Witz und Geist
iocus elegans


Cicero

Über den Witz (Cicero, de officiis I, 103/104)

(103) Neque ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque maiora.
Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet.
Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipse ioco aliquod probi ingeni lumen eluceat!
(104) Duplex omnino est iocandi genus: unum illiberale, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt.
Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci.
Alter est, si tempore fit, si remisso animo, ingenuo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.

Adnotationes:

Textbearbeitung: Hans-Jürgen Günther



Musterübersetzung: Hans-Jürgen Günther


Cicero

zurück zu Klassenarbeiten


Hans-Jürgen Günther

Zurück zur Hauptseite