(5) Deinde eiusdem adrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot servos: non habemus illos hostes sed facimus.
Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem sed tamquam iumentis abutimur. Cum ad cenandum discubuimus,
alius sputa deterget, alius reliquias temulentorum toro subditus colligit.
Adnotationes:
Vom Umgang mit Sklaven II. (Epistula XLVII, 5-8)
(6) Alius pretiosas aves scindit; per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix,
qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet, quam qui necessitatis discit.
(7) Alius vini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur: non potest effugere pueritiam, retrahitur [in pueritiam],
iamque militari habitu
glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini
ac libidinem dividit et in cubiculo vir,
in convivio puer est.
(8) Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et expectat, quos adulatio et intemperantia
aut gulae aut linguae revocet
in crastinum. Adice obsonatores quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt,
cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet
aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
Cum his cenare non sustinet
et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.