Augustinus
Joos van Wassenhove, 1474


LIBER IX

Weitere Auseinandersetzung mit dem Neuplatoniker Apuleius

Bekehrungsszene - Augustinus
liest den Römerbrief;
B. Gozzoli, 1465
Dämonen keine geeigneten Mittler

De civitate Dei, Liber IX, [I]

1 . Rückblick auf das vorige Buch

Et bonos et malos deos esse quidam opinati sunt; quidam vero de diis meliora sentientes tantum eis honoris laudisque tribuerunt, ut nullum deorum malum credere auderent. Sed illi, qui deos quosdam bonos, quosdam malos esse dixerunt, daemones quoque appellaverunt nomine deorum, quamquam et deos, sed rarius, nomine daemonum, ita ut ipsum Iovem, quem volunt esse regem ac principem ceterorum, ab Homero fateantur daemonem nuncupatum. Hi autem, qui omnes deos non nisi bonos esse adserunt et longe praestantiores eis hominibus, qui perhibentur boni, merito moventur daemonum factis, quae negare non possunt, eaque nullo modo a diis, quos omnes bonos volunt, committi posse existimantes differentiam inter deos et daemones adhibere coguntur, ut, quidquid eis merito displicet in operibus vel affectibus pravis, quibus vim suam manifestant occulti spiritus, id credant esse daemonum, non deorum. Sed quia eosdem daemones inter homines et deos ita medios constitutos putant, tamquam nullus deus homini misceatur, ut hinc perferant desiderata, inde referant impetrata, atque hoc Platonici, praecipui philosophorum ac nobilissimi, sentiunt, cum quibus velut cum excellentioribus placuit istam examinare quaestionem, utrum cultus plurimorum deorum prosit ad consequendam vitam beatam quae post mortem futura est: libro superiore quaesivimus, quo pacto daemones, qui talibus gaudent, qualia boni et prudentes homines aversantur et damnant, id est sacrilega flagitiosa facinerosa non de quolibet homine, sed de ipsis diis figmenta poetarum et magicarum artium sceleratam puniendamque violentiam, possint quasi propinquiores et amiciores diis bonis conciliare homines bonos, et hoc nulla ratione posse compertum est.

Dämonen, nach Ansicht der Platoniker Mittelwesen zwischen Göttern und Menschen. Sie können gute Menschen nicht anrühren.

De civitate Dei, Liber IX, [II]

2. Gibt es gute und böse Dämonen?

Proinde hic liber, sicut in illius fine promisimus, disputationem continere debebit de differentia (si quam volunt esse) non deorum inter se, quos omnes bonos dicunt, nec de differentia deorum et daemonum, quorum illos ab hominibus longe alteque seiungunt, istos inter deos et homines conlocant; sed de differentia ipsorum daemonum, quod ad praesentem pertinet quaestionem. Apud plerosque enim usitatum est dici, alios bonos alios malos daemones; quae sive sit etiam Platonicorum, sive quorumlibet sententia, nequaquam eius est neglegenda discussio, ne quisquam velut daemones bonos sequendos sibi esse arbitretur, per quos tamquam medios diis, quos omnes bonos credit, dum conciliari adfectat et studet, ut quasi cum eis possit esse post mortem, inretitus malignorum spirituum deceptusque fallacia longe aberret a vero Deo, cum quo solo et in quo solo et de quo solo anima humana, id est rationalis et intellectualis, beata est.

Der Unterschied zwischen den Dämonen soll aufgezeigt werden.

De civitate Dei, Liber IX, [III]

3. Apuleius über die Affekte der Dämonen

Quae igitur est differentia daemonum bonorum et malorum? Quando quidem Platonicus Apuleius de his universaliter disserens et tam multa loquens de aeriis eorum corporibus de virtutibus tacuit animorum, quibus essent praediti, si essent boni. Tacuit ergo beatitudinis causam, indicium vero miseriae tacere non potuit, confitens eorum mentem, qua rationales esse perhibuit,non saltem inbutam munitamque virtute passionibus animi inrationabilibus nequaquam cedere, sed ipsam quoque, sicut stultarum mentium mos est, procellosis quodam modo perturbationibus agitari. Verba namque eius de hac re ista sunt: "Ex hoc ferme daemonum numero, inquit, poetae solent haudquaquam procul a veritate osores et amatores quorundam hominum deos fingere; hos prosperare et evehere, illos contra adversari et adfligere; igitur et misereri et indignari, et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate exulant." Num est in his verbis ulla dubitatio, quod non animorum aliquas inferiores partes, sed ipsas daemonum mentes, quibus rationalia sunt animalia, velut procellosum salum dixit passionum tempestate turbari? ut ne hominibus quidem sapientibus comparandi sint, qui huius modi perturbationibus animorum, a quibus humana non est inmunis infirmitas, etiam cum eas huius vitae condicione patiuntur, mente inperturbata resistunt, non eis cedentes ad aliquid adprobandum vel perpetrandum, quod exorbitet ab itinere sapientiae et lege iustitiae; sed stultis mortalibus et iniustis non corporibus, sed moribus similes (ut non dicam deteriores, eo quo vetustiores et debita poena insanabiles) ipsius quoque mentis, ut iste appellavit, salo fluctuant, nec in veritate atque virtute, qua turbulentis et pravis affectionibus repugnatur, ex ulla animi parte consistunt.

Dämenen sind den schlechten Menschen (geistig) ähnlich, sogar noch schlimmer. sed stultis mortalibus et iniustis non corporibus, sed moribus similes (ut non dicam deteriores, eo quo vetustiores et debita poena insanabiles)

De civitate Dei, Liber IX, [IV]

4. Die Stoiker und Peripatetiker über die Gemütsbewegungen

Duae sunt sententiae philosophorum de his animi motibus, quae Graeci pa/qh, nostri autem quidam, sicut Cicero, perturbationes, quidam in affectiones vel affectus, quidam vero, sicut iste, de Graeco expressius passiones vocant. Has ergo perturbationes sive affectiones sive passiones quidam philosophi dicunt etiam in sapientem cadere, sed moderatas rationique subiectas, ut eis leges quodam modo, quibus ad necessarium redigantur modum, dominatio mentis inponat. Hoc qui sentiunt, Platonici sunt sive Aristotelici, cum Aristoteles discipulus Platonis fuerit, qui sectam Peripateticam condidit. Aliis autem, sicut Stoicis, cadere ullas omnino huiusce modi passiones in sapientem non placet. Hos autem, id est Stoicos, Cicero in libris de finibus bonorum et malorum verbis magis quam rebus adversus Platonicos seu Peripateticos certare convincit; quando quidem Stoici nolunt bona appellare, sed commoda corporis et externa, eo quod nullum bonum volunt esse hominis praeter virtutem, tamquam artem bene vivendi, quae non nisi in animo est. Haec autem isti simpliciter et ex communi loquendi consuetudine appellant bona; sed in comparatione virtutis, qua recte vivitur, parva et exigua. Ex quo fit, ut ab utrisque quodlibet vocentur, seu bona seu commoda, pari tamen aestimatione pensentur, nec in hac quaestione Stoici delectentur nisi novitate verborum. Videtur ergo mihi etiam in hoc, ubi quaeritur utrum accidant sapienti passiones animi, an ab eis sit prorsus alienus, de verbis eos potius quam de rebus facere controversiam. Nam et ipsos nihil hinc aliud quam Platonicos et Peripateticos sentire existimo, quantum ad vim rerum adtinet, non ad vocabulorum sonum.

Ut enim alia omittam, quibus id ostendam, ne longum faciam, aliquid unum quod sit evidentissimum dicam. In libris, quibus titulus est Noctium Atticarum, scribit A. Gellius, vir elegantissimi eloquii et multae undecumque scientiae, se navigasse aliquando cum quodam philosopho nobili Stoico. Is philosophus, sicut latius et uberius, quod ego breviter adtingam, narrat A. Gellius, cum illud navigium horribili caelo et mari periculosissime iactaretur, vi timoris expalluit. Id animadversum est ab eis, qui aderant, quamvis in mortis vicinia curiosissime adtentis, utrum necne philosophus animo turbaretur. Deinde tempestate transacta mox ut securitas praebuit conloquendi vel etiam garriendi locum, quidam ex his, quos navis illa portabat, dives luxuriosus Asiaticus philosophum compellat inludens, quod extimvisset atque palluisset, cum ipse mansisset intrepidus in eo quod inpendebat exitio. At ille Aristippi Socratici responsum rettulit, qui cum in re simili eadem verba ab homine simili audisset, respondit illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum, se autem pro Aristippi anima timere debuisse. Hac illo divite responsione depulso postea quaesivit A. Gellius a philosopho non exagitandi animo, sed discendi, quaenam illa ratio esset pavoris sui. Qui ut doceret hominem sciendi studio naviter accensum, protulit statim de sarcinula sua Stoici Epicteti librum, in quo ea scripta essent, quae congruerent decretis Zenonis et Chrysippi, quos fuisse Stoicorum principes novimus. In eo libro se legisse dicit A. Gellius hoc Stoicis placuisse, quod animi visa, quas appellant phantasias nec in potestate est utrum et quando incidant animo, cum veniunt ex terribilibus et formidabilibus rebus, necesse est etiam sapientis animum moveant, ita ut paulisper vel pavescat metu, vel tristitia contrahatur, tamquam his passionibus praevenientibus mentis et rationis officium; nec ideo tamen in mente fieri opinionem mali, nec adprobari ista eisque consentiri. Hoc enim esse volunt in potestate idque interesse censent inter animum sapientis et stulti, quod stulti animus eisdem passionibus cedit atque adcommodat mentis adsensum; sapientis autem, quamvis eas necessitate patiatur, retinet tamen de his, quae adpetere vel fugere rationabiliter debet, veram et stabilem inconcussa mente sententiam. Haec ut potui non quidem commodius A. Gellio, sed certe brevius et, ut puto, planius exposui, quae ille se in Epicteti libro legisse commemorat eum ex decretis Stoicorum dixisse atque sensisse.

Quae si ita sunt, aut nihil aut paene nihil distat inter Stoicorum aliorumque philosophorum opinionem de passionibus et perturbationibus animorum; utrique enim mentem rationemque sapientis ab earum dominatione defendunt. Et ideo fortasse dicunt eas in sapientem non cadere Stoici, quia nequaquam eius sapientiam, qua utique sapiens est, ullo errore obnubilant aut labe subuertunt. Accidunt autem animo sapientis salua serenitate sapientiae propter illa, quae commoda vel incommoda appellant, quamvis ea nolint dicere bona vel mala. Nam profecto si nihili penderet eas res ille philosophus, quas amissurum se naufragio sentiebat, sicuti est vita ista salusque corporis: non ita illud periculum perhorresceret, ut palloris etiam testimonio proderetur. Verum tamen et illam poterat permotionem pati, et fixam tenere mente sententiam, vitam illam salutemque corporis, quorum amissionem minabatur tempestatis inmanitas, non esse bona, quae illos quibus inessent facerent bonos, sicut facit iustitia. Quod autem aiunt ea nec bona appellanda esse, sed commoda: verborum certamini, non rerum examini deputandum est. Quid enim interest, utrum aptius bona vocentur an commoda, dum tamen ne his privetur non minus Stoicus quam Peripateticus pavescat et palleat, ea non aequaliter appellando, sed aequaliter aestimando? Ambo sane, si bonorum istorum seu commodorum periculis ad flagitium vel facinus urgeantur, ut aliter ea retinere non possint, malle se dicunt haec amittere, quibus natura corporis salua et incolumis habetur, quam illa committere, quibus iustitia violatur. Ita mens, ubi fixa est ista sententia, nullas perturbationes, etiamsi accidunt inferioribus animi partibus, in se contra rationem praevalere permittit; quin Immo eis ipsa dominatur eisque non consentiendo et potius resistendo regnum virtutis exercet. Talem describit etiam Vergilius Aenean, ubi ait:

Mens inmota manet, lacrimae voluuntur inanes.

Alle alten Philosophenschulen sind noch der Ansicht, daß Affekte - wenigstens zeitweise - den Geist beherrschen können. Ita mens, ubi fixa est ista sententia, nullas perturbationes, etiamsi accidunt inferioribus animi partibus, in se contra rationem praevalere permittit; quin Immo eis ipsa dominatur eisque non consentiendo et potius resistendo regnum virtutis exercet.

De civitate Dei, Liber IX, [V]

5. Was die Bibel über die Affekte lehrt.

Non est nunc necesse copiose ac diligenter ostendere, quid de istis passionibus doceat scriptura divina, qua Christiana eruditio continetur. Deo quippe illa ipsam mentem subicit regendam et iuvandam mentique passiones ita moderandas atque frenandas, ut in usum iustitiae convertantur. Denique in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim peccanti ut corrigatur, contristari pro adflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat nescio utrum quisquam sana consideratione reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est solere culpare; sed quanto honestius ille Stoicus misericordia perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii. Longe melius et humanius et piorum sensibus accommodatius Cicero in Caesaris laude locutus est, ubi ait: "Nulla de virtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est." Quid est autem misericordia nisi alienae miseriae quaedam in nostro corde compassio, qua utique si possumus subuenire compellimur? Servit autem motus iste rationi, quando ita praebetur misericordia, ut iustitia conservetur, sive cum indigenti tribuitur, sive cum ignoscitur paenitenti. Hanc Cicero locutor egregius non dubitavit appellare virtutem, quam Stoicos inter vitia numerare non pudet, qui tamen, ut docuit liber Epicteti, nobilissimi Stoici, ex decretis Zenonis et Chrysippi, qui huius sectae primas habuerunt, huiusce modi passiones in animum sapientis admittunt, quem vitiis omnibus liberum volunt. Unde fit consequens, ut haec ipsa non putent vitia, quando sapienti sic accidunt, ut contra virtutem mentis rationemque nihil possint, et una sit eademque sententia Peripateticorum vel etiam Platonicorum et ipsorum Stoicorum, sed, ut ait Tullius, verbi controversia iam diu torqueat homines Graeculos contentionis cupidiores quam veritatis. Sed adhuc merito quaeri potest, utrum ad vitae praesentis pertineat infirmitatem etiam in quibusque bonis officiis huiusce modi perpeti affectus, sancti vero angeli et sine ira puniant, quos accipiunt aeterna Dei lege puniendos, et miseris sine miseriae compassione subueniant, et periclitantibus eis, quos diligunt, sine timore opitulentur; et tamen istarum nomina passionum consuetudine locutionis humanae etiam in eos usurpentur propter quandam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, sicut ipse Deus secundum scripturas irascitur, nec tamen ulla passione turbatur. Hoc enim verbum vindictae usurpavit effectus, non illius turbulentus affectus.

Gott gegietet dem Geist, über die Affekte zu herrschen. Deo quippe illa ipsam mentem subicit regendam et iuvandam mentique passiones ita moderandas atque frenandas, ut in usum iustitiae convertantur. Gute Affekte, wie Mitleid sind, erlaubt. Denique in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim peccanti ut corrigatur, contristari pro adflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat nescio utrum quisquam sana consideratione reprehendat.

De civitate Dei, Liber IX, [VI]

6. Die Dämonen ganz und gar von Leidenschaften beherrscht

Qua interim de sanctis angelis quaestione dilata videamus quem ad modum dicant Platonici medios daemones inter deos et homines constitutos istis passionum aestibus fluctuare. Si enim mente ab his libera eisque dominante motus huiusce modi paterentur, non eos diceret Apuleius simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Ipsa igitur mens eorum, id est pars animi superior, qua rationales sunt, in qua virtus et sapientia, si ulla eis esset, passionibus turbulentis inferiorum animi partium regendis moderandisque dominaretur, ipsa, inquam, mens eorum, sicut iste Platonicus confitetur, salo perturbationum fluctuat. Subiecta est ergo mens daemonum passionibus libidinum formidinum irarum atque huiusmodi ceteris. Quae igitur pars in eis libera est composque sapientiae, qua placeant diis et ad bonorum morum similitudinem hominibus consulant, cum eorum mens passionum vitiis subiugata et oppressa, quidquid rationis naturaliter habet, ad fallendum et decipiendum tanto acrius intendat, quanto eam magis possidet nocendi cupiditas?

Der Geist der Dämönen ist den Leidenschaften unterworfen. Subiecta est ergo mens daemonum passionibus libidinum formidinum irarum atque huiusmodi ceteris.

De civitate Dei, Liber IX, [VII]

7. Die parteiischen, einander bekämpfenden angeblichen Götter sind in Wirklichkeit Dämonen.

Quod si quisquam dicit, non ex omnium, sed ex malorum daemonum numero esse, quos poetae quorundam hominum osores et amatores deos non procul a veritate confingunt (hos enim dixit Apuleius salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare): quo modo istud intellegere poterimus, quando, cum hoc diceret, non quorundam, id est malorum, sed omnium daemonum medietatem propter aeria corpora inter deos et homines describebat? Hoc enim ait fingere poetas, quod ex istorum daemonum numero deos faciunt et eis deorum nomina inponunt et quibus voluerint hominibus ex his amicos inimicosque distribuunt ficti carminis inpunita licentia, cum deos ab his daemonum moribus et caelesti loco et beatitudinis opulentia remotos esse perhibeat. Haec est ergo fictio poetarum deos dicere, qui dii non sunt, eosque sub deorum nominibus inter se decertare propter homines, quos pro studio partium diligunt vel oderunt. Non procul autem a veritate dicit hanc esse fictionem, quoniam deorum appellati vocabulis, qui dii non sunt, tales tamen describuntur daemones, quales sunt. Denique hinc esse dicit Homericam illam Mineruam, "quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli interuenit." Quod ergo Minerua illa fuerit, poeticum vult esse figmentum, eo quod Mineruam deam putat eamque inter deos, quos omnes bonos beatosque credit, in alta aetheria sede conlocat, procul a conversatione mortalium; quod autem, aliquis daemon fuerit Graecis favens Troianisque contrarius, sicut alius adversus Graecos Troianorum opitulator, quem Veneris seu Martis nomine idem poeta commemorat, quos deos iste talia non agentes in habitationibus caelestibus ponit, et hi daemones pro eis, quos amabant, contra eos, quos oderant, inter se decertaverint: hoc non procul a veritate poetas dixisse confessus est. De his quippe ista dixerunt, quos hominibus simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare testatur, ut possint amores et odia non pro iustitia, sed sicut populus similis eorum in venatoribus et aurigis secundum suarum studia partium pro aliis adversus alios exercere. Id enim videtur philosophus curasse Platonicus, ne, cum haec a poetis canerentur, non a daemonibus mediis, sed ab ipsis diis, quorum nomina poetae fingendo ponunt, fieri crederentur.

Die platonischen Philosophen (z.B. Apuleius) und die Dichter sorgen dafür, daß man die Götter nicht für das hält, was sie wirklich sind, für Dämonen. Id enim videtur philosophus curasse Platonicus, ne, cum haec a poetis canerentur, non a daemonibus mediis, sed ab ipsis diis, quorum nomina poetae fingendo ponunt, fieri crederentur.

De civitate Dei, Liber IX, [VIII]

8. Nach Apuleius gibt's keine guten Dämonen.

Quid? illa ipsa definitio daemonum parumne intuenda est (ubi certe omnes determinando complexus est), quod ait daemones esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna? In quibus quinque commemoratis nihil dixit omnino, quo daemones cum bonis saltem hominibus id viderentur habere commune, quod non esset in malis. Nam ipsos homines cum aliquanto latius describendo complecteretur, suo loco de illis dicens tamquam de infimis atque terrenis, cum prius dixisset de caelestibus diis, ut commendatis duabus partibus ex summo et infimo ultimis tertio loco de mediis daemonibus loqueretur: "Igitur homines, inquit, ratione gaudentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, moribundis membris, levibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singillatim mortales, cuncti tamen universo genere perpetui, vicissim sufficienda prole mutabiles, volucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula vita terras incolunt." Cum hic tam multa diceret, quae ad plurimos homines pertinent, numquid etiam illud tacuit, quod noverat esse paucorum, ubi ait "tarda sapientia"? Quod si praetermisisset, nullo modo recte genus humanum descriptionis huius tam intenta diligentia terminasset. Cum vero deorum excellentiam commendaret, ipsam beatitudinem, quo volunt homines per sapientiam pervenire, in eis adfirmavit excellere. Proinde si aliquos daemones bonos vellet intellegi, aliquid etiam in ipsorum descriptione poneret, unde vel cum diis aliquam beatitudinis partem, vel cum hominibus qualemcumque sapientiam putarentur habere communem. Nunc vero nullum bonum eorum commemoravit, quo boni discernuntur a malis. Quamvis et eorum malitiae liberius exprimendae pepercerit, non tam ne ipsos, quam ne cultores eorum, apud quos loquebatur, offenderet: significavit tamen prudentibus, quid de illis sentire deberent, quando quidem deos, quos omnes bonos beatosque credi voluit, ab eorum passionibus atque, ut ait ipse, turbelis omni modo separavit, sola illos corporum aeternitate coniungens, animo autem non diis, sed hominibus similes daemones apertissime inculcans; et hoc non sapientiae bono, cuius et homines possunt esse participes, sed perturbatione passionum, quae stultis malisque dominatur, a sapientibus vero et bonis ita regitur, ut malint eam non habere quam vincere. Nam si non corporum, sed animorum aeternitatem cum diis habere daemones vellet intellegi, non utique homines ab huius rei consortio separaret, quia et hominibus aeternos esse animos procul dubio sicut Platonicus sentit. Ideo cum hoc genus animantum describeret, inmortalibus animis, moribundis membris dixit esse homines. Ac per hoc si propterea communem cum diis aeternitatem non habent homines, quia corpore sunt mortales: propterea ergo daemones habent, quia corpore sunt inmortales.

Dämonen haben auch mit bösen Menschen vieles gemeinsam. illa ipsa definitio daemonum parumne intuenda est (ubi certe omnes determinando complexus est), quod ait daemones esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna? In quibus quinque commemoratis nihil dixit omnino, quo daemones cum bonis saltem hominibus id viderentur habere commune, quod non esset in malis.

De civitate Dei, Liber IX, [IX]

9. Seltsame Mittler, die Dämonen!

Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per quos ad deorum amicitias homines ambiant, qui hoc cum hominibus habent deterius, quod est in animante melius, id est animum; hoc autem habent cum diis melius, quod est in animante deterius, id est corpus? Cum enim animans, Id est animal, ex anima constet et corpore, quorum duorum anima est utique corpore melior, etsi vitiosa et infirma, melior certe corpore etiam sanissimo atque firmissimo, quoniam natura eius excellentior nec labe vitiorum postponitur corpori, sicut aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, carius aestimatur: isti mediatores deorum et hominum, per quos interpositos divinis humana iunguntur, cum diis habent corpus aeternum, vitiosum autem cum hominibus animum; quasi religio, qua volunt diis homines per daemones iungi, in corpore sit, non in animo constituta. Quaenam tandem istos mediatores falsos atque fallaces quasi capite deorsum nequitia vel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est corpus, cum superioribus, superiorem vero, id est animum, cum inferioribus habeant, et cum diis caelestibus in parte serviente coniuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte dominante sint miseri? Corpus quippe servum est, sicut etiam Sallustius ait: "Animi imperio, corporis servitio magis utimur." Adiunxit autem ille: "Alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est", quoniam de hominibus loquebatur, quibus sicut beluis mortale corpus est. Isti autem, quos inter nos et deos mediatores nobis philosophi providerunt, possunt quidem dicere de animo et corpore: Alterum nobis cum diis, alterum cum hominibus commune est; sed, sicut dixi, tamquam in perversum ligati atque suspensi, servum corpus cum diis beatis, dominum animum cum hominibus miseris, parte inferiore exaltati, superiore deiecti. Unde etiamsi quisquam propter hoc eos putaverit aeternitatem habere cum diis, quia nulla morte, sicut animalium terrestrium, animi eorum soluuntur a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus tamquam honoratorum aeternum vehiculum, sed aeternum vinculum damnatorum.

Dämonen haben von den Göttern die Unsterblichkeit, von den Menschen die befleckte Seele. isti mediatores deorum et hominum, per quos interpositos divinis humana iunguntur, cum diis habent corpus aeternum, vitiosum autem cum hominibus animum;

De civitate Dei, Liber IX, [X]

10. Die Sterblichkeit des Leibes ein Vorzug der Menschen vor den Dämonen

Plotinus certe nostrae memoriae vicinis temporibus Platonem ceteris excellentius intellexisse laudatur. Is cum de humanis animis ageret: "Pater, inquit, misericors mortalia illis vincla faciebat." Ita hoc ipsum, quod mortales sunt homines corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est, ne semper huius vitae miseria tenerentur. Hac misericordia indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in animi passivi miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit. Essent quippe feliciores hominibus, si mortale cum eis haberent corpus et cum diis animum beatum. Essent autem pares hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum eis habere meruissent; si tamen adquirerent aliquid pietatis, ut ab aerumnis vel in morte requiescerent. Nunc vero non solum feliciores hominibus non sunt animo misero, sed etiam miseriores sunt perpetuo corporis vinculo. Non enim aliqua pietatis et sapientiae disciplina proficientes intellegi voluit ex daemonibus fieri deos, cum apertissime dixerit daemones aeternos.

Der Mensch hat nach Plotin Glück, daß er sterben darf, um so von seinem unwürdigen Leib befreit zu werden.

De civitate Dei, Liber IX, [XI]

11. Menschenseelen sollen nach dem Tode Dämonen werden?

Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali, seu larvas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum. In qua opinione quantam voraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non videat, si vel paululum adtendat? Quando quidem quamlibet nequam homines fuerint, vel laruas se fieri dum opinantur, vel dum manes deos, tanto peiores fiunt, quanto sunt nocendi cupidiores, ut etiam quibusdam sacrificiis tamquam divinis honoribus post mortem se invitari opinentur, ut noceant. Laruas quippe dicit esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed hinc alia quaestio est. Inde autem perhibet appellari Graece beatos. eu)dai/monas, quod boni sint animi, hoc est boni daemones, animos quoque hominum daemones esse confirmans.

Menschenseelen sind Dämonen. Nach Apuleius werden nach dem Tod gute Menschen Laren, böse Larven, indifferente Manen. Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali, seu larvas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum.

De civitate Dei, Liber IX, [XII]

12. Der dreifache Gegensatz zwischen der Natur der Götter und der Menschen

Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo passiva, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos in sublimi caelo, homines autem in terra infima disiunctos locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: "Habetis, inquit, interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentes loci sublimitate, vitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat, et vivacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciva, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata." Hic terna video commemorata contraria de duabus naturae partibus ultimis, id est summis atque infimis. Nam tria quae proposuit de diis laudabilia, eadem repetivit, aliis quidem verbis, ut eis adversa alia tria ex hominibus redderet. Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, vitae perpetuitas, perfectio naturae. Haec aliis verbis ita repetivit, ut eis tria contraria humanae condicionis opponeret. "Cum et habitacula, inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat", quia dixerat loci sublimitatem; "et vivacitas, inquit, illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciva", quia dixerat vitae perpetuitatem; "et ingenia illa, inquit, ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata", quia dixerat naturae perfectionem. Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria.

Dreifach ist der Unterschied zwischen Göttern und Menschen: Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria.

De civitate Dei, Liber IX, [XIII]

13. Die problematische Mittelstellung der Dämonen

Inter haec terna deorum et hominum quoniam daemones medios posuit, de loco nulla est controversia; inter sublimem quippe et infimum medius locus aptissime habetur et dicitur. Cetera bina restant, quibus cura adtentior adhibenda est, quem ad modum vel aliena esse a daemonibus ostendantur, vel sic eis distribuantur, ut medietas videtur exposcere. Sed ab eis aliena esse non possunt. Non enim sicut dicimus locum medium nec summum esse nec infimum, ita daemones, cum sint animalia rationalia, nec beatos esse nec miseros, sicuti sunt arbusta vel pecora, quae sunt sensus vel rationis expertia, recte possumus dicere. Quorum ergo ratio mentibus inest, aut miseros esse aut beatos necesse est. Item non possumus recte dicere nec mortales esse daemones nec aeternos. Omnia namque viventia aut in aeternum vivunt, aut finiunt morte quod vivunt. Iam vero iste tempore aeternos daemone s dixit. Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis unum habeant et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de imis habebunt aut utraque de summis, medii non erunt, sed in alterutram partem vel resiliunt vel recumbunt. Quia ergo his binis, sicut demonstratum est, carere utrisque non possunt, acceptis ex utraque parte singulis mediabuntur. Ac per hoc quia de infimis habere non possunt aeternitatem, quae ibi non est, unum hoc de summis habent; et ideo non est alterum ad complendam medietatem suam, quod de infimis habeant, nisi miseriam.

Est itaque secundum Platonicos sublimium deorum vel beata aeternitas vel aeterna beatitudo; hominum vero infimorum vel miseria mortalis vel mortalitas misera; daemonum autem mediorum vel misera aeternitas vel aeterna miseria. Nam et quinque illis, quae in definitione daemonum posuit, non eos medios, sicut promittebat, ostendit; quoniam tria dixit eos habere nobis cum, quod genere animalia, quod mente rationalia, quod animo passiva sunt; cum diis autem unum, quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore aeria. Quo modo ergo medii, quando unum habent cum summis, tria cum infimis? Quis non videat relicta medietate quantum inclinentur et deprimantur ad infima? Sed plane etiam ibi medii possunt ita inveniri, ut unum habeant proprium, quod est corpus aerium, sicut et illi de summis atque infimis singula propria, dii corpus aetherium hominesque terrenum; duo vero communia sint omnibus, quod genere sunt animalia et mente rationalia. Nam et ipse cum de diis et hominibus loqueretur: "Habetis, inquit, bina animalia", et non solent isti deos nisi rationales mente perhibere. Duo sunt residua, quod sunt animo passiva et tempore aeterna; quorum habent unum cum infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione librata medietas neque sustollatur in summa, neque in infima deprimatur. Ipsa est autem illa daemonum misera aeternitas vel aeterna miseria. Qui enim ait "animo passiva", etiam "misera" dixisset, nisi eorum cultoribus erubuisset. Porro quia providentia summi Dei, sicut etiam ipsi fatentur, non fortuita temeritate regitur mundus, numquam esset istorum aeterna miseria, nisi esset magna malitia.

Si igitur beati recte dicuntur eudaemones, non sunt eudaemones daemones, quos inter homines et deos isti in medio locaverunt. Quis ergo est locus bonorum daemonum, qui supra homines, infra deos istis praebeant adiutorium, illis ministerium? Si enim boni aeternique sunt, profecto et beati sunt. Aeterna autem beatitudo medios eos esse non sinit, quia multum cum diis comparat multumque ab hominibus separat. Unde frustra isti conabuntur ostendere, quo modo daemones boni, si et inmortales sunt et beati, recte medii constituantur inter deos inmortales ac beatos et homines mortales ac miseros. Cum enim utrumque habeant cum diis, et beatitudinem scilicet et inmortalitatem, nihil autem horum cum hominibus et miseris et mortalibus: quo modo non potius remoti sunt ab hominibus diisque coniuncti, quam inter utrosque medii constituti? Tunc enim medii essent, si haberent et ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum, sed cum singulis utrorumque communia; sicut homo medium quiddam est, sed inter pecora et angelos, ut, quia pecus est animal inrationale atque mortale, angelus autem rationale et inmortale, medius homo est, sed inferior angelis, superior pecoribus, habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum angelis, animal rationale mortale. Ita ergo cum quaerimus medium inter beatos inmortales miserosque mortales, hoc invenire debemus, quod aut mortale sit beatum, aut inmortale sit miserum.

Der Mensch steht in der Mite zwischen Tier und Engel. Von diesem hat er die Vernunft, von jenem die Sterblichkeit. sicut homo medium quiddam est, sed inter pecora et angelos, ut, quia pecus est animal inrationale atque mortale, angelus autem rationale et inmortale, medius homo est, sed inferior angelis, superior pecoribus, habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum angelis, animal rationale mortale.

De civitate Dei, Liber IX, [XIV]

14. Kann ein sterblicher Mensch glückselig sein?

Utrum et beatus et mortalis homo esse possit, magna est inter homines quaestio. Quidam enim condicionem suam humilius inspexerunt negaveruntque hominem capacem esse posse beatitudinis, quamdiu mortaliter vivit. Quidam vero extulerunt se et ausi sunt dicere sapientiae compotes beatos esse posse mortales. Quod si ita est, cur non ipsi potius medii: constituuntur inter mortales miseros et inmortales beatos, beatitudinem habentes cum inmortalibus beatis, mortalitatem cum mortalibus miseris? Profecto enim, si beati sunt, invident nemini (nam quid miserius invidentia?) et ideo mortalibus miseris, quantum possunt, ad consequendam beatitudinem consulunt, ut etiam inmortales valeant esse post mortem et angelis inmortalibus beatisque coniungi.

Glückseligkeit auf Erden gibt es nicht.

De civitate Dei, Liber IX, [XV]

15. Der wahre Mittler

Si autem, quod multo credibilius et probabilius disputatur, omnes homines, quamdiu mortales sunt, etiam miseri sint necesse est, quaerendus est medius, qui non solum homo, verum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam inmortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo perducat; quem neque non fieri mortalem oportebat, neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus est non infirmata Verbi divinitate, sed carnis infirmitate suscepta; non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitavit a mortuis; quoniam Ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi, propter quos liberandos mediator effectus est, in perpetua vel carnis morte remanerent. Proinde mediatorem inter nos et Deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id, quod transit, congrueret morituris, et ad id, quod permanet, transferret ex mortuis. Boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos inmortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et inmortales sunt; possunt autem medii esse angeli mali, quia inmortales sunt cum illis, miseri cum istis. His contrarius est mediator bonus, qui adversus eorum inmortalitatem et miseriam et mortalis esse ad tempus voluit, et beatus in aeternitate persistere potuit; ac sic eos et inmortales superbos et miseros noxios, ne inmortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis, quorum corda per suam fidem mundans ab illorum inmundissima dominatione liberavit.

Homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab inmortalibus et beatis quid eligat medium, per quod inmortalitati et beatitudini copuletur? Quod possit delectare in daemonum inmortalitate, miserum est; quod posset offendere in Christi mortalitate, iam non est. Ibi ergo cavenda est miseria sempiterna; hic mors timenda non est, quae non esse potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. Ad hoc se quippe interponit medius inmortalis et miser, ut ad inmortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod inpedit, id est ipsa miseria; ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus, ut mortalitate transacta et ex mortuis faceret inmortales, quod in se resurgendo monstravit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. Alius est ergo medius malus, qui separat amicos; alius bonus, qui reconciliat inimicos. Et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo, quae beata est, unius Dei participatione fit beata; cuius participationis privatione misera multitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad inpedimentum, quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum

perveniri, ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso, cuius participatione simus beati, hoc est Verbo Dei non facto, per quod facta sunt omnia. Nec tamen ob hoc mediator est, quia Verbum; maxime quippe inmortale et maxime beatum Verbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator, per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum, verum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis perventionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus Deus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit participandae divinitatis suae. Neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos inmortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos inmortales et beati simus; sed ad illam Trinitatem, cuius et angeli participatione beati sunt. Ideo quando in forma servi, ut mediator esset, infra angelos esse voluit, in forma Dei supra angelos mansit; idem in inferioribus via vitae, qui in superioribus vita.

Christus ist der eigentliche Mittler. Er behielt die Göttlichkeit, nahm aber die Menschlichkeit an, um die Menschen emporzuziehen, sie letztlich glückselig zu machen.

De civitate Dei, Liber IX, [XVI]

16. Törichte Annahme, dass Götter durch Berührung mit den Menschen befleckt werden.

Non enim verum est, quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: "Nullus Deus miscetur homini"; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla adtrectatione hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos, a quibus contaminantur, mundare non possunt omnesque inmundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum. Aut si et contrectari miscerique hominibus, nec tamen contaminari daemones possunt, diis profecto meliores sunt, quia illi, si miscerentur, contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur esse praecipuum, ut eos sublimiter separatos humana contrectatio contaminare non possit. Deum quidem summum omnium creatorem, quem nos verum Deum dicimus, sic a Platone praedicari asseverat, quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani quavis oratione vel modice conprehendi; vix autem sapientibus viris, cum se vigore animi quantum licuit a corpore removerunt, intellectum huius Dei, id quoque interdum velut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare. Si ergo supra omnia vere summus Deus intellegibili et ineffabili quadam praesentia, etsi interdum, etsi tamquam rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicans, adest tamen sapientium mentibus, cum se quantum licuit a corpore removerunt, nec ab eis contaminari potest: quid est quod isti dii propterea constituuntur longe in sublimi loco, ne contrectatione contaminentur humana? Quasi vero aliud corpora illa aetheria quam videre sufficiat, quorum luce terra, quantum sufficit, inlustratur. Porro si non contaminantur sidera, cum videntur, quos deos omnes visibiles dicit: nec daemones hominum contaminantur aspectu, quamvis de proximo videantur. An forte vocibus humanis contaminarentur, qui acie non contaminantur oculorum, et ideo daemones medios habent, per quos eis voces hominum nuntientur, a quibus longe absunt, ut incontaminatissimi perseverent? Quid iam de ceteris sensibus dicam? Non enim olfaciendo contaminari vel dii possent, si adessent, vel cum adsunt daemones possunt vivorum corporum vaporibus humanorum, si tantis sacrificiorum cadaverinis non contaminantur nidoribus. In gustandi autem sensu nulla necessitate reficiendae mortalitatis urgentur, ut fame adacti cibos ab hominibus quaerant. Tactus vero in potestate est. Nam licet ab eo potissimum sensu contrectatio dicta videatur, hactenus tamen, si vellent, miscerentur hominibus, ut viderent et viderentur, audirent et audirentur. Tangendi autem quae necessitas? Nam neque homines id concupiscere auderent, cum deorum vel daemonum bonorum conspectu vel conloquio fruerentur; et si in tantum curiositas progrederetur, ut vellent: quonam pacto quispiam posset invitum tangere deum vel daemonem, qui nisi captum non potest passerem?

Videndo igitur visibusque se praebendo et loquendo et audiendo dii corporaliter misceri hominibus possent. Hoc autem modo daemones si miscentur, ut dixi, et non contaminantur, dii autem contaminarentur, si miscerentur: incontaminabiles dicunt daemones et contaminabiles deos. Si autem contaminantur et daemones, quid conferunt hominibus ad vitam post mortem beatam, quos contaminati mundare non possunt, ut eos mundos diis incontaminatis possint adiungere, inter quos et illos medii constituti sunt? Aut si hoc eis beneficii non conferunt, quid prodest hominibus daemonum amica mediatio? An ut post mortem non ad deos homines per daemones transeant, sed simul vivant utrique contaminati ac per hoc neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum vel huiusce modi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto ipsi sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis velut tergentibus mundiores. Quod si ita est, contaminatioribus dii miscentur daemonibus, qui, ne contaminarentur, hominum propinquitatem contrectationemque vitarunt. An forte dii possunt ab hominibus contaminatos mundare daemones, nec ab eis contaminari, et eo modo non possent et homines? Quis talia sentiat, nisi quem fallacissimi daemones deceperunt? Quid quod, si videri et videre contaminat, videntur ab hominibus dii, quos visibiles dicit, "clarissima mundi lumina" et cetera sidera, tutioresque sunt daemones ab ista hominum contaminatione, qui non possunt videri, nisi velint? Aut si non videri, sed videre contaminat, negent ab istis clarissimis mundi luminibus, quos deos opinantur, videri homines, cum radios suos terras usque pertendant. Qui tamen eorum radii per quaeque inmunda diffusi non contaminantur, et dii contaminarentur, si hominibus miscerentur, etiamsi esset necessarius in subueniendo contactus? Nam radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam contaminat lucem.

Wie Sonne und Mond ihr Licht nicht beflecken, wenn es die Erde berührt, so können auch Götter durch die Berührung von Menschen nicht unrein werden. Nam radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam contaminat lucem.

De civitate Dei, Liber IX, [XVII]

17. Der Gottmensch ist der rechte Mittler.

Miror autem plurimum tam doctos homines, qui cuncta corporalia et sensibilia prae incorporalibus et intellegibilibus postponenda iudicaverunt, cum agitur de beata vita, corporalium contrectationum facere mentionem. Ubi est illud Plotini, ubi ait: "Fugiendum est igitur ad carissimam patriam, et ibi pater, et ibi omnia. Quae igitur, inquit, classis aut fuga? Similem Deo fieri." Si ergo deo quanto similior, tanto fit quisque propinquior: nulla est ab illo alia longinquitas quam eius dissimilitudo. Incorporali vero illi aeterno et incommutabili tanto est anima hominis dissimilior, quanto rerum temporalium mutabiliumque cupidior. Hoc ut sanetur, quoniam inmortali puritati, quae in summo est, ea quae in imo sunt mortalia et inmunda convenire non possunt, opus est.quidem mediatore; non tamen tali, qui corpus quidem habeat inmortale propinquum summis, animum autem morbidum similem infimis (quo morbo nobis invideat potius ne sanemur, quam adiuvet ut sanemur); sed tali, qui nobis infimis ex corporis mortalitate coaptatus inmortali spiritus iustitia, per quam non locorum distantia, sed similitudinis excellentia mansit in summis, mundandis liberandisque nobis vere divinum praebeat adiutorium. Qui profecto incontaminabilis Deus absit ut contaminationem timeret ex homine quo indutus est, aut ex hominibus inter quos in homine conversatus est. Non enim parva sunt haec interim duo, quae salubriter sua incarnatione monstravit, nec carne posse contaminari veram divinitatem, nec ideo putandos daemones nobis esse meliores, quia non habent carnem. Hic est, sicut eum sancta scriptura praedicat, mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, de cuius et divinitate, qua patri est semper aequalis, et humanitate, qua nobis factus est similis, non hic locus est ut competenter pro nostra facultate dicamus.

Christus der wahre Mittler

De civitate Dei, Liber IX, [XVIII]

18. Die Dämonen führen nicht zu Gott, sondern ziehen von ihm ab.

Falsi autem illi fallacesque mediatores daemones, qui, cum per spiritus inmunditiam miseri ac maligni multis effectibus clareant, per corporalium tamen locorum interualla et per aeriorum corporum levitatem a provectu animorum nos avocare atque avertere moliuntur, non viam praebent ad Deum, sed, ne via teneatur, inpediunt. Quando quidem et in ipsa via corporali (quae falsissima est et plenissima erroris, qua non iter agit iustitia; quoniam non per corporalem altitudinem, sed per spiritalem, hoc est incorporalem, similitudinem ad Deum debemus ascendere) -- in ipsa tamen via corporali, quam daemonum amici per elementorum gradus ordinant inter aetherios deos et terrenos homines aeriis daemonibus mediis constitutis, hoc deos opinantur habere praecipuum, ut propter hoc interuallum locorum contrectatione non contaminentur humana. Ita daemones contaminari potius ab hominibus, quam homines mundari a daemonibus credunt, et deos ipsos contaminari potuisse, nisi loci altitudine munirentur. Quis tam infelix est, ut ista via mundari se existimet, ubi homines contaminantes, daemones contaminati, dii contaminabiles praedicantur; et non potius eligat viam, ubi contaminantes magis daemones evitentur et ab incontaminabili Deo ad ineundam societatem incontaminatorum angelorum homines a contaminatione mundentur?

Dämonen machen die Menschen schlecht.

De civitate Dei, Liber IX, [XIX]

19. Das Wort "Dämon" wird vom Sprachgebrauch in üblem Sinne verstanden.

Sed ne de verbis etiam nos certare videamur, quoniam nonnulli istorum, ut ita dixerim, daemonicolarum, in quibus et Labeo est, eosdem perhibent ab aliis angelos dici, quos Ipsi daemones nuncupant, iam mihi de bonis angelis aliquid video disserendum, quos isti esse non negant, sed eos bonos daemones vocare quam angelos malunt. Nos autem, sicut scriptura loquitur, secundum quam Christiani sumus, angelos quidem partim bonos, partim malos, numquam vero bonos daemones legimus; sed ubicumque illarum litterarum hoc nomen positum reperitur, sive daemones, sive daemonia dicantur, non nisi maligni significantur spiritus. Et hanc loquendi consuetudinem in tantum populi usquequaque secuti sunt, ut eorum etiam, qui pagani appellantur et deos multos ac daemones colendos esse contendunt, nullus fere sit tam litteratus et doctus, qui audeat in laude vel servo suo dicere: "Daemonem habes"; sed cuilibet hoc dicere voluerit, non se aliter accipi, quam maledicere voluisse, dubitare non possit. Quae igitur nos causa compellit, ut post offensionem aurium tam multarum, ut iam paene sint omnium, quae hoc verbum non nisi in malam partem audire consuerunt, quod diximus cogamur exponere, cum possimus angelorum nomine adhibito eandem offensionem, quae nomine daemonum fieri poterat, evitare?

Dämonen sind schlechte Wesen. Gute "Dämonen" sind die Engel.

De civitate Dei, Liber IX, [XX]

20. Das aufgeblasene, lieblose Wissen der Dämonen

Quamquam etiam ipsa origo huius nominis, si divinos intueamur libros, aliquid adfert cognitione dignissimum. Daemones enim dicuntur (quoniam vocabulum Graecum est) ab scientia nominati. Apostolus autem spiritu sancto locutus ait: Scientia inflat, caritas vero aedificat; quod recte aliter non intellegitur, nisi scientiam tunc prodesse, cum caritas inest; sine hac autem inflare, id est in superbiam inanissimae quasi ventositatis extollere. Est ergo in daemonibus scientia sine caritate, et ideo tam inflati, hoc est tam superbi sunt, ut honores divinos et religionis servitutem, quam vero Deo deberi sciunt, sibi satis egerint exhiberi, et quantum possunt et apud quos possunt adhuc agant. Contra superbiam porro daemonum, qua pro meritis possidebatur genus humanum, Dei humilitas, quae in Christo apparuit, quantam virtutem habeat, animae hominum nesciunt inmunditia elationis inflatae, daemonibus similes superbia, non scientia.

Wissen ohne Liebe macht hochmütig. Das ist eine Wesensart der Dämonen.

De civitate Dei, Liber IX, [XXI]

21. Inwieweit die Dämonen den Herrn erkannten.

Ipsi autem daemones etiam hoc ita sciunt, ut eidem Domino infirmitate carnis induto dixerint: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Clarum est in his verbis, quod in eis et tanta scientia erat, et caritas non erat. Poenam suam quippe formidabant ab illo, non in illo iustitiam diligebant. Tantum vero eis innotuit, quantum voluit; tantum autem voluit, quantum oportuit. Sed innotuit non sicut angelis sanctis, qui eius, secundum id quod Dei Verbum est, participata aeternitate perfruuntur, sed sicut eis terrendis innotescendum fuit, ex quorum tyrannica quodam modo potestate fuerat liberaturus praedestinatos in suum regnum et gloriam semper veracem et veraciter sempiternam. Innotuit ergo daemonibus non per id, quod est vita aeterna et lumen incommutabile, quod inluminat pios, cui videndo per fidem, quae in illo est, corda mundantur, sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta et occultissimae signa praesentiae, quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possent esse conspicua. Denique quando ea paululum supprimenda iudicavit et aliquanto altius latuit, dubitavit de illo daemonum princeps eumque temptavit, an Christus esset explorans, quantum se temptari ipse permisit, ut hominem, quem gerebat, ad nostrae imitationis temperaret exemplum. Post illam vero temptationem, cum angeli, sicut scriptum est, ministrarent ei, boni utique et sancti ac per hoc spiritibus inmundis metuendi et tremendi, magis magisque innotescebat daemonibus quantus esset, ut ei iubenti, quamvis in illo contemptibilis videretur carnis infirmitas, resistere nullus auderet.

Die Dämonen erkannten und fürchteten doch Christus trotz seiner Fleischlichkeit.

De civitate Dei, Liber IX, [XXII]

22. Das überlegene Wissen der heiligen Engel

His igitur angelis bonis omnis corporalium temporaliumque rerum scientia, qua inflantur daemones, vilis est; non quod earum ignari sint, sed quod illis Dei, qua sanctificantur, caritas cara est, prae cuius non tantum incorporali, verum etiam incommutabili et ineffabili pulchritudine, cuius sancto amore inardescunt, omnia, quae infra sunt et, quod illud est, non sunt seque ipsos inter illa contemnunt, ut ex toto, quod boni sunt, eo bono, ex quo boni sunt, perfruantur. Et ideo certius etiam temporalia et mutabilia ista noverunt, quia eorum principales causas in Verbo Dei conspiciunt, per quod factus est mundus; quibus causis quaedam probantur, quaedam reprobantur, cuncta ordinantur. Daemones autem non aeternas temporum causas et quodam modo cardinales in Dei sapientia contemplantur, sed quorundam signorum nobis occultorum maiore experientia multo plura quam homines futura prospiciunt; dispositiones quoque suas aliquando praenuntiant. Denique saepe isti, numquam illi omnino falluntur. Aliud est enim temporalibus temporalia et mutabilibus mutabilia coniectare eisque temporalem et mutabilem modum suae voluntatis et facultatis inserere, quod daemonibus certa ratione permissum est; aliud autem in aeternis atque incommutabilibus Dei legibus, quae in eius sapientia vivunt, mutationes temporum praevidere Deique voluntatem, quae tam certissima quam potentissima est omnium, spiritus eius participatione cognoscere; quod sanctis angelis recta discretione donatum est. Itaque non solum aeterni, verum etiam beati sunt. Bonum autem, quo beati sunt, Deus illis est, a quo creati sunt. Illius quippe indeclinabiliter participatione et contemplatione perfruuntur.

Dämonen täuschen sich häufig, Engel niemals. Diese sind ewig und in der Anschauung Gottes glückselig. Itaque non solum aeterni, verum etiam beati sunt. Bonum autem, quo beati sunt, Deus illis est, a quo creati sunt.

De civitate Dei, Liber IX, [XXIII]

23. In welchem Sinne die Heilige Schrift Engel und Menschen, nicht aber Dämonen und Götter nennt.

Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque adnumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum auctor et magister Plato: dicant quod volunt; non enim cum eis de verborum controversia laborandum est. Si enim sic inmortales, ut tamen a summo Deo factos, et si non per se ipsos, sed ei, a quo facti sunt, adhaerendo beatos esse dicunt: hoc dicunt quod dicimus, quolibet eos nomine appellent. Hanc autem Platonicorum esse sententiam, sive omnium sive meliorum, in eorum litteris inveniri potest. Nam et de ipso nomine, quod huius modi inmortalem beatamque creaturam deos appellant, ideo inter nos et ipsos paene nulla dissensio est, quia et in nostris sacris litteris legitur: Deus deorum dominus locutus est, et alibi: Confitemini deo deorum, et alibi: Rex magnus super omnes deos. Illud autem ubi scriptum est: Terribilis est super omnes deos, cur dictum sit, deinceps ostenditur. Sequitur enim: Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit. Super omnes ergo deos dixit, sed gentium, id est quos gentes pro diis habent, quae sunt daemonia; ideo terribilis, sub quo terrore Domino dicebant: Venisti perdere nos? Illud vero, ubi dicitur: Deus deorum, non potest intellegi deus daemoniorum; et rex magnus super omnes deos absit ut dicatur rex magnus super omnia daemonia. Sed homines quoque in populo Dei eadem scriptura deos appellat. Ego, inquit, dixi, dii estis et filii Excelsi omnes. Potest itaque intellegi horum deorum deus, qui dictus est deus deorum, et super hos deos rex magnus, qui dictus est rex magnus super omnes deos.

Verum tamen cum a nobis quaeritur: Si homines dicti sunt dii, quod in populo Dei sunt, quem per angelos vel per homines alloquitur Deus, quanto magis inmortales eo nomine digni sunt, qui ea fruuntur beatitudine, ad quam Deum colendo cupiunt homines pervenire: quid respondebimus nisi non frustra in scripturis sanctis expressius homines nuncupatos deos, quam illos inmortales et beatos, quibus nos aequales futuros in resurrectione promittitur, ne scilicet propter illorum excellentiam aliquem eorum nobis constituere deum infidelis auderet infirmitas? Quod in homine facile est evitare. Et evidentius dici debuerunt homines dii in populo Dei, ut certi ac fidentes fierent eum esse Deum suum, qui dictus est deus deorum f quia etsi appellentur dii inmortales illi et beati, qui in caelis sunt, non tamen dicti sunt dii deorum, id est dii hominum in populo Dei constitutorum, quibus dictum est: Ego dixi, dii estis et filii Excelsi omnes. Hinc est quod ait apostolus: Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in caelo sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multis nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.

Non multum ergo de nomine disceptandum est, cum res ipsa ita clareat, ut ab scrupulo dubitationis aliena sit. Illud vero, quod nos ex eorum inmortalium beatorum numero missos esse angelos dicimus, qui Dei voluntatem hominibus adnuntiarent, illis autem non placet, quia hoc ministerium non per illos, quos deos appellant, id est inmortales et beatos, sed per daemones fieri credunt, quos inmortales tantum, non etiam beatos audent dicere, aut certe ita inmortales et beatos, ut tamen daemones bonos, non deos sublimiter conlocatos et ab humana contrectatione semotos, quamvis nominis controversia videatur, tamen ita detestabile est nomen daemonum, ut hoc modis omnibus a sanctis angelis nos removere debeamus. Nunc ergo ita liber iste claudatur, ut sciamus inmortales et beatos, quodlibet vocentur, qui tamen facti et creati sunt, medios non esse ad inmortalem beatitudinem perducendis mortalibus miseris, a quibus utraque differentia separantur. Qui autem medii sunt communem habendo inmortalitatem cum superioribus, miseriam cum inferioribus, quoniam merito malitiae miseri sunt, beatitudinem, quam non habent, invidere nobis (possunt) potius quam praebere. Unde nihil habent amici daemonum quod nobis dignum adferant, cur eos tamquam adiutores colere debeamus, quos potius ut deceptores vitare debemus. Quos autem bonos et ideo non solum inmortales, verum etiam beatos deorum nomine sacris et sacrificiis propter vitam beatam post mortem adipiscendam colendos putant, qualescumque illi sint et quolibet vocabulo digni sint, non eos velle per tale religionis obsequium nisi unum Deum coli, a quo creati et cuius participatione beati sunt, adiuvante ipso in sequenti libro diligentius disseremus.

Dämonen und Götter kommen in der Bibel nicht vor.


Augustinus

Augustinus und das Kind am Meeresstrand,
Wallfahrtskirche Maria Sand in Herbolzheim (H.-J. G. 2007)



Liber IX
Textbearbeitung, Zusammenfassungen: Hans-Jürgen Günther
Textüberschriften: nach der Übersetzung von W. Thimme
Letzte Aktualisierung: 03. Januar 2024
 
zurück

Zurück zur Hauptseite