens usque ad civilia bella perduxerit.

Ironische Anmerkungen zu den Göttinnen Concordia und Discordia

De civitate Dei, Liber III, [XXVI]

26. Nach dem Bau des Eintrachtstempels gab es Kriege aller Art

Praeclarum vero seditionis obstaculum aedem Concordiae, testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus opponendam putarunt. Quantum ex hoc profecerint, indicant secuta peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum devitare Gracchorum, sed superare propositum, Lucius Saturninus tribunus plebis et Gaius Servilius praetor et multo post Marcus Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc gravissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia vehementer adflicta et ad vastitatem mirabilem desertionemque perducta est. Bellum deinde servile successit et bella civilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeva barbaries domarentur! Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus quem ad modum bellum servile contractum sit, ad quantum numerum et quam acrem ferocemque pervenerit, quos ille numerus imperatores populi Romani superaverit, quas et quo modo civitates regionesque, vastaverit, vix qui historiam conscripserunt satis explicare potverunt. Neque id solum fuit servile bellum, sed et Macedoniam provinciam prius servitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde valida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum valeat eloqui?

Nach Errichtung des Concordiatempels ging die Zwietracht erst so richtig los: Bürgerkriege, Sklavenkriege

De civitate Dei, Liber III, [XXVII]

27. Die Grevel des Bürgerkrieges zwischen Marius und Sulla

Cum vero Marius civili sanguine iam crventus multis adversarum sibi partium peremptis victus Urbe profugisset, vix paululum respirante civitate, ut verbis Tullianis utar, "superavit postea Cinna cum Mario. Tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis extincta sunt. Vltus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla, ne dici quidem opus est quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicae." De hac enim vindicta, quae perniciosior fuit, quam si scelera quae puniebantur inpunita relinquerentur, ait et Lucanus:

Excessit medicina modum nimiumque secuta est,

Qua morbi duxere manum. Periere nocentes;

Sed cum iam soli possent superesse nocentes. Illo bello Mariano atque Sullano exceptis his, qui foris in acie ceciderunt, in ipsa quoque Urbe cadaveribus vici plateae fora theatra templa completa sunt, ut difficile iudicaretur, quando victores plus funerum ediderint, utrum prius ut vincerent, an postea quia vicissent; cum primum victoria mariana, quando de exilio se ipse restituit, exceptis passim quaque versum caedibus factis caput Octavii consulis poneretur in rostris, Caesares a Fimbria domibus trucidarentur suis, dvo Crassi pater et filius in conspectu mutvo mactarentur, Baebius et Numitorius unco tracti sparsis visceribus interirent, Catulus hausto veneno se manibus inimocorum subtraheret, Merula flamen Dialis praecisis venis Iovi etiam svo sanguine litaret. In ipsius autem Marii oculis continvo feriebantur, quibus salutantibus dexteram porrigere noluisset.

Unsägliches Wüten des Marius und seines Heeres in Rom.

De civitate Dei, Liber III, [XXVIII]

28. Sullas Rache

Sullana vero victoria secuta, huius videlicet vindex crudelitatis, post tantum sanguinem civium, quo fuso fuerat comparata, finito iam bello inimicitiis viventibus crudelius in pace grassata est. Iam etiam post Marii maioris pristinas ac recentissimas caedes additae fuerant aliae graviores a Mario iuvene atque Carbone earundem partium Marianarum, qui Sulla imminente non solum victoriam, verum etiam ipsam desperantes salutem cuncta suis aliis caedibus impleverunt. Nam praeter stragem late per diversa diffusam obsesso etiam senatu de ipsa curia, tamquam de carcere, producebantur ad gladium. Mucius Scaevola pontifex, quoniam nihil apud Romanos templo Vestae sanctius habebatur, aram ipsam amplexus occisus est, ignemque illum, qui perpetua virginum cura semper ardebat, svo paene sanguine extinxit. Urbem deinde Sulla victor intravit, qui in villa publica non iam bello, sed ipsa pace saeviente septem milia deditorum (unde utique inermia) non pugnando, sed iubendo prostraverat. In Urbe autem tota quem vellet Sullanus quisque feriebat, unde tot funera numerari omnino non poterant, donec Sullae suggereretur sinendos esse aliquos vivere, ut essent quibus possent imperare qui vicerant. Tunc iam cohibita quae hac atque illac passim furibunda ferebatur licentia iugulandi, tabula illa cum magna gratulatione proposita est, quae hominum ex utroque ordine splendido, equestri scilicet atque senatorio, occidendorum ac proscribendorum dvo milia continebat. Contristabat numerus, sed consolabatur modus; nec quia tot cadebant tantum erat maeroris, quantum laetitiae quia ceteri non timebant. Sed in quibus dam eorum, qui mori iussi erant, etiam ipsa licet crudelis ceterorum securitas genera mortium exquisita congemvit. Quendam enim sine ferro laniantium manus diripuerunt, inmanius homines hominem viuum, quam bestiae solent discerpere cadaver abiectum. Alius oculis effossis et particulatim membris amputatis in tantis cruciatibus diu vivere vel potius diu mori coactus est. Subhastatae sunt etiam, tamquam villae, quaedam nobiles civitates; una vero, velut unus reus duci iuberetur, sic tota iussa est trucidari. Haec facta sunt in pace post bellum, non ut acceleraretur obtinenda victoria, sed ne contemneretur obtenta. Pax cum bello de crudelitate certavit et vicit. Illud enim prostravit armatos, ista nudatos. Bellum rat, ut qui feriebatur, si posset, feriret; pax autem, non ut qui evaserat viveret, sed ut moriens non repugnaret.

Sullas Friede war schrecklicher als der offiziell durch ihn beendete Bürgerkrieg. Pax cum bello de crudelitate certavit et vicit.

De civitate Dei, Liber III, [XXIX]

29. Die Gallier, vollends die Goten, haben in Rom längst nicht so gewütet.

Quae rabies exterarum gentium, quae saevitia barbarorum huic de civibus victoriae civium comparari potest? Quid Roma funestius taetrius amariusque vidit, utrum olim Gallorum et paulo ante Gothorum inruptionem an Marii et Sullae aliorumque in eorum partibus virorum clarissimorum tamquam svorum luminum in sua membra ferocitatem? Galli quidem trucidaverunt senatum, quidquid eius in Urbe tota praeter arcem Capitolinam, quae sola utcumque defensa est, reperire potverunt; sed in illo colle constitutis auro vitam saltem vendiderunt, quam etsi ferro rapere non possent, possent tamen obsidione consumere: Gothi vero tam multis senatoribus pepercerunt, ut magis mirum sit quod aliquos peremerunt. At vero Sulla vivo adhuc Mario ipsum Capitolium, quod a Gallis tutum fuit, ad decernendas caedes victor insedit, et cum fuga Marius lapsus esset ferocior crventiorque rediturus, iste in Capitolio per senatus etiam consultum multos vita rebusque privavit: Marianis autem partibus Sulla absente quid sanctum cui parcerent fuit, quando Mucio civi senatori pontifici aram ipsam, ubi erant ut aiunt fata Romana, miseris ambienti amplexibus non pepercerunt? Sullana porro tabula illa postrema, ut omittamus alias innumerabiles mortes, plures iugulavit senatores, quam Gothi vel spoliare potverunt.

In den Bürgerkriegen in republikanischer Zeit kamen mehr Römer um als 410 durch die Goten.

De civitate Dei, Liber III, [XXX]

30. Die nachsullanischen Wirren bis zu Augustus und Christi Geburt

Quia igitur fronte quo corde, qua inpudentia qua insipientia vel potius amentia illa diis suis non inputant, et haec nostro inputant Christo? Crudelia bella civilia, omnibus bellis hostilibus, auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa res publica nec adflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante adventum Christi exorta sunt ,et sceleratarum concatenatione causarum a bello Mariano atque Sullano ad bella Sertorii et Catilinae (quorum a Sulla fuerat ille proscriptus, ile nutritus), inde ad Lepidi et Catuli bellum (quorum alter gesta Sullana rescindere, alter defendere cupiebat), inde ad Pompei et Caesaris (quorum Pompeius sectator Sullae fuerat eiusque potentiam vel aequaverat vel iam etiam superaverat; Caesar autem Pompei potentiam non ferebat, sed quia non habebat, quam tamen illo victo interfectoque transcendit), hinc ad alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, pervenerunt, quo imperante natus est Christus. Nam et ipse Augustus cum multis gessit bella civilia, et in eis etiam multi clarissimi viri perierunt, inter quos et Cicero, disertus ille artifex regendae rei publicae. Pompei quippe victorem Gaium Caesarem, qui victoriam civilem clementer exercuit suisque adversariis vitam dignitatemque donavit, tamquam regni adpetitorem quorundam nobilium coniuratio senatorum velut pro rei publicae libertate in ipsa curia trucidavit. Huius deinde potentiam multum moribus dispar vitiisque omnibus inquinatus atque corruptus adfectare videbatur Antonius, cui vehementer pro eadem illa velut patriae libertate Cicero resistebat. Tunc emerserat mirabilis indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris filius adoptiuus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus. Huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium nutriretur, Cicero favebat, sperans eum depulsa et oppressa Antoniii dominatione instauraturum rei publicae libertatem, usque adeo caecus atque inprovidus futurorum, ut ille ipse iuvenis, cuius dignitatem ac potestatem fovebat, et eundem Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione permitteret et ipsam libertatem rei publicae, pro qua multum ille clamaverat, dicioni propriae subiugaret.

Endzeit der Republik, Caesar und Pompeius, Oktavian und Antonius, Ciceros Tod wegen seines unklugen Verhaltens.

De civitate Dei, Liber III, [XXXI]

31. Sonstiges Unheil der Heidenzeit. Ist Christus dafür verantwortlich?

Deos svos accusent de tantis malis, qui Christo nostro ingrati sunt de tantis bonis. Certe quando illa mala fiebant, calebant arae numinum Sabaeo thure sertisque recentibus halabant, clarebant sacerdotia, fana renidebant, sacrificabatur ludebatur furebatur in templis, quando passim tantu civium sanguis a civibus non modo in ceteris locis, verum etiam inter ipsa deorum altaria fundebatur. Non elegit templum, quo confugeret Tullius, quia frustra elegerat Mucius. Hi vero qui multo indignius insultant temporibus Christianis, aut ad loca Christo dicatissima confugerunt, aut illuc eos ut viverent etiam ipsi barbari deduxerunt. Illud scio et hoc mecum, quisquis sine studio partium iudicat, facillime agnoscit (ut omittam cetera quae multa commemoravi et alia multo plura quae commemorae longum putavi): si humanum genus ante bella Punica Christianam reciperet disciplinam et consequeretur rerum tanta vastatio, quanta illis bellis Europam Africamque contrivit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae religioni mala illa tribuisset. Multo autem minus eorum voces tolerarentur, quantum adtinet ad Romanos, si Christianae religionis receptionem et diffamationem vel inruptio (illa) Gallorum vel Tiberini fluminis igniumque illa depopulatio vel, quod cuncta mala praecedit, bella illa civilia sequerentur. Mala etiam alia, quae usque adeo incredibiliter acciderunt, ut inter prodigia numerarentur, si Christianis temporibus accidissent, quibus ea nisi Christianis hominibus tamquam crimina obicerent? Omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia, boves locutos, infantes nondum natos de uteris matrum quaedam verba clamasse, volasse serpentes, feminas et gallinas et homines in masculinum secum fuisse conversas et cetera huius modi, quae in eorum libris non fabulosis, sed historicis, seu vera seu falsa ssint, non inferunt hominibus perniciem, sed stuporem. Sed cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit lapidibus (non ut grando appellari solet hoc nomine, sed omnino lapidibus), haec profecto etiam graviter laedere potverunt. Legimus apud eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis vertice usque ad litus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut rupes urerentur, ut pices navium solverentur. Hoc utique non leviter noxium fuit, quamvis incredibiliter mirum. Eodem rursus aestu ignium tanta vi favillae scripserunt oppletam esse Siciliam, ut Catinensis urbis tecta obruta et pressa dirveret; qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum ei relaxavere Romani. Lucustarum etiam in Africa multitudinem prodigii similem fuisse, cum iam esset populi Romani provincia, litteris mandaverunt; consumptis enim fructibus foliisque lignorum ingenti atque inaestimabili nube in mare dicunt esse deiectam; qua mortua redditaque litoribus atque hinc aere corrupto tantam ortam pestilentiam, ut in solo regno Masinissae octingenta hominum milia perisse referantur et multo amplius in terris litoribus proximis. Tunc Uticae ex triginta milibus iuniorum, quae ibi erant, decem milia remansisse confirmant. Talis itaque vanitas, qualem ferimus eique respondere compellimur, quid horum non Christianae religioni tribueret, si temporibus Christianis videret? Et tamen diis suis ista non tribuunt, quorum cultum ideo requirunt, ne ista vel minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea colebantur.

Unheil, Kriege und Katastrophen schreiben die Römer nie ihren Göttern zu. Und jetzt soll der Christengott für die Eroberung Roms durch die Goten verantwortlich sein? Et tamen diis suis ista non tribuunt, quorum cultum ideo requirunt, ne ista vel minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea colebantur.


Augustinus

Augustinus und das Kind am Meeresstrand,
Wallfahrtskirche Maria Sand in Herbolzheim (H.-J. G. 2007)



Liber III
Textbearbeitung, Zusammenfassungen: Hans-Jürgen Günther
Textüberschriften: nach der Übersetzung von W. Thimme
Letzte Aktualisierung: 03. Januar 2024
 
zurück

Zurück zur Hauptseite