C. Sallustius Crispus (86-34 a. Chr)
C. Sallustius Crispus (86-34 a. Chr)

Sallust

Eine frühere Verschwörung unter Beteiligung des Catilina (Sallust, coni. Cat., 18)

Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit.
De qua coniuratione, quam verissume potero, dicam.
Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant.
Cum hoc Catilina et Autronius quidam circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus conreptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere.
Ea re cognita rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant.
Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati viri convenerant, ea res consilium diremit.

Adnotationes:

Textbearbeitung: Hans-Jürgen Günther



Musterübersetzung nach Karl Büchner


Sallust

zurück zu Klassenarbeiten


Hans-Jürgen Günther

Zurück zur Hauptseite