Augustinus

Augustinus: Peter Paul Rubens, 1636-1638


LIBER IV

Varros Götterlehre

Augustinus in der Schule und
Monnica mit einem Bischof;
J. v. Scorel, 1520
Die Größe Roms ist nicht den Göttern zu verdanken.

De civitate Dei, Liber IV, [I]

1. Rückblick auf das erste der bisherigen Bücher

De civitate Dei dicere exorsus prius respondendum putavi eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis Dei quam punientis severitate patiuntur, religioni increpitant Christianae, quae una est salubris et vera religio. Et quoniam cum sit in eis etiam vulgus indoctus, velut doctorum auctoritate in odium nostrum gravius inritantur, existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite acciderint, per alia retro tempora accidre non solere, eorumque opinionem etiam his, qui eam falsam esse noverunt, ut adversus nos iusta murmura habere videantur, suae scientiae dissimulatione firmantibus: de libris, quos auctores eorum ad cognoscendam praeteritorum temporum historiam memoriae mandaverunt, longe aliter esse quam putant emonstrandum fuit et simul docendum deos falsos, quos vel palam colebant vel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et malignissimos ac fallacissimos daemones, usque adeo, ut aut veris aut fictis etiam, suis tamen criminibus delectentur, quae sibi celebrari per sua festa voluerunt, ut a perpetrandis damnabilibus factis humana revocari non possit infirmitas, dum ad haec imitanda velut divina praebetur auctoritas.

Haec non ex nostra coniectura probavimus, sed partim ex recenti memoria, quia et ipsi vidimus talia ac talibus numinibus exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in contemeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista conscripta posteris reliquerunt, ita ut vir doctissimus apud eos Varro et gravissimae auctoritatis, cum rerum humanarum atque divinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios divinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem in rebus humanis, sed in rebus divinis ludos scaenicos poneret, cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in civitate essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent. Quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos Romae natus et ducatus in divinis rebus invenit. Et quoniam in fine primi libri, quae deinceps dicenda essent, breviter posuimus et ex his quaedam in duobus consequentibus diximus, expectationi legentium quae retant reddenda cognoscimus.

Wiederholung der Aussage, dass die röm. Götter böse Dämonen seien: longe aliter esse quam putant emonstrandum fuit et simul docendum deos falsos, quos vel palam colebant vel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et malignissimos ac fallacissimos daemones;

De civitate Dei, Liber IV, [II]

2. Rückblick auf das zweite und dritte Buch

Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos adversus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque occurrere potuissent vel satis esse viderentur mala, quae illa civitas pertulit vel ad eius imperium provinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam vel illis clareret nostra religio vel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus, in secundo agentes de malis morum, quae mala vel sola vel maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae stulti sola perpeti exhorrent, corporis videlicet externarumque rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa vero mala non dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et quam pauca dixi de sola ipsa civitate atque eius imperio! nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si commemorare voluissem et exaggerare illa mala, quae non sibi inuicem homines faciunt, sicut sunt vastationes eversionesque bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt rebus (quae uno loco Apuleius breviter stringit in eo libello quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, conversiones et interitus habere; namque inmodicis tremoribus terrarum, ut verbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas urbes cum populis dicit; abruptis etiam imbribus prolutas totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, hospitibus atque advenis fluctibus insulatas aliasque desidia maris pedestri accessu peruias factas; ventis ac procellis eversas esse civitates; incendia de nubibus emicasse, quibus Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis scaturrigines quasdam ac proluviones easdem strages dedisse; sic ex Aetnae verticibus quondam effusis crateribus divino incendio per declivia torrentis vice flammarum flumina cucurrisse), --- si haec atque huius modi, quae habet historia, unde possem, colligere voluissem, quando finissem? quae illis temporibus evenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum vana et verae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam Deus verus ad augendum imperium adiuvare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuverint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint: unde nunc mihi video esse dicendum, et magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia daemonum, quos velut deos colebant, quantum malorum invexerit moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi oportunum visum est, commendavimus, etiam in ipsis bellicis malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.

A. will zeigen, weshalb Gott die Römer hat fördern wollen und dass die Götter Rom nur geschadet haben. Promiseram etiam me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam Deus verus ad augendum imperium adiuvare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuverint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint:

De civitate Dei, Liber IV, [III]

3. Weltherrschaft, durch Kriege erlangt, ist kein Glück Iam itaque videamus, quale sit quod tantam latitudinem ac diuturnitatem imperii Romani illis diis audent tribuere, quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam vellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in bellicis cladibus et in sanguine civili vel hostili, tamen humano cum tenebroso timore et cruenta cupiditate versantium, ut vitrea laetitia comparetur fragiliter splendida, cui timeatur horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac magnitudine velle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non vanescamus inani ventositate iactati atque obtundamus intentionis aciem altisonis vocabulis rerum, cum audimus populos regna provincias; sed duos constituamus homines (nam singulus quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum est civitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi), quorum duorum hominum unum pauperem vel potius mediocrem, alium praedivitem cogitemus; sed divitem timoribus anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem, numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patrimonium suum in inmensum modum atque illis augmentis curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem vero illum re familiari parva atque succincta sibi sufficientem, carissimum suis, cum cognatis vicinis amicis dulcissima pace gaudentem, pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, vita parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis, qua vigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur, facillime videbimus ubi habitet vanitas et ubi felicitas. Quapropter si verum Deus colatur eique sacris veracibus et bonis moribus serviatur, utile est ut boni longe lateque diu regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad veram felicitatem, qua et ista vita bene agatur et postea percipiatur aeterna.

In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis praestatur quam rebus humanis; malorum vero regnum magis regnantibus nocet, qui suos animos vastant scelerum maiore licentia; his autem, qui eis serviendo subduntur, non nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed virtutis examen.

Proinde bonus etiamsi serviat, liber est; malus autem etiamsi regnet, servus est, nec unius hominis, sed, quod est gravius, tot dominorum, quot vitiorum. De quibus vitiis cum ageret scriptura divina: A quo enim quis, inquit, devictus est, huic et servus addictus est.

Ein reicher Bürger, wie eine reiche Familie, ein reicher Staat giert nach immer größerem Besitz und erwirbt ihn auf Kosten anderer.

Ein bescheidener... ist zufrieden, genießt sein Glück, bis ein Reicher ihn bedrängt.

In dieser Weltzeit bringt die Herrschaft des Guten bessere menschliche Verhältnisse. Für das eigentliche Ziel des Guten, ewige Glückseligkeit, ist es nicht wichtig. Die Herrschaft des Bösen schadet den Machthabern. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis praestatur quam rebus humanis; malorum vero regnum magis regnantibus nocet, qui suos animos vastant scelerum maiore licentia;

Das Schlimme, was ein gerechter vom Bösen erfährt, ist nicht Strafe für Vergehen, sondern Tugendprobe. Nam iustis quidquid malorum ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed virtutis examen.

De civitate Dei, Liber IV, [IV]

4. Reiche ohne Gerechtigkeit sind große Räuberbanden

Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et latrocinia quid sunt nisi parva regna? Manus et ipsa hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis astringitur, placiti lege praeda dividitur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca teneat sedes constituat, civitates occupet populos subiuget, evidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto confert non dempta cupiditas, sed addita inpunitas. Eleganter enim et veraciter Alexandro illi Magno quidam comprehensus pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, quid ei videretur, ut mare haberet infestum, ille libera contumacia: Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia (id) ego exiguo navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, imperator.

Ungerechte Staaten sind Räuberbanden im Großen - die Kleinen hängt man, die Großen lässt amn laufen.

De civitate Dei, Liber IV, [V]

5. Ein Beispiel: Das Reich der aufrührerischen Gladiatoren

Proinde omitto quaerere quales Romulus congregaverit, quoniam multum eis consultum est, ut ex illa vita dato sibi consortio civitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps pacatiores essent rebus humanis. Hoc dico, quod ipsum Romanum imperium iam magnum multis gentibus subiugatis ceterisque terribile acerbe sensit, graviter timvit, non parvo negotio devitandae ingentis cladis oppressit, quando paucissimi gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum exercitum compararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime et crudelissime vastaverunt. Dicant, quis istos deus adiuverit, ut ex parvo et contemptibili latrocinio pervenirent ad regnum tantis iam Romanis viribus arcibusque metuendum. An quia non diu fuerunt, ideo divinitus negabuntur adiuti? Quasi vero ipsa cuiuslibet hominis vita diuturna est. Isto ergo pacto neminem dii adiuvant ad regnandum, quoniam singuli quique cito miruntur, nec beneficium deputandum est. quod exiguo tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique in omnibus vice vaporis evanescit. Quid enim interest eorum, qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod post eorum mortem Romanum tantum crevit imperium, cum illi apud inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, ad rem praesentem non pertinet. Hoc autem de omnibus intellegendum est, qui per ipsum imperium (quamvis decedentibus succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur) paucis diebus vitae suae cursim raptimque transierunt, actuum suorum sarcinas baiulantes. Sin vero etiam ipsa brevissimi temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum adiuti sunt illi gladiatores: servilis condicionis vincla reperunt, fugerunt, evaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt, oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt victoriis plurimis, usi voluptatibus quibus voluerunt, quod suggessit libido fecerunt, postremo donec vinceretur, quod difficillime factum est, sublimes regnantesque vixerunt. Sed ad maiora veniamus.

Der Spartakusaufstand, der einer "Räuberbande", brachte das mächtige Rom in größte Gefahr.

De civitate Dei, Liber IV, [VI]

6. Ein zweites Beispiel: Das gewalttätige Assyrerreich

Iustinus, qui Graecam vel potius peregrinam Trogum Pompeium secutus non Latine tantum, sicut ille, verum etiam breviter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: "Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populi nullis legibus tenebantur, fines imperii tueri magis quam proferre mos erat, intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex Assyriorum veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit. Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque Libyae perdomvit." Et paulo post: "Ninus, inquit, magnitudinem quaesitae dominationis continva possessione firmavit. Domitis igitur proximis cum accessione virium fortior ad alios transiret et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit." Qualibet autem fide rerum vel iste vel Trogus scripserit (nam quaedam illos fuisse mentitos aliae fideliores litterae ostendunt), constat tamen et inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse longe lateque porrectum. Tam diu autem perseveravit, ut Romanum nondum sit eius aetatis. Nam sicut scribunt, qui chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadraginta annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, permansit hoc regnum, donec transferretur ad Medos. Inferre autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos sibi no molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est?

Große Reiche entstehen durch Räuberei, wie das durch Ninus gegründete, 1240 Jahre währende Assyrerreich. Inferre autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos sibi no molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est?

De civitate Dei, Liber IV, [VII]

7. Mit der Begründung und dem Untergang von Reichen haben die Götter nichts zu schaffen.

Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et prolixum fuit, quare diis Romanis tribuitur Romanum regnum locis amplum temporibusque diuturnum? quaecumque enim causa est illa, eadem est etiam ista. Si autem et illud eorum adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum. Non enim aliae gentes, quas Ninus domvit et subegit, alios tunc colebant deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores fabros imperii construendi atque servandi, numquidnam mortui sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non sibi reddita vel alia maiore promissa ad Medos transire maluerunt, atque inde rursus ad Persas Cyro inuitante et aliquid commodius pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed brevissimum tempore in suo regno adhuc usque perdurat.

Hoc si ita est, aut infideles dii sunt, qui suos deserunt et ad hostes transeunt (quod nec homo fecit Camillus, quando victor et expugnator adversissimae civitatis Romam, cui vicerat, sensit ingratam, quam tamen postea oblitus iniuriae, memor patriae a Gallis iterum liberavit), aut non ita fortes sunt, ut deos esse fortes decet, qui possunt humanis vel consiliis vel viribus vinci; aut si, cum inter se belligerant, non dii ab hominibus, sed dii ab aliis diis fortes vincuntur, qui sunt quarumque proprii civitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias, quas pro sua quisque parte suscipiunt. Non itaque deos suos debuit colere civitas magis quam alios, a quibus adiuvarentur sui. Postremo quoquo modo se habeat deorum iste vel transitus vel fuga, vel migratio vel in pugna defectio, nondum illis temporibus atque in illis terrarum partibus Christi nomen fuerat praedicatum, quando illa regna per ingentes bellicas clades amissa atque translata sunt. Nam si post mille ducentos et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, -- si iam ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud illius gentis vani homines dicerent, nisi regnum, quod tam diu conservatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus desertis et illa recepta perire potuisse? In qua voce vanitatis, quae poterat esse, isti adtendant speculum suum, et similia conqueri, si ullus in eis pudor est, erubescant. Quamquam Romanum imperium adflictum est potius quam mutatum, quod et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit et ab illa est adflictione recreatum, quod nec istis temporibus desperandum est. Quis enim de hac re novit voluntatem Dei?

Götter haben mit dem Auf und Ab der Staaten nichts zu tun. Hoc si ita est, aut infideles dii sunt, qui suos deserunt et ad hostes transeunt, …aut non ita fortes sunt, ut deos esse fortes decet, qui possunt humanis vel consiliis vel viribus vinci;

De civitate Dei, Liber IV, [VIII]

8. Welchen Göttern verdankt Rom seine Größe? Doch nicht den zahllosen kleinen!

Deinde quaeramus, si placet, ex tanta deorum turba, quam Romani colebant, quem potissimum vel quos deos credant illud imperium dilatasse atque servasse. Neque enim in hoc tam praeclaro opere et tantae plenissimo dignitatis audent aliquas partes deae Cluacinae tribuere aut Volupiae, quae a voluptate appellata est, aut Lubentinae, cui nomen est a libidine, aut Vaticano, qui infantum vagitibus praesidet, aut Cuninae, quae cunas eorum administrat. Quando autem possunt uno loco libri huius commemorari omnia nomina deorum et dearum, quae illi grandibus voluminibus vix comprehendere potuerunt singulis rebus propria dispertientes officia numinum? Nec agrorum munus uni alicui deo committendum arbitrati sunt, sed rura deae Rusinae, iuga montium deo Iugatino; collibus deae Collatinam, vallibus Valloniam praefecerunt. Nec saltem potuerunt unam Segetiam talem invenire, cui semel segetes commendarent, sed sata frumenta, quamdiu sub terra essent, praepositam voluerunt habere deam Seiam; cum vero iam essent super terram et segetem facerent, deam Segetiam; frumentis vero collectis atque reconditis, ut tuto servarentur, deam Tutilinam praeposuerunt. cui non sufficere videretur illa Segetia, quamdiu seges ab initiis herbidis usque ad aristas aridas perveniret? Non tamen satis fuit hominibus deorum multitudinem amantibus, ut anima misera daemoniorum turbae prostitueretur, unius Dei veri castum dedignata complexum. Praefecerunt ergo Proserpinam frumentis germinantibus, geniculis nodisque culmorum deum Nodutum, involunmentis folliculorum deam Volutinam; cum folliculi patescunt, ut spica exeat, deam Patelanam, cum segetes novis aristis aequantur, quia veteres aequare hostire dixerunt, deam Hostilinam; florentibus frumentis deam Floram, lactescentibus deum Lacturnum, maturescentibus deam Matutam; cum runcantur, id est a terra auferuntur, deam Runcinam. Nec omnia commemoro, quia me piget quod illos non pudet. Haec autem paucissima ideo dixi, ut intellegeretur nullo modo eos dicere audere ista numina imperium constituisse auxisse conservasse Romanum, quae ita suis quaeque adhibebantur officiis, ut nihil universum uni alicui crederetur. Quando ergo Segetia curaret imperium, cui curam gerere simul et segetibus et arboribus non licebat? Quando de armis Cunina cogitaret, cuius praepositura parvulorum cunas non permittebatur excedere? Quando Nodutus adiuvaret in bello, qui nec ad folliculum spicae, sed tantum ad nodum geniculi pertinebat? Unum quisque domui suae ponit ostiarium, et quia homo est, omnino sufficit: tres deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limentinum limini. Ita non poterat Forculus simul et cardinem limenque servare.

A. macht sich über die vielen kleinen römischen Gottheiten lustig.

De civitate Dei, Liber IV, [IX]

9. Etwa dem Jupiter?

Omissa igitur ista turba minutorum deorum vel aliquantum intermissa officium maiorum deorum debemus inquirere, quo Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret. Nimirum ergo Iovis hoc opus est. Ipsum enim deorum omnium dearumque regem volunt: hoc eius indicat sceptrum, hoc in alto colle Capitolium. De isto deo quamvis a poeta dictum convenientissime praedicant: Iovis omnia plena. Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari. Quod si ita est, cur tam male tractatus est Romae, sicut quidem et in ceteris gentibus, ut ei fieret simulacrum? quod ipsi etiam Varroni ita displicet, ut, cum tantae civitatis perversa consuetudine premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et metum dempserunt et errorem addiderunt.

Von Jupiter hätte man sich kein Bildnis machen dürfen.

De civitate Dei, Liber IV, [X]

10. Zuteilung der Götter an die verschiedenen Bestandteile der Welt und daraus folgende und sonstige Ungereimtheiten

Cur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur "soror et coniux"? Quia Iovem, inquiunt, in aethere accipimus, in aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum superius, alterum inferius. Non est ergo ille, de quo dictum est "Iovis omnia plena", si aliquam partem implet et Iuno. An uterque utrumque implet, et ambo isti coniuges et in duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Cur ergo aether datur Iovi, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent: quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? Et ne ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno Salacia, Plutoni Proserpina. Nam sicut inferiorem caeli partem, id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia et terrae inferiorem Proserpina. quaerunt quem ad modum sarciant fabulas, nec inveniunt. Si enim haec ita essent, tria potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum veteres proderent, ut singula deorum coniugia dividerentur singulis elementis. Nunc evero omni modo adfirmaverunt aliud esse aetherem, aliud aerem. Aqua vero sive superior sive inferior utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut aqua non sit? Et inferior terra quid aliud potest esse quam terra quantalibet diversitate distincta? Deinde ecce iam totus in his quattuor vel tribus elementis corporeus completus est mundus: Mineruva ubi erit? quid tenebit? quid implebit? Simul enim cum his in Capitolio constitua est, cum ista filia non sit amborum. Aut si aetheris partem superiorem Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod de Iovis capitae nata sit: cur non ergo ipsa potius deorum regina deputatur, quod sit Iove superior? An quia indignum erat praeponere patri filiam? Cur non de Iove ipso erga Saturnum iustitia ista servata est? An quia victus est? Ergo pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. Ecce fabulis non credatur et de diis meliora sentiantur: cur ergo non data est patri Iovis, etsi non sublimior, aequalis certe sedes honoris? Quia Saturnus, inquiunt, temprois longitudo est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex deorum Iuppiter insinvatur natus ex tempore. Quid enim indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique caelum et terra? nam hoc quoque in libirs suis habent eorum docti atque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de philosophorum libris a Vergilio dictum est: Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit, id est in gremium telluris aut terrae; quia et hic aliquas differentias volunt esse atque in ipsa terra aliud Terram, aliud Tellurem, aliud Tellumonem putant, et hos omnes deos habent suis nominibus appellatos, suis officiis distinctos, suis aris sacrisque veneratos. Eandem terram etiam matrem deum vocant, ut iam poetae tolerabiliora confingant, si secundum istorum non poeticos, sed sacrorum libros non solum Iuno, "soror et coniux", sed etiam mater est Iovis. Eandem terram Cererem, eandem etiam Vestam volunt, cum tamen saepius Vestam non nisi ignem esse perhibeant pertinentem ad focos, sine quibus civitas esse non potest, et ideo illi virgines solere servire, quod sicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur. Quam totam vanitatem aboleri et extingui utique ab illo oportuit, qui est natus ex virgine.

Quis enim ferat, quod, cum tantum honoris et quasi castitatis igni tribuerint, aliquando Vestam non erubescunt etiam Venerem dicere, ut vanescat in ancillis eius honorata virginitas? Si enim Vesta Venus est, quo modo ei rite virgines a Veneris operibus abstinendo servierunt? An Veneres duae sunt, una virgo, altera mulier? An potius tres, una virginum, quae etiam Vesta est, alia coniugatarum, alia meretricum? Cui etiam Phoenicis donum dabant de prostitutione filioaru, antequam eas iungerent viris. Quae illarum est matrona Vulcani? Non utique virgo, quoniam habet maritum. Absit autem ut meretrix, ne filio Iunonis et cooperario Mineruae facere videamur iniuriam. Ergo haec ad coniugatas intellegitur pertinere: sed eam nolumus imitentur in eo quod fecit illa cum Marte. Rursus, inquiunt, ad fabulas redis. Quae ista iustitia est, nobis suscensere, quod talia dicimus de diis eorum, et sibi non suscensere, qui haec in theatris libentissime spectant crimina deorum suorum? Et (quod esset incredibile, nisi contestatissime probaretur) haec ipsa theatrica crimina deorum in honorem instituta sunt eorundem deorum.

A. belustigt sich auch über die "großen" römischen Göttinnen und Götter mit all ihren Widersprüchlichkeiten.

De civitate Dei, Liber IV, [XI]

11. In den zahllosen Göttern erblicken Klügere nur den einen Jupiter.

Quodlibet igitur physicis rationibus et disputationibus adserant: modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, qui universam istam molem ex quattuor vel quot eis placet elementis constructam atque compactam implet et movet, modo inde suas partes sorori et fratribus cedat; modo sit aether, ut aerem Iunonem subterfusam desuper amplectatur, modo totum simul cum aere sit ipse caelum, terram vero tamquam coniugem eandemque matrem (quia hoc in divinis turpe non est) fecundis imbribus et seminibus fetet; modo autem (ne sit necesse per cuncta discurrere) deus unus, de quo multi a poeta nobilissimo dictum putant:

deum namque ire per omnes Terrasque tractusque mairs caelumque profundum; ipse in aethere sit Iuppiter, ipse in aere Iuno, ipse in mari Neptunus, in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta, in fabrorum fornace Vulcanus, in sideribus sol et luna et stellae, in divinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Iano initiator, in Termino terminator, Saturnus in tempore, Mars et Bellona in bellis, Liber in vineis, Ceres in frumentis, Diana in siluis, Minerua in ingeniis; ipse sit postremo etiam in illa turba quasi plebeiorum deorum; ipse praesit nomine Liberi virorum seminibus et nomine Liberae feminarum, ipse sit Diespater, qui partum perducat ad diem; ipse sit dea Mena, quam praefecerunt menstruis feminarum, ipse Lucina, quae a parturientibus invocetur; ipse opem ferat nascentibus excipiendo eos sinu terrae et vocetur Opis, ipse in vagitu os aperiat et vocetur deus Vaticanus; ipse levet de terra et vocetur dea Levana, ipse cunas tueatur et vocetur (dea) Cunia; non sit alius sed ipse in illis deabus, quae fata nascentibus canunt et vocantur Carmentes, praesit fortuitis voceturque Fortuna; in diva Rumina mammam parvulo inmulgeat, quia rumam dixerunt veteres mammam, in diva Potina potionem ministret, in diva Educa escam praebeat; de pavore infantum Paventia nuncupetur, de spe, quae venit, Venilia, de voluptate Volupia, de actu Agenoria; de stimulis, quibus ad nimium actum homo inpellitur, dea Stimula nominetur; Strenia dea sit strenuum faciendo, Numeria, quae numerare doceat, Camena, quae canere; ipse sit et deus Consus praebendo consilia et dea Sentia sententias inspirando; ipse dea Iuventas, quae post praetextam excipiat iuvenalis aetatis exordia, ipse sit et Fortuna barbata, quae adultos barba induat (quos honorare noluerunt, ut hoc qualecumque numen saltem masculum deum vel a barba Barbatum, sicut a nodis Nodutum, vel acete non Fortunam, sed quia barbas habet Fortunium nominarent); ipse in Iugatino deo coniuges iungat, et cum virgini uxori zona soluitur, ipse invocetur et dea Virginensis vocetur; ipse sit Mutunus vel Tutunus, qui est apud Graecos Priapus: si non pudet, haec omnia quae dixi et quaecumque non dixi (non enim omnia dicenda arbitratus sum), hic omnes dii deaeque sit unus Iuppiter, sive sint, ut quidam volunt, omnia ista partes eius sive virtutes eius, sicut eis videtur, quibus eum placet esse mundi animum, quae sententia velut magnorum multumque doctorum est. Haec si ita sunt (quod quale sit, nondum interim quaero), quid perderent, si unum Deum colerent prudentiore compendio? Quid enim eius contemneretur, cum ipse coleretur? Si autem metuendum fuit, ne praetermissae sive neglectae partes eius irascerentur: non ergo, ut volunt, velut unius animantis haec tota vita est, quae omnes continet deos, quasi suas virtutes vel membra vel partes; sed suam quaeque pars habet vitam a ceteris separatam, si praeter alteram irasci altera potest, et alia placari, alia concitari. Si autem dicitur omnes simul, id est totum ipsum Iovem, potuisse offendi, si partes eius non etiam singillatim minutatimque colerentur, stulte dicitur. Nulla quippe illarum praetermitteretur, cum ipse unus, qui haberet omnia, coleretur. Nam ut alia omittam, quae sunt innumerabilia, cum dicunt omnia sidera partes Iovis esse et omnia vivere atque rationales animas habere, et ideo sine controversia deos esse, non vident quam multos non colant, quam multis aedes non construant, aras non statuant, quas tamen paucissimis siderum statuendas esse putaverunt et singillatim sacrificandum. Si igitur irascuntur, qui non singillatim coluntur, non metuunt paucis placatis toto caelo irato vivere? Si autem stellas omnes ideo colunt, quia in Iove sunt quem colunt, isto compendio possent in illo uno omnibus supplicare (sic enim nemo irasceretur, cum in illo uno nemo contemneretur) potius quam cultis quibusdam iusta irascendi causa illis, qui praetermissi essent, multo numerosioribus praeberetur, praesertim cum eis de superna sede fulgentibus turpi nuditate distentus praeponeretur Priapus.

Lächerliche Vorstellung, daß ein allmächtiger Jupiter in die Rollen aller kleinen Götter schlüpfen könnte. Seitenhieb gegen die Priapusverehrung praesertim cum eis de superna sede fulgentibus turpi nuditate distentus praeponeretur Priapus.

De civitate Dei, Liber IV, [XII]

12. Die Annahme, dass Gott die Weltseele sei, führte zu absurden Folgerungen.

Quid? illud nonne debet movere acutos homins vel qualescumque homines (non enim ad hoc ingenii opus est excellentia), ut deposito studio contentionis adtendant, si mundi animus Deus est eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex animo et corpore, atque iste Deus est sinu quodam naturae in se ipso continens omnia, ut ex ipsius anima, qua vivificatur tota ista moles, vitae atque animae cunctorum viventium pro cuiusque nascendi sorte sumantur, nihil omnino remanere, quod non sit pars Dei. Quod si ita est, quis non videat quanta impietas et inreligiositas consequantur, ut, quod calcaverit quisque, partem Dei calcet, in omni animante occidendo pars Dei trucidetur? Nolo omnia dicere, quae possunt occurrere cogitantibus, dici autem sine verecundia non possunt.

Pantheismus erscheint unvernünftig.

De civitate Dei, Liber IV, [XIII]

13. Beschränkt man die Gottheit auf alles Vernünftige, bleibt die Absurdität bestehen.

Si autem sola animalia rationalia, sicut sunt homines, partes Dei esse contendunt: non video quidem, si totus mundus est Deus, quo modo bestias ab eius partibus separent; sed obluctari quid opus est? De ipso rationali animante, id est homine, quid infelicius credi potest, quam Dei partem vapulare, cum puer vapulat? Iam vero partes Dei fieri lascivas, iniquas, impias atque omnino damnabiles quis ferre possit, nisi qui prorsus insanit? Postremo quid irascitur eis, a quibus non colitur, cum a suis partibus non colatur? Restat ergo ut dicant omnes deos suas habere vitas, sibi quemque vivere, nullum eorum esse partem cuiusquam, sed omnes colendos, qui cognosci et coli possunt, quia tam multi sunt, ut omnes non possint. Quorum Iuppiter quia rex praesidet, ipsum credo ab eis putari regnum constituisse vel auxisse Romanum. Nam si hoc ipse non fecit, quem alium deum opus tam magnum potuisse adgredi credant, cum omnes occupati sint officiis et operibus propriis, nec alter inruat in alterius? A rege igitur deorum regnum hominum potuit propagari et augeri.

Gott wäre in sich zerstritten, wäre er ein pantheistischer Gott.

De civitate Dei, Liber IV, [XIV]

14. Wozu Jupiter? Victoria genügt.

Hic primum quaero, cur non etiam ipsum regnum aliquis deus est? Cur enim non ita sit, si Victoria dea est? Aut quid ipso Iove in hac causa opus est, si Victoria faveat sitque propitia et semper eat ad illos, quos vult esse victores? Hac dea favente et propitia, etiam Iove vacante vel aliud agente, quae gentes non subditae remanerent? quae regna non cederent? An forte displicet bonis iniquissima inprobitate pugnare et finitimos quietos nullamque iniuriam facientes ad dilatandum regnum bello spontaneo provocare? Plane si ita sentiunt approbo et laudo.

Wenn Victoria herrscht, wird Jupiter nicht mehr benötigt.

De civitate Dei, Liber IV, [XV]

15. Ausdehnung des Reiches ist ein zweifelhaftes Glück.

Videant ergo ne forte non pertineat ad viros bonos gaudere de regni latitudine. Iniquitas enim eorum, cum quibus iusta bella gesta sunt, egnum adiuvit ut cresceret, quod utique parvum esset, si quies et iustitia finitimorum contra se bellum geri nulla provocaret iniuria ac sic felicioribus rebus humanis omnia regna parva essent concordi vicinitate laetantia et ita essent in mundo regna plurima gentium, ut sunt in urbe domus plurimae civium.

Proinde belligerare et perdomitis gentibus dilatare regnum malis videtur felicitas, bonis necessitas. Sed quia peius esset, ut iniuriosi iustioribus dominarentur, ideo non incongrue dicitur etiam ista felicitas. Sed procul dubio felicitas maior est vicinum bonum habere concordem quam vicinum malum subiugare bellantem. Mala vota sunt optare habere quem oderis vel quem timeas, ut possit esse quem vincas. Si ergo iusta gerendo bella, non impia, non iniqua. Romani imperium tam magnum adquirere potuerunt, numquid tamquam aliqua dea colenda est eis etiam iniquitas aliena? Multum enim ad istam latitudinem imperii eam cooperatam videmus, quae faciebat iniuriosos, ut essent cum quibus iusta bella gererentur et augeretur imperium. Cur autem et iniquitas dea non sit vel externarum gentium, si Pavor et Pallor et Febris dii Romani esse meruerunt? His igitur duabus, id est aliena iniquitate et dea Victoria, dum bellorum causas iniquitas excitat, Victoria eadem bella feliciter terminat, etiam feriato Iove crevit imperium. Quas enim hic partes Iuppiter haberet, cum ea, quae possent beneficia eius putari, dii habentur, dii vocantur, dii coluntur, ipsi pro suis partibus invocantur? Haberet hic autem etiam ille aliquam partem, si Regnum etiam ipse appellaretur, sicut appellatur illa Victoria. Aut si regnum munus est Iovis, cur non et victoria munus eius habeatur? Quod profecto haberetur, si non lapis in Capitolio, sed verus rex regum et dominus dominantium cognosceretur atque coleretur.

Krieg zu führen, um sein Territorium zu vergrößern, ist sittlich schlecht. Proinde belligerare et perdomitis gentibus dilatare regnum malis videtur felicitas, bonis necessitas.

De civitate Dei, Liber IV, [XVI]

16. Warum gönnte man Quies, der Göttin der Ru-he, keinen Tempel innerhalb Roms?

Miror autem plurimum, quod, cum deos singulos singulis rebus et paene singulis motibus adtribuerent, vocaverunt deam Agenoriam, quae ad agendum excitaret, deam Stimulam, quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam, quae praeter modum non moveret ac faceret hominem, ut ait Pomponius, murcidum, id est nimis desidiosum et inactuosum, deam Streniam, quae faceret strenuum, his omnibus diis et deabus publica sacra facere susceperunt, Quietem vero appellantes, quae faceret quietum, cum aedem haberet extra portam Collinam, publice illam suscipere noluerunt. Utrum indicium fuit animi inquieti, an potius ita significatum est, qui illam turbam colere perseveraret non plane deorum, sed daemoniorum, eum quietem habere non posse? ad quam vocat verus medicus dicens: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.

Die Römer sind zu hektisch. Ruhe täte ihnen gut. Dahinter stecken Dämonen. Utrum indicium fuit animi inquieti, an potius ita significatum est, qui illam turbam colere perseveraret non plane deorum, sed daemoniorum, eum quietem habere non posse?

De civitate Dei, Liber IV, [XVII]

17. Ist Jupiter Götterkönig, bedarf's keiner Victoria.

An forte dicunt, quod deam Victoriam Iuppiter mittat atque illa tamquam regi deorum obtemperans ad quos iusserit veniat et in eorum parte considat? Hoc vere dicitur non de illo Iove, quem deorum regem pro sua opinione confingunt, sed de illo vero rege saeculorum, quod mittat non Victoriam, quae nulla substantia est, sed angelum suum et faciat vincere quem voluerit; cuius consilium occultum esse potest, iniquum non potest. Nam si victoria dea est, cur non deus est et triumphus, et victoriae iungitur vel maritus vel frater vel filius? Talia quippe isti de diis opinati sunt, qualia si poetae fingerent atque a nobis exagitarentur, responderent isti ridenda esse figmenta poetarum, non veris adtribuenda numinibus; et tamen se ipsi non redebant, cum talia deliramenta non apud poetas legebant, sed in templis colebant. Iovem igitur de omnibus rogarent, ei uni tantummodo supplicarent. Non enim, quo misisset Victoriam, si dea est et sub illo rege est, posset ei audere resistere et suam potius facere voluntatem.

Wenn Victoria Göttin, warum dann nicht Triumphus ein Gott? Nam si victoria dea est, cur non deus est et triumphus?

De civitate Dei, Liber IV, [XVIII]

18. Felicitas und Fortuna

Quid, quod et Felicitas dea est? Aedem accepit, aram meruit, sacra congrua persoluta sunt. Ipsa ergo sola coleretur. Ubi enim ipsa esset, quid boni non esset? Sed quid sibi vult, quod et Fortuna dea putatur et colitur? An aliud est felicitas, aliud fortuna? Quia fortuna potest esse et mala; felicitas autem si mala fuerit, felicitas non erit. Certe omnes deos utriusque sexus (si et sexum habent) non nisi bonos existimare debemus. Hoc Plato dicit, hoc alii philosophi, hoc excellentes rei publicae populorumque rectores. Quo modo ergo dea Fortuna aliquando bona est, aliquando mala? An forte quando mala est, dea non est, sed in malignum daemonem repente convertitur? Quot sunt ergo deae istae? Profecto quotquot homines fortunati, hoc est bonae fortunae. Nam cum sint et alii plurimi simul, hoc est uno tempore, malae fortunae, numquid, si ipsa esset, simul et bona esset et mala; his aliud, illis aliud? An illa, quae dea est, semper est bona? Ipsa est ergo Felicitas: cur adhibentur diversa nomina? Sed hoc ferendum est; solet enim et una res duobus nominibus appellari. Quid diversae aedes, diversae arae, diversa sacra? Est causa, inquiunt, quia felicitas illa est, quam boni habent praecedentibus meritis; fortuna vero, quae dicitur bona, sine ullo examine meritorum fortuito accidit hominibus et bonis et malis, unde etiam Fortuna nominatur. Quo modo ergo bona est, quae sine ullo iudicio venit et ad bonos et ad malos? Ut quid autem colitur, quae ita caeca est passim in quoslibet incurrens, ut suos cultores plerumque praetereat et suis contemptoribus haereat? Aut si aliquid proficiunt cultores eius, ut ab illa videantur et amentur, iam merita sequitur, non fortuito venit. Ubi est definitio illa Fortunae? Ubi est quod a fortuitis etiam nomen accepit? Nihil enim prodest eam colere, si fortuna est. Si autem suos cultores discernit, ut prosit, fortuna non est. An et ipsam, quo voluerit, Iuppiter mittit? Colatur ergo ipse solus; non enim potest ei iubenti et eam quo voluerit mittenti Fortuna resistere. Aut certe istam mali colant, qui nolunt habere merita, quibus dea possit Felicitas inuitari.

Felicitas wäre eher zu verehren als die "zweigesichtige" Fortuna.

De civitate Dei, Liber IV, [XIX]

19. Die Fortuna der Frauen

Tantum sane huic velut numini tribuunt, quam Fortunam vocant, ut simulacrum eius, quod a matronis dedicatum est et appellata est Fortuna muliebris, etiam locutum esse memoriae commendaverint atque dixisse non semel, sed iterum, quod eam rite matronae dedicaverint. Quod quidem si verum sit, mirari nos non oportet. Non enim malignis daemonibus etiam sic difficile est fallere, quorum artes atque versutias hinc potius isti advertere debuerunt, quod illa dea locuta est, quae fortuito accidit, non quae meritis venit. Fuit enim Fortuna loquax et muta Felicitas, ut quid aliud, nisi ut homines recte vivere non curarent conciliata sibi Fortuna, quae illos sine ullis bonis meritis faceret fortunatos? Et certe si Fortuna loquitur, non saltem muliebris, sed virilis potius loqueretur, ut non ipsae, quae simulacrum dedicaverunt, putarentur tantum miraculum muliebri loquacitate finxisse.

Seitenhieb auf die Geschwätzigkeit der Frauen

De civitate Dei, Liber IV, [XX]

20. Tugend und Glaube als Göttinnen verehrt. Warum nur sie?

Virtutem quoque deam fecerunt; quae quidem si dea esset, multis fuerat praeferenda. Et nunc quia dea non est, sed donum Dei est, ipsa ab ilo impetretur, a quo solo dari potest, et omnis falsorum deorum turba vanescet. Sed cur et Fides dea credita est et accepit etiam ipsa templum et altare? Quam quisquis prudenter agnoscit, habitaculum illi se ipsum facit. Unde autem sciunt illi quid sit fides, cuius primum et maximum officium est, ut in verum credatur Deum? Sed cur non suffecerat Virtus? Nonne ibi est et Fides? Quando quidem virtutem in quattuor species distribuendam esse viderunt, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam; et quoniam et istae singulae species suas habent, in partibus iustitiae fides est maximumque locum apud nos habet, quicumque scimus quid sit, quod iustus ex fide vivit. Sed illos miror adpretiores multitudinis deorum, si fides dea est, quare aliis tam multis deabus iniuriam fecerint praetermittendo eas, quibus similiter aedes et aras dedicare potuerunt? Cur temperantia dea esse non meruit, cum eius nomine nonnulli Romani principes non parvam gloriam compararint? Cur denique fortitudo dea non est, quae adfuit Mucio, cum dexteram porrexit in flammas; quae adfuit Curtio, cum se pro patria in abruptam terram praecipitem dedit; quae adfuit Decio patri et Decio filio, cum pro exercitu se voverunt? Si tamen his omnibus vera inerat fortitudo, unde modo non agitur. Quare prudentia, quare sapientia nulla numinum loca meruerunt? An quia in nomine generali ipsius virtutis omnes coluntur? Sic ergo posset et unus Deus coli, cuius partes ceteri dii putantur. Sed in illa una virtute et fides est et pudicitia, quae tamen extra in aedibus propriis altaria meruerunt.

Zur virtus, die in prudentia, iustitia, fortitudo und temperantia gegliedert ist gehört auch fides und pudicitia Sed in illa una virtute et fides est et pudicitia, quae tamen extra in aedibus propriis altaria meruerunt.

De civitate Dei, Liber IV, [XXI]

21. Wenn überhaupt Götter und Göttinnen, so genügen Virtus und Felicitas.

Has deas non veritas, sed vanitas facit; haec enim veri Dei munera sunt, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est virtus et felicitas, quid aliud quaeritur? quid ei sufficit, cui virtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda complectitur virtus, omnia optanda felicitas. Si Iuppiter, ut haec daret, ideo colebatur, quia, si bonum aliquid est latitudo regni atque diuturnitas, ad eandem pertinet felicitatem, cur non intellectum est dona Dei esse, non deas? Si autem putatae sunt deae, saltem alia tanta deorum turba non quaereretur. Consideratis enim officiis deorum dearumque omnium, quae sicut voluerunt pro sua opinatione finxerunt, inveniant, si possunt, aliquid quod praestari ab aliquo deo possit homini habenti virtutem, habenti felicitatem. Quid doctrinae vel a Mercurio vel a Minerua petendum esset, cum virtus omnia secum haberet? Ars quippe ipsa bene recteque vivendi virtus a veteribus definita est. Unde ab eo, quod Graece *arete dicitur virtus, nomen artis Latinos traduxisse putaverunt. Sed si virtus non nisi ad ingeniosum posset venire, quid opus erat deo Catio patre, qui catos, id est acutos faceret, cum hoc posset conferre felicitas? Ingeniosum quippe nasci felicitatis est, unde, etiamsi non potuit a nondum nato coli dea Felicitas, ut hoc ei conciliata donaret, conferret hoc parentibus eius cultoribus suis, ut eis ingeniosi filii nascerentur. Quid opus erat parturientibus invocare Lucinam, cum, si adesset Felicitas, non solum bene parerent, sed etiam bonos? Quid necesse erat Opi deae commendare nascentes, deo Vaticano vagientes, deae Cuninae iacentes, deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut bona vellent; diis nuptialibus, ut bene coniugarentur, diis agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi divae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, deae Victoriae, ut vincerent; deo Honori, ut honorarentur, deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam? Nam ideo patrem Argentini Aesculanum posuerunt, quia prius aerea pecunia in usu coepit esse, post argentea. Miror autem, quod Argentinus non genuit Aurinum, quia et aurea subsecuta est. Quem deum isti si haberent, sicut Saturno Iovem, ita et patri Argentino et avo Aesculano Aurinum praeponerent. Quid ergo erat necesse propter haec bona vel animi vel corporis vel externa tantam deorum turbam colere et invocare (quos neque omnes commemoravi, nec ipsi potuerunt omnibus bonis humanis minutatim singillatimque digestis deos minutos et singulos providere), cum posset magno facilique compendio una dea Felicitas cuncta conferre, nec solum ad bona capienda quisquam alius, sed neque ad depellenda mala quaereretur? Cur enim esset invocanda propter fessos diva Fessona, propter hostes depellendos diva Pellonia, propter aegros medicus vel Apollo vel Aesculapius vel ambo simul, quando esset grande periculum? Nec deus Spiniensis, ut spinas ex agris eradicaret; nec dea Robigo, ut non accederet, rogaretur: una Felicitate praesente et tuente vel nulla mala exorerentur, vel facillime pellerentur. Postremo quoniam de duabus istis deabus Virtute et Felicitate tractamus: si felicitas virtutis est praemium, non dea, sed Dei donum est; si autem dea est, cur non dicatur et virtutem ipsa conferre, quando quidem etiam virtutem consequi felicitas magna est?

Weitere Aufzählung vieler kleiner altrömischer Gottheiten. Dazu erfindet er "Aurinus", den obersten Geldgott. Konsequenterweise bräuchte man nur Virtus und Felicitas. Postremo quoniam de duabus istis deabus Virtute et Felicitate tractamus: si felicitas virtutis est praemium, non dea, sed Dei donum est; si autem dea est, cur non dicatur et virtutem ipsa conferre, quando quidem etiam virtutem consequi felicitas magna est?

De civitate Dei, Liber IV, [XXII]

22. Über Varros Götterlehre

Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se civibus suis, quia non solum commemorat deos, quos coli oporteat a Romanis, verum etiam dicit quid ad quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, si nescias eum valetudini opitulari atque ita ignores cur ei debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine adfirmat dicens, non modo bene vivere, sed vivere omnino neminem posse, si ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem ducem, quem doctorem; eo modo nulli dubium esse asserens ita esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus vim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. "Ex eo enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum advocare atque invocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, et optemus a Libero aquam, a Lymphis vinum." Magna sane utilitas. Quis non huic gratias ageret, si vera monstraret, et si unum verum Deum, a quo essent omnia bona, hominibus colendum doceret?

A. belustigt sich über Varros Götterlehre. Den Christengott hätte er noch nicht lehren können (+27 a.Chr.).

De civitate Dei, Liber IV, [XXIII]

23. Die heidnischen Römer hätten statt aller an-dern Götter allein die Felicitas verehren sollen

Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum vera sunt et Felicitas dea est, cur non ipsa una quae coleretur constituta est, quae posset universa conferre et compendio facere felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix fiat? Cur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos principes Lucullus aedem constituit? Cur ipse Romulus felicem cupiens condere civitatem non huic templum potissimum struxit nec propter aliquid diis ceteris supplicavit, quando nihil deesset, si haec adesset? Nam et ipse nec prius rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam non haberet. Ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum, Iovem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si quos alios? Ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, inter quos etiam deam Cluacinam, Felicitate neglecta? Ut quid Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta turba videre non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse novos Pavorem atque Pallorem propitiandos non introduceret, si deam istam nosset aut coleret. Praesente quippe Felicitate omnis pavor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus aufugeret.

Deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo grandius imperium quam felicius fuit? Nam quo modo ibi esset vera felicitas, ubi vera non erat pietas? Pietas est enim verax veri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum, quot daemoniorum. Sed et postea iam in deorum numerum Felicitate suscepta magna bellorum civilium infelicitas subsecuta est. An forte iuste est indignata Felicitas, quod et tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cluacina et Pavor et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed crimina colentium?

Ad extremum si cum turba indignissima tanta dea colenda visa est, cur non vel inlustrius ceteris colebatur? Quis enim ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in consilium Iovis adhiberi, nec inter deos, quos selectos vocant, Felicitas constituta est? Templum aliquod ei fieret, quod et loci sublimitate et operis dignitate praemineret. Cur enim non aliquid melius quam ipsi Iovi? Nam quae etiam Iovi regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit. Et potior est felicitas regno. Nemo enim dubitat facile inveniri hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem invenitur, qui se nolit esse felicem. Ipsi ergo dii si per auguria vel quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur, utrum vellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum aedibus vel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes maior atque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipsi Iuppiter cederet, ut ipsum verticem collis Capitolini Felicitas potius obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod fieri non potest, qui esse vellet infelix. Nullo modo omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt tres dii, Mars, Terminus et Iuventas, qui maiori et regi suo nullo modo cedere loco voluerunt. Nam sicut habent eorum litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari vellet eumque locum, qui ei dignior aptiorque videbatur, ab diis aliis cerneret praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium et credens eos tanto numini suoque principi voluntate cessuros, quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est, per augurium quaesivit, utrum concedere locum vellent Iovi; atque ipsi inde cedere omnes voluerunt praeter illos quos commemoravi, Martem, Terminum, Iuventatem; atque ideo Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris signis, ut hoc vix homines doctissimi scirent. Nullo modo igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, Marte, Iuventate contemptus est. Sed ipsi etiam, qui non cesserant Iovi, profecto cederent Felicitati, quae illis regem fecerat Iovem. Aut si non cederent, non id contemptu eius facerent, sed quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent quam sine illa in locis propriis eminere.

Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta discerent cives, unde omnis boni voti petendum esset auxilium, ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, unius templum frequentaretur a civibus qui felices esse vellent, quorum esset nemo qui nollet, atque ita ipsa a se ipsa peteretur, quae ab omnibus petebatur. Quis enim aliquid ab aliquo deo nisi felicitatem velit accipere vel quod ad felicitatem existimat pertinere? Proinde si felicitas habet in potestate cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa impetrare? Hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam loci dignitate debuerunt. Sicut enim apud ipsos legitur, Romani veteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribuebant, coluerunt magis quam Iovem, ad quem diurna fulmina pertinerent. Sed postquam Iovi templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut vix inveniatur qui Summani nomen, quod audire iam non potest, se saltem legisse meminerit. Si autem felicitas dea non est, quoniam, quod verum est, munus est Dei: ille Deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo vana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius ea dona sunt, obstinatione superbae voluntatis offendens. Sic enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem colit et Deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui verum habet, non petit.

Weitere Aufzählung unnötiger Gottheiten. Felicitas würde reichen, dazu noch Pietas Pietas est enim verax veri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum, quot daemoniorum.

Doch kam Felicitas in eine üble Göttergesellschaft: An forte iuste est indignata Felicitas, quod et tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cluacina et Pavor et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed crimina colentium?

De civitate Dei, Liber IV, [XXIV]

24. Rechtfertigungsversuch der Gegner

Libet autem eorum considerare rationes. Vsque adeone, inquiunt, maiores nostros insipientes fuisse credendum est, ut haec nescirent munera divina esse, non deos? Sed quoniam sciebant nemini talia nisi aliquo deo largiente concedi, quorum deorum nomina non inveniebant, earum rerum nominibus appellabant deos, quas ad eis sentiebant dari, aliqua vocabula inde flectentes, sicut a bello Bellonam nuncupaverunt, non Bellum; sicut a cunis Cuninam, non Cunam; sicut a segetibus Segetiam, non Segetem, (sicut) a pomis Pomonam, non Pomum; sicut a bubus Bononam, non Bovem: aut certe nulla vocabuli declinatione sicut res ipsae nominantur, ut Pecunia dicta est dea, quae dat pecuniam, non omnino pecunia dea ipsa putata est; ita Virtus, quae dat virtutem, Honor, qui honorem, Concordia, quae concordiam, Victoria, quae dat victoriam. Ita, inquiunt, cum Felicitas dea dicitur, non ipsa quae datur, sed numen illud adtenditur a quo felicitas datur.

Die Römer nahmen tatsächlich an, daß hinter Gaben die sie erhielten, Gottheiten steckten. So benannten sie oft diese nach den Gaben, die sie verliehen. Sed quoniam sciebant nemini talia nisi aliquo deo largiente concedi, quorum deorum nomina non inveniebant, earum rerum nominibus appellabant deos, quas ad eis sentiebant dari, aliqua vocabula inde flectentes

De civitate Dei, Liber IV, [XXV]

25. Nur den Spender des Glücks hätten die Heiden verehren sollen.

Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor non nimis obduruit, persuadebimus fortasse quod volumus. Si enim iam humana infirmitas sensit non nisi ab aliquo deo dari posse felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regem Iovem: quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo ipsius rei nomine, quam credebant ab illo dari, eum appellare voluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Iove dari posse felicitatem, quem iam colebant, sed utique ab illo, quem nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. Confirmo prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit. Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non sufficiat hic deus, cui non sufficit munus eius. Illi, inquam, non sufficiat ad colendum Deus dator felicitatis, cui non sufficit ad accipiendum ipsa felicitas. Cui autem sufficit (non enim habet homo quid amplius optare debeat), serviat uni Deo datori felicitatis. Non est ipse, quem nominant Iovem. Nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique alium vel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis inquirerent, neque ipsum Iovem cum tantis iniuriis colendum putarent. Iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri pulchri inpudicus amator et raptor.

Glück ist das wichtigste Göttergeschenk. Den Verursacher diese Glücks, nämlich Gott, sollte man suchen. Dann braucht man nicht das Lärmen unzähliger Dämonen. Confirmo prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit. Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum;

De civitate Dei, Liber IV, [XXVI]

26. Noch einmal die gotteslästerlichen Bühnenspiele, die auf göttliches Betreiben aufgeführt wurden.

Sed "fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad deos transferebat: divina mallem ad nos." Merito displicuit viro gravi divinorum criminum poeta confictor. Cur ergo ludi scaenici, ubi haec dictitantur cantitantur actitantur, deorum honoribus exhibentur, inter res divinas a doctissimis conscribuntur? Hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum, sed contra instituta maiorum, an exclamarent et illi: Quid nos fecimus! Ipsi dii ista suis honoribus exhibenda flagitaverunt, atrociter imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia neglectum est aliquid, severissime vindicarunt, quia id quod neglectum fuerat factum est, placatos se esse monstrarunt. Inter eorum commemoratur virtutes et miranda facta quod dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est in somnis, in senatum nuntiaret, ut ludi Romani instaurarentur, quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo spectante ad supplicium duci iussus est, numinibus videlicet ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset imperium. Cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa facere non ausus esset, secunda nocte hoc idem rursus severius imperatum est: amisit filium, quia non fecit. Tertia nocte dictum est homini, quod maior ei poena, si non faceret, inmineret. Cum etiam sic non auderet, in morbum incidit acrem et horribilem. Tum vero ex amicorum sententia ad magistratus rem detulit atque in lectica allatus est in senatum expositoque somnio recepta continvo valetudine pedibus suis sanus abscessit. Tanto stupefactus miraculo senatus quadruplicata pecuinia ludos censuit instaurari. Quis non videat, qui sanum sapit, subditos homines malignis daemonibus, a quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum, vi compulsos esse exhibere talibus diis, quae recto consilio poterant turpia iudicari? In illis certe ludis corruptorem pudicitiae Iovem quentantur, qui ludi cogentibus numinibus iussu senatus instaurabantur. In illis ludis corruptorem pudicitiae Iovem turpissimi histriones cantabant agebant placebant. Si illud fingebatur, ille irasceretur; si autem suis criminibus etiam fictis delectabatur, quando coleretur, nisi diabolo serviretur? Itane iste Romanum conderet dilataret conservaret imperium, quovis Romano, cui talia displicebant, homine abiectior? Iste daret felicitatem, qui tam infeliciter colebatur, et nisi ita coleretur, infelicius irascebatur?

Nach Cicero (Tusculanen) übertrug Homer menschliche Eigenschaften auf die Götter. Umgekehrt wäre es besser gewesen. Bei allem Tadel ist Cicero ein "vir gravis". Sed "fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad deos transferebat: divina mallem ad nos." Jupiter der sich in seinen sittlichen Fehltritten in Spielen feiern läß, ist ein unwürdiger Gott, verworfener als jeder Römer. Itane iste Romanum conderet dilataret conservaret imperium, quovis Romano, cui talia displicebant, homine abiectior?

De civitate Dei, Liber IV, [XXVII]

27. Die drei Arten von Göttern nach Scaevola

Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaevolam disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus civitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de diis fingantur indigna; secundum non congruere civitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De superuacuis non magna causa est; solet enim et a iuris peritis dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent? "Haec, inquit, non esse deos Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim ab doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint." Quid aliud? "Quod eorum qui sint dii non habeant civitates vera simulacra, quod verus deus nec sexum habeat nec aetatem nec definita corporis membra." Haec pontifex nosse populos non vult; nam falsa esse non putat. Expedire igitur existimat falli in religione civitates. Quod dicere etiam in libris rerum divinarum Varro ipse non dubitat. Praeclara religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum veritatem qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur. Poeticum sane deorum genus cur Scaevola respuat, eisdem litteris non tacetur: quia sic videlicet deos deformant, ut nec bonis hominibus comparentur, cum alium faciant furari, alium adulterare, sic item aliquid aliter turpiter atque inepte dicere ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis, victas duas a Venere Troiam evertisse; Iovem ipsum converti in bovem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; deam homini nubere, Saturnum liberos devorare: nihil denique posse confingi miraculorum atque vitiorum, quod non ibi reperiatur atque ab deorum natura longe absit. O Scaevola pontifex maxime, ludos tolle, si potes; praecipe populis, ne tales honores diis inmortalibus deferant, ubi crimina deorum libeat mirari et quae fieri possunt placeat imitari. Si autem tibi responderit populus: Vos nobis importastis ista pontifices: deos ipsos roga, quibus instigantibus ista iussistis, ne talia sibi iubeant exhiberi. Quae si mala sunt et propterea nullo modo de deorum maeistate credenda, maior est deorum iniuria, de quibus inpune finguntur. Sed non te audiunt, daemones sunt, prava docent, turpibus gaudent: non solum non deputant iniuriam, si de illis ista fingantur, sed eam potius iniuriam ferre non possunt, si per eorum sollemnia non agantur. Iam vero si adversus eos Iovem interpelles, maxime ob eam causam, quia eius plura crimina ludis scaenicis actitantur: nonne etiamsi deum Iovem nuncupatis, a quo regitur totus atque administratur hic mundus, eo illi fit a vobis maxima iniuria, quod eum cum istis colendum putatis eorumque regem esse perhibetis?

Scävola meint, daß Dicher, Philosophen und Politiker die Götter eingeführt hätten. Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaevolam disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus civitatis.

Obwohl gerade die Erfindungen der Dicher Unsinn seinen, dürfe man, um das dumme Volk ruhig zu halten, es ihm nicht sagen. Praeclara religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum veritatem qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur.

Götter: daemones sunt, prava docent, turpibus gaudent

De civitate Dei, Liber IV, [XXVIII]

28. Nicht den Göttern verdankten die Römer ihre Weltherrschaft.

Nullo igitur modo dii tales, qui talibus placantur vel potius accusantur honoribus, ut maius sit crimen quod eis falsis oblectantur, quam si de illis vera dicerentur, Romanum imperium augere et conservare potuissent. Hoc enim si possent, Graecis potius donum tam grande conferrent, qui eos in huiusce modi rebus divinis, hoc est ludis scaenicis, honorabilius digniusque coluerunt, quando et a morsibus poetarum, quibus deos dilacerari videbant, se non subtraxerunt, dando eis licentiam male tractandi homines quos liberet, et ipsos scaenicos non turpes iudicaverunt, sed dignos etiam praeclaris honoribus habuerunt. Sicut autem potuerunt auream pecuniam habere Romani, quamvis deum Aurinum non colerent: sic et argenteam habere potuerunt et aeream, si nec Argentinum nec eius patrem colerent Aescolanum, et sic omnia quae retexere piget. Sic ergo et regnum inuito quidem Deo vero nullo modo habere possent; diis vero istis falsis et multis ignoratis sive contemptis atque illo uno cognito et fide sincera ac moribus culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque haberent,et post haec acciperent sempiternum, sive hic haberent sive non haberent.

Hätten die Römer den wahren Gott erkannt und ihn mit guten Sitten verehrt, hätten sie hier ein besseres Reich besessen, ganz gleich wie groß, später ein ewiges Reich, ganz gleich ob sie hier eines gehabt hätten oder nicht. Sic ergo et regnum inuito quidem Deo vero nullo modo habere possent; diis vero istis falsis et multis ignoratis sive contemptis atque illo uno cognito et fide sincera ac moribus culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque haberent,et post haec acciperent sempiternum, sive hic haberent sive non haberent.

De civitate Dei, Liber IV, [XXIX]

29. Das trügerische Vorzeichen, das die Macht und Dauer des römischen Reiches verbürgte.

Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse dixerunt, quod paulo ante commemoravi, Martem et Terminum et Iuventatem nec Iovi regi deorum loco cedere voluisse? Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est Romanam, nemini locum quem teneret, daturam, Romanos quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum, iuventutem etiam Romanam propter deam Iuventatem nemini esse cessuram. Videant ergo quo modo habeant istum regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia ista pro adversario ponerent, cui non cedere pulchrum esset. Quamquam haec si vera sunt, non habent omnino quid timeant. Non enim confessuri sunt, quod dii cesserint Christo, qui Iovi cedere noluerunt; saluis quippe imperii finibus Christo cedere potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde credentium. Sed antequam Christus venisset in carne, antequam denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus, sed tamen postea quam factum est sub rege Tarquinio illud auspicium, aliquotiens Romanus excercitus fusus est, hoc est versus in fugam, fsumque ostendit auspicium, quo Iuventas illa non cesserat Iovi, et gens Martia superantibus atque inrumpentibus Gallis in ipsa Vrbe contrita est, et termini imperii deficientibus multis ad Hannibalem civitatibus in angustum fuerant coartati. Ita evacuata est pulchritudo auspiciorum, remansit contra Iovem contumacia, non deorum, sed daemoniorum. Aliud est enim non cessisse, aliud unde cesseras redisse. Quamquam et postea in orientalibus partibus Hadriani voluntate mutati sunt termini imperii Romani. Ille namque tres provincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, Persarum concessit imperio, ut deus ille Terminus, qui Romanos terminos secundum istos tuebatur et per illud pulcherrimum auspicium loco non cesserat Iovi, plus Hadrianum regem hominum quam regem deorum timvisse videatur. Receptis quoque alio tempore provinciis memoratis nostra paene memoria retrorsus Terminus cessit, quando Iulianus deorum illorum oraculis deditus inmoderato ausu naves iussit incendi, quibus alimonia portabatur; qua exercitus destitutus mox etiam ipso hostili vulnere extincto in tantam est redactus inopiam, ut inde nullus evaderet undique hostibus incursantibus militem imperatoris morte turbatum, nisi placito pacis illic imperii fines constituerentur, ubi hodieque persistunt, non quidem tanto detrimento, quantum concesserat Hadrianus, sed media tamen compositione defixi. Vano igitur augurio deus Terminus non cessit Iovi, qui cessit Hadriani voluntati, cessit etiam Iuliani temeritati et Ioviani necessitati. Viderunt haec intellegentiores gravioresque Romani; sed contra consuetudinem civitatis, quae daemonicis ritibus fuerat obligata, parum valebant, quia et ipsi, etiamsi illa vana esse sentiebant, naturae tamen rerum sub unius veri Dei regimine atque imperio constitutae religiosum cultum, qui Deo debetur, exhibendum putabant, servientes, ut ait apostolus, creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Huius Dei veri erat auxilium necessarium, a quo mitterentur sancti viri et veraciter pii, qui pro vera religione morerentur, ut falsae a viventibus tollerentur.

Mars, Terminus und Iuventas waren angeblich - vor Jupiter - Leitgötter der Römer. Doch auch sie versagten vielfach in der Geschichte. Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est Romanam, nemini locum quem teneret, daturam, Romanos quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum, iuventutem etiam Romanam propter deam Iuventatem nemini esse cessuram.

De civitate Dei, Liber IV, [XXX]

30. Wie Q. Lucilius Balbus über die Götter dachte.

Cicero augur inridet auguria et inridet homines corui et corniculae vocibus vitae consilia moderantes. Sed iste Academicus, qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui habeat ullam in his rebus auctoritatem. Disputat apud eum Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro, et cum ipse superstitiones ex natura rerum velut physicas et philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simulacrorum et opinionibus fabulosis ita loquens: "Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inventis ratio sit tracta ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. Et formae enim nobis deorum et aetates et vestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae. Nam et perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates aegritudines iracundias. Nec vero, ut fabulae ferunt, dii bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut apud Homerum, cum duos exercitus contarios alii dii ex alia parte defenderent, sed etiam (ut cum Titanis aut cum Gigantibus) sua propria bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt vanitatis, summaeque levitatis." Ecce interim quae confitentur qui defendunt deos gentium. Deinde cum haec ad superstitionem pertinere dicat, ad religionem vero, quae ipse secundum Stoicos videtur docere: "non enim philosophi solum, inquit, verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt; nam qui totos dies precabantur, inquit, et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati." Quis non intellegat eum conari, dum consuetudinem civitatis timet, religionem laudare maiorum eamque a superstitione velle seiungere, sed quo modo id possit non invenire? Si enim a maioribus illi sunt appellati superstitiosi, qui totos dies precabantur et immolabant, numquid et illi, qui instituerunt (quod iste reprehendit) deorum simulacra diversa aetate et veste distincta, deorum genera coniugia cognationes? Haec utique cum tamquam superstitiosa culpantur, inplicat ista culpa maiores talium simulacrorum institutores atque cultores; inplicat et ipsum, qui, quantolibet eloquio se in libertatem nitatur evoluere, necesse habebat ista venerari; nec quod in hac disputatione disertus insonat, muttire auderet in populi contione. Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro gratias, non caelo et terrae sicut iste disputat, sed ei qui fecit caelum et terram, qui has superstitiones, quas iste Balbus velut balbutiens vix reprehendit, per altissimam Christi humilitatem, per apostolorum praedicationem, per fidem martyrum pro veritate morientium et cum veritate viventium non solum in cordibus religiosis, verum etiam in aedibus superstitiosis libera suorum servitute subuertit.

Cicero ist keine Autorität in Sachen Religio. Im 2. Buch de natura deorum läßt er durch L. Balbus Balbus velut balbutiens "stammeln" Cicero augur inridet auguria et inridet homines corvi et corniculae vocibus vitae consilia moderantes. Sed iste Academicus, qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui habeat ullam in his rebus auctoritatem.

De civitate Dei, Liber IV, [XXXI]

31. Varros Anschauung über Gott, Götter und Götzenbilder

Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus divinis ludos scaenicos, quamvis non iudicio proprio, posuisse, cum ad deos colendos multis locis velut religiosus hortetur, nonne ita confitetur non se illa iudicio suo sequi, quae civitatem Romanam instituisse commemorat, ut, si eam civitatem novam constitueret, ex naturae potius formula deos nominaque eorum se fuisse dedicaturum non dubitet confiteri? Sed iam quoniam in vetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere si dicit, et ad eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos magis colere quam despicere vulgus velit. Quibus verbis homo acutissimus satis indicat non se aperire omnia, quae non sibi tantum contemptui essent, sed etiam ipsi vulgo despicienda viderentur, nisi tacerentur, et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parietibusque clasisse. Hic certe totum consilium prodidit velut sapientium, per quos civitates et populi regerentur. Hac tamen fallacia miris modis maligni daemones delectantur, qui et deceptores et deceptos pariter possident, a quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum.

Dicit etiam idem auctor acutissimus atque doctissimus, quod hi soli ei videantur animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem, ac per hoc, etsi nondum tenebat quod veritas habet (Deus enim verus non anima, sed animae quoque est effector et conditor), tamen si contra praeiudicia consuetudinis liber esse posset, unum Deum colendum fateretur atque suaderet, motu ac ratione mundum gubernantem, ut ea cum illo de hac re quaestio remaneret, quod eum diceret esse animam, non potius et animae creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos plus annos centum et septuaginta deos sine simulacro coluisse. "Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius dii observarentur." Cui sententiae suae testem adhibet inter cetera etiam gentem Iudaeam; nec dubitat eum locum ita concludere, ut dicat, qui primi simulacra deorum populis posuerunt, eos civitatibus suis et metum dempsisse et errorem addidisse, prudenter existimans deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. Quod vero non ait "errorem tradiderunt", sed "addiderunt": iam utique fuisse etiam sine simulacris vult intellegi errorem. Quapropter cum solos dicit animadvertisse quid esset Deus, qui eum crederent animam mundum gubernantem, castiusque existimat sine simulacris observari religionem, quis non videat quantum propinquaverit veritati? Si enim aliquid contra vetustatem tanti posset erroris, profecto et unum Deum, a quo mundum crederet gubernari, et sine simulacro colendum esse censeret; atque in tam proximo inventus facile fortasse de animae mutabilitate commoneretur, ut naturam potius incommutabilem, quae ipsam quoque animam condidisset, Deum verum esse sentiret. Haec cum ita sint, quaecumque tales viri in suis litteris multorum deorum ludibria posuerunt, confiteri ea potius occulta Dei voluntate compulsi sunt quam persuadere conati. Si qua igitur a nobis inde testimonia proferuntur, ad eos redarguendos proferuntur, qui nolunt advertere de quanta et quam maligna daemonum potestate nos liberet singulare sacrificium tam sancti sanguinis fusi et donum spiritus impertiti.

Varro auctor acutissimus atque doctissimus rechnete zwar die Bühnenspiele zu den göttlichen Dingen, doch war er in seiner Gleichsetzung - Gott ist Weltseele, den man ohne Bilder verehren soll - der Wahrheit sehr nahe. Auch solle das Volk nicht alles wissen und dürfe auch Falsches glauben. Ego ista conicere putari debui, nisi evidenter alio loco ipse diceret de religionibus loquens multa esse vera, quae non modo vulgo scire non sit utile, sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare populum expediat.

De civitate Dei, Liber IV, [XXXII]

32. Warum die staatlichen Machthaber die falschen Religionen begünstigten.

Dicit etiam de generationibus deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse populos inclinatos, et ideo et sexum et generationes deorum maiores suos, id est veteres credidisse Romanos et eorum constituisse coniugia. Quod utique non aliam ob causam factum videtur, nisi quia hominum velut prudentium et sapientium negotium fuit populum in religionibus fallere et in eo ipso non solum colere, sed imitari etiam daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas. Sicut enim daemones nisi eos, quos fallendo deceperint, possidere non possunt, sic et homines principes, non sane iusti, sed daemonum similes, ea, quae vana esse noverant, religionis nomine populis tamquam vera suadebant, hoc modo eos civili societati velut aptius alligantes, quo similiter subditos possiderent. Quis autem infirmus et indoctus evaderet simul fallaces et principes civitatis et daemones?

Machthaber machen sich ein Geschäft daraus, in Sachen Religion das dumme Volk zu täuschen. Sie verehren so nicht nur die Dämonen, sondern ahmen sie nach. nisi quia hominum velut prudentium et sapientium negotium fuit populum in religionibus fallere et in eo ipso non solum colere, sed imitari etiam daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas

De civitate Dei, Liber IV, [XXXIII]

33. Gott allein ist es, der die Reiche der Welt und ihre Güter nach weisem Plan Guten und Bösen verleiht.

Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est verus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque hoc temere et quasi fortuito, quia Deus est, non fortuna, sed pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi; cui tamen ordini temporum non subditus servit, sed eum ipse tamquam dominus regit moderatorque disponit: felicitatem vero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et non habere et habere servientes, possunt et non habere et habere regnantes; quae tamen plena in ea vita erit, ubi nemo iam serviet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur et malis, ne eius cultores adhuc in provectu animi parvuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant. Et hoc est sacramentum veteris testamenti, ubi occultum erat nouum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus et tunc spiritalibus, quamvis nondum in manifestatione praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur aeternitas, et in quibus Dei donis esset vera felicitas.

Volles Glück gibt es erst im Jenseits.

AT und NT, das im AT verborgen war unterscheiden sich darin, daß dort noch irdische Gaben verheißen wurden. Doch wahrhaft Erkennende ahnten damals schon mit diesen zeitlichen Dingen auf Ewiges hingewiesen wurde. Et hoc est sacramentum veteris testamenti, ubi occultum erat nouum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus et tunc spiritalibus, quamvis nondum in manifestatione praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur aeternitas, et in quibus Dei donis esset vera felicitas.

De civitate Dei, Liber IV, [XXXIV]

34. Auch in der Geschichte des Volkes Israel bewies der eine und wahre Gott sich als Geber irdischer Güter.

Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis multiplicavit et inde signis mirabilibus liberavit. Nec Lucinam mulieres illae invocaverunt, quando earum partus, ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes necare volentium manibus ipse servavit. Sine dea rumina suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina escam potumque sumpserunt, sine tot diis puerilibus educati sunt, sine diis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus mixti; sine invocatione Neptuni mare transeuntibus divisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se redeuntibus obruit. Nec consecraverunt aliquam deam Manniam, quando de caelo manna sumpserunt; nec quando sitientibus aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt. Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, et sine victoria quidem non vicerunt, non eam tamen deam, sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine Bubona boves, mella sine Mellona poma sine Pomona, et prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae Romani supplicandum putarunt, ab uno vero Deo multo felicius acceperunt. Et si non in eum peccassent, impia curiositate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius unius veri Dei providentia est, ut, quod deorum falsorum usquequaque simulacra arae, luci templa evertuntur et sacrificia prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam quod sequitur in volumine sequenti videndum est, et hic dandus huius prolixitati modus.

Die Juden kamen ohne die vielen Götter aus, die Rom sich suchte.




Augustinus

Augustinus und das Kind am Meeresstrand,
Wallfahrtskirche Maria Sand in Herbolzheim (H.-J. G. 2007)



Liber IV
Textbearbeitung, Zusammenfassungen: Hans-Jürgen Günther
Textüberschriften: nach der Übersetzung von W. Thimme
Letzte Aktualisierung: 03. Januar 2024
 
zurück

Zurück zur Hauptseite