Börsenbulle
Frankfurter Börsenstier

Cicero

So brechen Kapitalmärkte zusammen...


(Cicero: De imperio Cn. Pompei ad Quirites oratio, 15, 19)

In einer Rede des Jahres 66 vor Christus erinnert M. Tullius Cicero an Ereignisse, die Roms Wirtschafts- und Finanzmärkte erschüttert hatten. Durch den Krieg in der Provinz Kleinasien mit dem König Mithridates waren der dortige Handel und damit verbunden der Kapitalmarkt zusammengebrochen:

(15) Nam in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus mali, sed etiam metus ipse adfert calamitatem.

Deinde quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus.

(19) Nam tum, cum in Asia res magnas permulti amiserant, scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere, ut non plures secum in eandem trahant calamitatem.

A quo periculo prohibete rem publicam, et mihi credite id quod ipsi videtis: haec fides atque haec ratio pecuniarum, quae Romae, quae in foro versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret. Ruere illa non possunt, ut haec non eodem labefacta motu concidant.

Adnotationes:

Textbearbeitung: Hans-Jürgen Günther



Musterübersetzung: Hans-Jürgen Günther


Cicero

zurück zu Klassenarbeiten


Hans-Jürgen Günther

Zurück zur Hauptseite