Die Bewohner der sizilianischen Stadt Segesta (Segestani) haben nach den punischen Kriegen
aus Karthago ein berühmtes Standbild der Göttin Diana zurückerhalten.
Diese "Diana=signum Dianae" wird bei ihnen hochverehrt. Cicero hat es selbst in seiner Amtszeit
als Quästor inSizilien kennengelernt. Doch dann kam Verres, ein skrupelloser römischer Provinzverwalter,
den Cicero in einem berühmt gewordenen Prozeß zu recht schlimmste Vorhaltungen macht.
(74) Illo tempore haec ipsa Diana, de qua dicimus, Segestanis redditur; reportatur Segestam; in suis antiquis sedibus summa
cum gratulatione civium et laetitia reponitur. Haec erat posita excelsa in basi, in qua grandibus(magnis) litteris et P. Africani
nomen erat incisum eumque Carthagine capta statuam restituisse (erat) perscriptum. Colebatur a civibus, ab omnibus advenis
visebatur.
Cum quaestor in Sicilia essem, nihil mihi ab illis est demonstratum prius.
Erat amplum et excelsum signum cum stola.
(75) Hoc cum iste, sacrorum omnium et religionum hostis praedoque, vidisset, cupiditate atque amentia flagrare coepit. Imperat
magistratibus, ut eam demoliantur et sibi dent; nihil sibi gratius futurum esse ostendit. Segestani responderunt sibi id nefas
esse seque summa religione, summo metu legum teneri.
Iste illis tum blanditus, tum minatus est, tum spem, tum metum iniecit. Postremo iste signum Dianae ex urbe exportari iussit.
Adnotationes: