|
inde manus tendens in aperti litora ponti |
|
caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, |
|
orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis |
| 400 |
flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex |
|
accepit veniam. sed enim revocatus ab acri |
|
caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, |
|
donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae |
|
|
Der reißende Wolf versteinert. Peleus muss weiterziehen zu den thessalischen Magneten.
| (Johann Ulrich Krauss, Edition 1590) Ovid, Met.XI, 401-406 |
|
|
|
marmore mutavit: corpus praeterque colorem |
| 405 |
omnia servavit, lapidis color indicat illum |
|
iam non esse lupum, iam non debere timeri. |
|
nec tamen hac profugum consistere Pelea terra |
|
fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic |
|
sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. |
| 410 |
Interea fratrisque sui fratremque secutis |
|
anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, |
|
consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, |
|
ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus |
|
invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. |
| 415 |
consilii tamen ante sui, fidissima, certam |
|
te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus |
|
ossa receperunt, buxoque simillimus ora |
|
pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. |
|
ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit |
| 420 |
singultuque pias interrumpente querellas |
|
'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem |
|
vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? |
|
iam potes Alcyone securus abesse relicta? |
|
iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? |
| 425 |
at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, |
|
non etiam metuam, curaeque timore carebunt. |
|
aequora me terrent et ponti tristis imago: |
|
et laceras nuper tabulas in litore vidi |
|
et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. |
| 430 |
neve tuum fallax animum fiducia tangat, |
|
quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes |
|
contineat ventos, et, cum velit, aequora placet. |
|
cum semel emissi tenuerunt aequora venti, |
|
nil illis vetitum est: incommendataque tellus |
| 435 |
omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant |
|
excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. |
|
quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna |
|
parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos. |
|
quod tua si flecti precibus sententia nullis, |
|
|
König Ceyx will nach all dem das Orakel von Claros befragen.
Seine Frau Alcyone möchte ihn nicht allein über das Meer fahren lassen.
| (Jean Michel Moreau d. J., 1741-1814) Ovid, Met.XI, 440-443 |
| |
|
| 440 |
care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, |
|
me quoque tolle simul! certe iactabimur una, |
|
nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus, |
|
quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.' |
|
Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur |
| 445 |
sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est; |
|
sed neque propositos pelagi dimittere cursus, |
|
nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli |
|
multaque respondit timidum solantia pectus. |
|
non tamen idcirco causam probat; addidit illis |
| 450 |
hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: |
|
'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro |
|
per patrios ignes, si me modo fata remittant, |
|
ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.' |
|
his ubi promissis spes est admota recursus, |
| 455 |
protinus eductam navalibus aequore tingui |
|
aptarique suis pinum iubet armamentis; |
|
qua rursus visa veluti praesaga futuri |
|
|
Schweren Herzens und ahnungsvoll lässt Alcyone Ceyx ziehen.
| (Ludovico Dolce, 1558) Ovid, Met.XI, 458 |
|
|
|
horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas |
|
amplexusque dedit tristique miserrima tandem |
| 460 |
ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est; |
|
ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt |
|
ordinibus geminis ad fortia pectora remos |
|
aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa |
|
umentes oculos stantemque in puppe recurva |
| 465 |
concussaque manu dantem sibi signa maritum |
|
prona videt redditque notas; ubi terra recessit |
|
longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus, |
|
dum licet, insequitur fugientem lumine pinum; |
|
haec quoque ut haut poterat spatio submota videri, |
| 470 |
vela tamen spectat summo fluitantia malo; |
|
ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum |
|
seque toro ponit: renovat lectusque torusque |
|
Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit. |
XI: 474 - 572 Tempestas et naufragium
Sturm und Schiffbruch
The Tempest and shipwreck
La tempestad
| |
|
Nach Verlassen des Hafens verläuft die Fahrt zunächst ruhig.
| (röm. Mosaik 3. Jhdt p. Chr., Sousse, Tunesien) Ovid, Met.XI, 474 |
|
|
|
Portibus exierant, et moverat aura rudentes: |
| 475 |
obvertit lateri pendentes navita remos |
|
cornuaque in summa locat arbore totaque malo |
|
carbasa deducit venientesque accipit auras. |
|
aut minus, aut certe medium non amplius aequor |
|
puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, |
| 480 |
cum mare sub noctem tumidis albescere coepit |
|
|
Doch ein auflebender Südostwind verheißt nichts Gutes.
| (Eurus) Ovid, Met.XI, 481 |
|
|
|
fluctibus et praeceps spirare valentius eurus. |
|
'ardua iamdudum demittite cornua' rector |
|
clamat 'et antemnis totum subnectite velum.' |
|
hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae, |
| 485 |
nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam: |
|
sponte tamen properant alii subducere remos, |
|
pars munire latus, pars ventis vela negare; |
|
egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, |
|
hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur, |
| 490 |
aspera crescit hiems, omnique e parte feroces |
|
|
"Die entfesselten Winde führen Krieg und wühlen das empörte Meer auf."
| (sturmgepeitschte See) Ovid, Met.XI, 491 |
|
|
|
bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. |
|
ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur |
|
scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve: |
|
tanta mali moles tantoque potentior arte est. |
| 495 |
quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, |
|
undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. |
|
fluctibus erigitur caelumque aequare videtur |
|
pontus et inductas aspergine tangere nubes; |
|
et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, |
| 500 |
concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, |
|
sternitur interdum spumisque sonantibus albet. |
|
ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis |
|
|
Haushohe Brecher schütteln und erschüttern das zerbrechliche Schiff.
| (Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met.XI, 502-537 |
|
|
|
et nunc sublimis veluti de vertice montis |
|
despicere in valles imumque Acheronta videtur, |
| 505 |
nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, |
|
suspicere inferno summum de gurgite caelum. |
|
saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem |
|
nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim |
|
cum laceras aries balistave concutit arces, |
| 510 |
utque solent sumptis incursu viribus ire |
|
pectore in arma feri protentaque tela leones, |
|
sic, ubi se ventis admiserat unda coortis, |
|
ibat in alta ratis multoque erat altior illis; |
|
iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae |
| 515 |
rima patet praebetque viam letalibus undis. |
|
ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, |
|
inque fretum credas totum descendere caelum, |
|
inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum. |
|
vela madent nimbis, et cum caelestibus undis |
| 520 |
aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, |
|
caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. |
|
discutiunt tamen has praebentque micantia lumen |
|
fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres. |
|
dat quoque iam saltus intra cava texta carinae |
| 525 |
fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, |
|
cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, |
|
spe potitur tandem laudisque accensus amore |
|
inter mille viros murum tamen occupat unus, |
|
sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, |
| 530 |
vastius insurgens decimae ruit impetus undae |
|
nec prius absistit fessam oppugnare carinam, |
|
quam velut in captae descendat moenia navis. |
|
pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, |
|
|
Alle erzittern vor der Gewalt der See.
| (Galleri Harr, Henningsvaer, Lofoten) Ovid, Met.XI, 534 |
|
|
|
pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes, |
| 535 |
quam solet urbs aliis murum fodientibus extra |
|
atque aliis murum trepidare tenentibus intus. |
|
deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur, |
|
quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. |
|
non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, |
| 540 |
funera quos maneant, hic votis numen adorat |
|
bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens |
|
poscit opem; subeunt illi fraterque parensque, |
|
huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est; |
|
Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore |
| 545 |
nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, |
|
gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras |
|
respicere inque domum supremos vertere vultus, |
|
verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus |
|
fervet, et inducta piceis e nubibus umbra |
| 550 |
omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. |
|
frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, |
|
frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes |
|
unda, velut victrix, sinuataque despicit undas; |
|
nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos |
| 555 |
sede sua totos in apertum everterit aequor, |
|
praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu |
|
mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum |
|
gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato |
|
functa suo est, alii partes et membra carinae |
|
|
Das Schiff sinkt im Sturm. Ceyx klammert sich an Trümmer.
| (Ludovico Dolce, 1558) Ovid, Met.XI, 560-561 |
|
|
| 560 |
trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, |
|
fragmina navigii Ceyx socerumque patremque |
|
invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore |
|
|
Bevor Ceyx im Meer versinkt, ruft er nach Alcyone.
| (Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met.XI, 560-561 |
|
|
|
Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, |
|
illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus |
| 565 |
optat et exanimis manibus tumuletur amicis. |
|
dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, |
|
nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. |
|
ecce super medios fluctus niger arcus aquarum |
|
frangitur et rupta mersum caput obruit unda. |
| 570 |
Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses |
|
illa luce fuit, quoniamque excedere caelo |
|
non licuit, densis texit sua nubibus ora. |
XI: 573 - 649 Domus Somni
Das Haus des Gottes Somnus
The House of Sleep
La casa del dios Somno
|
Aeolis interea, tantorum ignara malorum, |
|
dinumerat noctes et iam, quas induat ille, |
| 575 |
festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, |
|
ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. |
|
omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, |
|
|
Täglich betet Alcyone vor allem zu Iuno, sie möge ihren Mann heil zurückkehren lassen.
| (Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met.XI, 578 |
|
|
|
ante tamen cunctos Iunonis templa colebat |
|
proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras |
| 580 |
utque foret sospes coniunx suus utque rediret, |
|
optabat, nullamque sibi praeferret; at illi |
|
hoc de tot votis poterat contingere solum. |
|
|
Juno kann nach Ceyx' Tod die vergeblichen Fürbitten der Alcyone nicht mehr etragen.
| (Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met.XI, 583-584 |
|
|
|
At dea non ultra pro functo morte rogari |
|
sustinet utque manus funestas arceat aris, |
| 585 |
'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis, |
|
vise soporiferam Somni velociter aulam |
|
exstinctique iube Ceycis imagine mittat |
|
somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.' |
|
|
Juno schickt Iris in ihrem "1000-farben Schleier" zu Somnus.
| (John A. Grimshaw) Ovid, Met.XI, 589-590 |
|
|
|
dixerat: induitur velamina mille colorum |
| 590 |
Iris et arquato caelum curvamine signans |
|
tecta petit iussi sub nube latentia regis. |
|
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, |
|
|
Fern im westlichen Kimmerierland liegt das Haus des trägen Schlafgottes Sommnus.
| (Somnus-Hypnos) Ovid, Met.XI, 592-593 |
|
|
|
mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, |
|
quo numquam radiis oriens mediusve cadensve |
| 595 |
Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae |
|
exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. |
|
non vigil ales ibi cristati cantibus oris |
|
|
In dieses immer dämmrige Nebeltal gelangen weder Aurora noch der Sonnengott Phoebus.
| (Somnus-Hypnos) Ovid, Met.XI, 594-599 |
|
|
|
evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt |
|
sollicitive canes canibusve sagacior anser; |
| 600 |
non fera, non pecudes, non moti flamine rami |
|
humanaeve sonum reddunt convicia linguae. |
|
muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo |
|
rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens |
|
invitat somnos crepitantibus unda lapillis. |
| 605 |
ante fores antri fecunda papavera florent |
|
innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem |
|
Nox legit et spargit per opacas umida terras. |
|
ianua, ne verso stridores cardine reddat, |
|
nulla domo tota est, custos in limine nullus; |
| 610 |
at medio torus est ebeno sublimis in antro, |
|
plumeus, atricolor, pullo velamine tectus, |
|
|
Hier ruht Sommnus von Träumen umgeben.
| (Somnus - Risan (Montenegro) 2.Jhdt p. Chr.n.) Ovid, Met.XI, 612 |
|
|
|
quo cubat ipse deus membris languore solutis. |
|
hunc circa passim varias imitantia formas |
|
Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, |
| 615 |
silva gerit frondes, eiectas litus harenas. |
|
|
Iris betritt das Haus des Somnus, des Gottes des Schlafes.
| (Giulio Carpioni, ca. 1670) Ovid, Met.XI, 616 |
|
|
|
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo |
|
|
Das Gewand der Iris lässt das Haus des Somnus erstrahlen
| (Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met.XI, 617-618 |
|
|
|
Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit |
|
sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes |
|
vix oculos tollens iterumque iterumque relabens |
| 620 |
summaque percutiens nutanti pectora mento |
|
|
Nur mit größter Mühe gelingt es Iris, Somnus zu wecken
| (Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met.XI, 621 |
|
|
|
excussit tandem sibi se cubitoque levatus, |
|
quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa: |
|
|
Iris spricht Somnus an.
| (Morpheus und Iris: Guerin, Pierre, 1811.) Ovid, Met.XI, 623 |
|
|
|
'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, |
|
|
Gewöhnlich tritt Somnus als freundliche Gottheit auf.
| (John William Waterhouse) Ovid, Met.XI, 624 |
|
|
|
pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris |
| 625 |
fessa ministeriis mulces reparasque labori, |
|
Somnia, quae veras aequent imitamine formas, |
|
Herculea Trachine iube sub imagine regis |
.
|
|
Der trauerbringende Auftrag der Iris: Somnus soll der Alcyone vom Schiffbruch berichten.
| (Hypnos, 4. Jhdt. a. Chr.) Ovid, Met.XI, 628 |
|
|
|
Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. |
|
imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit, |
|
|
Iris verlässt Somnus, weil sie von dessen Ausdünstungen selbst müde wird.
| Ovid, Met.XI, 630-632 |
|
|
| 630 |
Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis |
|
vim poterat, labique ut somnum sensit in artus, |
|
effugit et remeat per quos modo venerat arcus. |
|
At pater e populo natorum mille suorum |
|
excitat artificem simulatoremque figurae |
| 635 |
Morphea: non illo quisquam sollertius alter |
|
exprimit incessus vultumque sonumque loquendi; |
|
adicit et vestes et consuetissima cuique |
|
verba; sed hic solos homines imitatur, at alter |
|
fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens: |
| 640 |
hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus |
|
nominat; est etiam diversae tertius artis |
|
Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque, |
|
quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit; |
|
regibus hi ducibusque suos ostendere vultus |
| 645 |
nocte solent, populos alii plebemque pererrant. |
|
praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum |
|
|
Somnus wählt Morpheus als Boten aus.
Dieser soll Alcyone im Traum über den Tod des Ceyx berichten.
| (Morpheus: Odilon Redon, 1840-1916) Ovid, Met.XI, 630 |
|
|
|
Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus |
|
eligit et rursus molli languore solutus |
|
deposuitque caput stratoque recondidit alto. |
XI: 650 - 709 Morpheus facie Ceycis sumpta Alcyonem visitat
Morpheus geht in der Gestalt des Ceyx zu Alcyone
Morpheus goes to Alcyone in the form of Ceyx
Morfeo visita bajo el aspecto de Alcíone a Céix
| |
|
Morpheus fliegt lautlos durch die Nacht zu Alcyone.
| (Suzanne Clairac, 1911-2005) Ovid, Met.XI, 650-651 |
|
|
| 650 |
Ille volat nullos strepitus facientibus alis |
|
per tenebras intraque morae breve tempus in urbem |
|
pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis |
|
|
Morpheus erscheint Alcyone in der Gestalt des Ceyx und berichtet ihr von dem Schiffbruch.
| (Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met.XI, 653-656 |
|
|
|
in faciem Ceycis abit sumptaque figura |
|
luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, |
| 655 |
coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur |
|
barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis. |
|
tum lecto incumbens fletu super ora profuso |
|
haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx, |
|
an mea mutata est facies nece? respice: nosces |
| 660 |
inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram! |
|
nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt! |
|
occidimus! falso tibi me promittere noli! |
|
nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem |
|
auster et ingenti iactatam flamine solvit, |
| 665 |
oraque nostra tuum frustra clamantia nomen |
|
inplerunt fluctus.-non haec tibi nuntiat auctor |
|
ambiguus, non ista vagis rumoribus audis: |
|
ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. |
|
surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me |
| 670 |
indeploratum sub inania Tartara mitte!' |
|
adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa |
|
crederet esse sui (fletus quoque fundere veros |
|
visus erat), gestumque manus Ceycis habebat. |
|
ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos |
| 675 |
per somnum corpusque petens amplectitur auras |
|
exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.' |
|
voce sua specieque viri turbata soporem |
|
excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, |
|
qui modo visus erat; nam moti voce ministri |
| 680 |
intulerant lumen. postquam non invenit usquam, |
|
percutit ora manu laniatque a pectore vestes |
|
pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat: |
|
scindit et altrici, quae luctus causa, roganti |
|
|
Alcyone realisiert das Unglück, das ihr im Traum mitgeteilt wurde.
| (Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met.XI, 684-707 |
|
|
|
'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una |
| 685 |
cum Ceyce suo. solantia tollite verba! |
|
naufragus interiit: vidi agnovique manusque |
|
ad discedentem cupiens retinere tetendi. |
|
umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique |
|
vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat |
| 690 |
adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat: |
|
pallentem nudumque et adhuc umente capillo |
|
infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso |
|
ecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint. |
|
'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, |
| 695 |
et ne me fugiens ventos sequerere rogabam. |
|
at certe vellem, quoniam periturus abibas, |
|
me quoque duxisses: multum fuit utile tecum |
|
ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam |
|
non simul egissem, nec mors discreta fuisset. |
| 700 |
nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, |
|
et sine me me pontus habet. crudelior ipso |
|
sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar |
|
longius et tanto pugnem superesse dolori! |
|
sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam |
| 705 |
et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro |
|
si non urna, tamen iunget nos littera: si non |
|
ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.' |
|
plura dolor prohibet, verboque intervenit omni |
|
plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. |
XI: 710 - 748 Ceyx et Alcyobne in aves mutantur
Beide werden in Vögel verwandelt
They are turned into birds
Los dos se transforman en aves
| 710 |
Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum |
|
maesta locum repetit, de quo spectarat euntem, |
|
dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit, |
|
hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit |
|
dumque notata locis reminiscitur acta fretumque |
|
|
Alcyone findet den angespülten Leichnam des Ceyx.
| (Johann Ulrich Krauss, Edition 1590) Ovid, Met.XI, 715-735 |
|
|
| 715 |
prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur |
|
nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud |
|
esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda, |
|
et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, |
|
qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est |
| 720 |
et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit |
|
|
Noch erkennt sie ihn nicht, doch zeigt Alcyone Mitleid mit dem Toten und seiner Frau.
| (Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007)Ovid, Met.XI, 721-723 |
|
|
|
'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum |
|
fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur, |
|
hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae |
|
admotum terrae, iam quod cognoscere posset, |
|
 |
Alcyone erkennt ihren Gatten Ceyx.
| (Richard Wilson, 1713-1782) Ovid, Met.XI, 725 |
|
|
| 725 |
cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una |
|
ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes |
|
ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx, |
|
 |
"So kehrst du zu mir zurück?"
| (Ceyx und Alcyone: Adam Shaw 2005 ) Ovid, Met.XI, 728 |
|
|
|
sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis |
|
facta manu moles, quae primas aequoris iras |
| 730 |
frangit et incursus quae praedelassat aquarum. |
|
insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat |
|
percutiensque levem modo natis aera pennis |
|
stringebat summas ales miserabilis undas, |
|
dumque volat, maesto similem plenumque querellae |
| 735 |
ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. |
|
ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, |
|
dilectos artus amplexa recentibus alis |
|
frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. |
|
senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae |
| 740 |
tollere sit visus, populus dubitabat, at ille |
|
senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo |
|
 |
Die Götter erbarmen sich beider. Ceyx und Alcyone dürfen ihre Ehe als Eisvögel fortsetzen.
| (Eisvögel-Halcyones) Ovid, Met.XI, 741-748 |
|
|
|
alite mutantur; fatis obnoxius isdem |
|
tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum |
|
foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, |
| 745 |
perque dies placidos hiberno tempore septem |
|
incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. |
|
tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet |
|
Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. |
XI: 749 - 795 Metamorphosis Aesaci
Die Metamorphose des Aesacus in einen Tauchervogel
The transformation of Aesacus
Ésaco se transforma en un somorgujo
|
Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes |
| 750 |
spectat et ad finem servatos laudat amores: |
|
proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit |
|
'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem |
|
aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum) |
|
'regia progenies, et si descendere ad ipsum |
| 755 |
ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo |
|
Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes |
|
Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae |
|
tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste: |
|
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, |
| 760 |
forsitan inferius non Hectore nomen haberet, |
|
quamvis est illum proles enixa Dymantis, |
|
Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida |
|
fertur Alexiroe, Granico nata bicorni. |
|
oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula |
| 765 |
secretos montes et inambitiosa colebat |
|
rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. |
|
non agreste tamen nec inexpugnabile amori |
|
pectus habens silvas captatam saepe per omnes |
|
 |
Eine weitere Verwandlung in einen Vogel begann so:
Aesacus, Sohn des Troerkönigs Laomedon, liebt die Nymphe Hesperie.
| (Waterhouse) Ovid, Met.XI, 767-770 |
| |
|
|
aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa |
| 770 |
iniectos umeris siccantem sole capillos. |
|
visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum |
|
cerva lupum longeque lacu deprensa relicto |
|
accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros |
|
 |
Hesperie flieht. Er verfolgt sie.
| (Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met.XI, 771-776 |
|
|
|
insequitur celeremque metu celer urget amore. |
|
 |
Nach einem Schlangenbiss stirbt sie.
| (Johann Ulrich Krauss, Edition 1690) Ovid, Met.XI, 771-776 |
|
|
| 775 |
ecce latens herba coluber fugientis adunco |
|
dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; |
|
 |
Aesacus sieht die Ursache von Hesperies Tod darin, dass er sie verfolgt hat.
| (Jules-Elie Delaunay, 1812-1891) Ovid, Met.XI, 777-782 |
|
|
|
cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens |
|
exanimem clamatque "piget, piget esse secutum! |
|
sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. |
| 780 |
perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, |
|
a me causa data est! ego sim sceleratior illo, |
|
ni tibi morte mea mortis solacia mittam." |
|
 |
Nach Selbstvorwürfen stürzt sich Aesacus ins Meer. Thetys verwandelt ihn in einen Tauchervogel.
| (Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met.XI, 783-784 |
|
|
|
dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, |
|
se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem |
| 785 |
molliter excepit nantemque per aequora pennis |
|
texit, et optatae non est data copia mortis. |
|
indignatur amans, invitum vivere cogi |
|
obstarique animae misera de sede volenti |
|
exire, utque novas umeris adsumpserat alas, |
| 790 |
subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. |
|
pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum |
|
pronus abit letique viam sine fine retemptat. |
|
 |
Das Aussehen des Tauchervogels spiegelt seinen Seelenzustand
wieder. Die Liebe hat ihn abgezehrt. Sein Hals ist lang.
| (Mergus: Tauchervogel) Ovid, Met.XI, 793 |
| |
|
|
fecit amor maciem: longa internodia crurum, |
|
longa manet cervix, caput est a corpore longe; |
| 795 |
aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.' |
|
 |
| Illustration zum 11. Buch von Ovids Metamorphosen |
| Georges Sandys, 1632 |
|
|
 |
| Titelseite zur illustrierten Ovidausgabe von Johann Ludwig Gottfried |
Matthaeus Merian d. Ä., 1619 |
|