Kalif "Ciconia"































ciconiae duae - rex et magistratus



























Die quodam sereno magistratus, vir summa dignitate sed pauper, a rege pecuniam petivit, quod mercator quidam ante domum regiam multas res pulchras offerebat.
Rex negavit.



Sed quia magistratum fidelem diligebat, ei pyxidem pulvere nigro completam atque chartam litteris miris inscriptam emit.

























Tum virum doctissimum arcessi iussit, ut litterae ab eo in sermonem patrium transferrentur.




Ille vir litterarum Latinarum peritus legit fieri posse, ut is, qui pulverem sumeret atque ad solem orientem videns vocem "Mutabor" ederet, in bestiam quamlibet mutaretur.
Sed vocis magicae obliviscerentur, si mutati riderent.

























Rex et ille magistratus, cum vespere ad lacum venirent, ciconias conspicientes in easdem bestias se mutaverunt, ut eis aures praebere possent.
Sed facere non potuerunt, quin specie sua riderent. Itaque illius vocis obliti nihil nisi "Mu-Mu" ediderunt.


Mu, Mu!

























Quattuor diebus post rex intellexit Mizram, Kaschnuri filium, novum imperatorem urbis "Bagdad" nominatae declaratum esse.


Kaschnurus magus

Nam Kaschnurus magus potentissimus et ei inimicissimus erat.

























Deinde spe vocis magicae suae reperiendae commoti ad prophetae sepulcrum volare constituerunt.



Sed ibi nihil nisi noctuam, quae simili carmine in aliud animal conversa erat, invenerunt.



























Quae se, filiam regis Indorum, a Kaschnuro mutatam esse narravit, quod Mizrae nubere noluisset,.
Parata ad duas ciconias adiuvandas erat, sed ea condicione, ut alter se in matrimonium duceret.



























Cum controversia inter magistratum et regem facta esset, hic eam ab illo in matrimonium duci opportere putavit.



























Noctua duos ad eum locum duxit, quo magus et comites eius convenire solebant.



























Inter magos illum mercatorem - is enim magus Kaschnurus fuerat - viderunt, qui eis pulverem magicum vendiderat.
Mago vicino quaerenti, quam vocem magicam pulveri addidisset, Kaschnurus respondit: "Voce difficillima usus sum; vox linguae Litinae "Mutabor" est.




























Ciconiae, postquam id audiverunt, oculis ad orientem verterunt et locuti sunt: "Mutabor".
Qua voce dicta ipsi noctuaque in hominum species re-mutati sunt.
Valde gaudebant, rex autem maxime mulieris pulchritudinem admirabatur.




























Cum in urbem "Bagdad" redissent, rex Kaschnurum Mizramque rerum potitos esse cognovit.
Praeterea fraudatores eum mortuum esse declaraverant.
Maleficos captavit et punivit: Kaschnurus in ruinis suspensus est;
Mizra autem in ciconiam mutatus et in caveam inclusus est.



























Rex filiam regis Indorum in matrimonium duxit
et cum uxore et magistratu fido multos annos vitam felicem agebat.
Et si mortui non sunt...


























Vokabelhilfen:
ciconia, ae, f. - Storch; serenus,a,um - heiter; magistratus, us,m - hier: Wesir, Minister; rex - hier: Kalif; domus regia - Palast; pyxis, pyxidis, f. - Büchse; niger, gra, grum - schwarz; charta - Karte, Zettel; sermo patrius - Muttersprache; quilibet, quaelibet, quodlibet - jeder beliebige; vox magica - Zauberwort; vespere - abends; lacus, us, m. - See; species, ei, f. - Aussehen, Gestalt; declarare - erklären; magus, i, m. - Zauberer; inimicissimus - Erzfeind; sepulcrum - Grab; noctua - Eule; carmen - Zauberspruch; nubere + Dat. - heiraten (vom Mädchen aus); in matrimonium ducere - heiraten (vom Manne aus); controversia - Streit; opportet - es gehört sich; vendere - verkaufen; vicinus - Nachbar; fraudator - Betrüger; cavea - Käfig

Idee/Text/Bildauswahl: Axel Lehmann
Hypertext: Axel Lehmann
Redaktion (Text/Bildauswahl): Hans-Jürgen Günther


Quellen:
Wilhelm Hauff, Märchen
Internetrecherchen

Zu den Fabulae

Zu den lat. Autoren


Gestaltung: Hans-Jürgen Günther
2025

Zurück zur Hauptseite